Obrazy na stronie
PDF
ePub

homines docuerunt querere remissionem peccatorum et omnis generis bona, item liberare a poenis mortuos beneficio Missae. Nec referebat, a qualibus fierent Missae, quia docebant eas prodesse aliis, sine bono motu utentis. Deinde querebatur, utrum una Missa, dicta pro pluribus, tantundem prosit, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio et numerum Missarum, et quaestum in infinitum auxit. Sed nos jam non de quaestu disputamus, impietatem accusamus. Docent enim nostri, hanc opinionem de merito et applicatione Missae falsam et impiam esse. Hic est hujus controversiae status. Ac facile est piis judicium de hac causa, siquis expendat argumenta, quae sequuntur.

Primum. Supra ostendimus consequi homines remissionem peccatorum gratis fide, id est, fiducia misericordiae propter Christum: ergo impossibile est consequi remissionem peccatorum propter alienum opus, et quidem sine bono motu, id est, sine fide propria. Haec ratio satis clare refutat illam prodigiosam et impiam opinionem de merito et applicatione Missae.

Secundum. Passio Christi fuit oblatio et satisfactio, non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis, ut ad Ebreos scriptum est: Sanctificati sumus per oblationem Jesu Christi semel. Item: Una oblatione consummavit in perpetuum eos, qui sanctificantur. Denique bona pars Epistolae ad Ebreos consumitur in hac sententia confirmanda, quod solum Christi sacrificium meruerit aliis remissionem peccatorum seu reconciliationem. Inquit, ideo quotannis repetita esse Levitica sacrificia, quia non aboleverint peccata: sed Christi sacrificio semel satisfactum esse pro omnium peccatis. Hic honos sacrifieii Christi non debet transferri in opus Sacerdotis. Diserte enim dicit, una oblatione Sanctos consummatos esse. Adhaec impium est, fiduciam, quae niti debet ipsa Pontificis Christi oblatione et intercessione, transferre in opus Sacerdotis.

Tertium. In institutione Coenae Domini non mandat Christus, ut offerant Sacerdotes pro aliis vivis ac mortuis. Qua igitur autoritate_hic cultus, tanquam oblatio pro peccatis sine mandato Dei in Ecclesia institutus est?

Multo absurdius est, quod Missa confertur ad liberandas animas mortuorum. Nam Missa instituta est ad recordationem, hoc est, ut utentes Coena Domini recordatione beneficii Christi erigant et confirment fidem, et consolentur conscientias perterrefactas. Nec Missa satisfactio est pro poena, sed instituta est propter remissionem culpae, videlicet, non ut sit satisfactio pro culpa: sed ut sit Sacramentum, quo utentes admoneamur beneficii Christi et remissionis culpae. Cum igitur illa applicatio Coenae Domini ad mortuos liberandos sine Scripturae autoritate, immo contra Scripturam recepta sit: damnanda est, tanquam novus et impius cultus.

Quartum. Ceremonia sine fide in Novo Testamento nihil meretur, nec facienti, nec aliis. Est enim opus mortuum, juxta illud Christi: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et

veritate. Idem probat totum caput 11. ad Ebreos: Fide potiorem hostiam obtulit Abel. Item: Sine fide impossibile est placere Deo. Ergo Missa non meretur remissionem culpae aut poenae ex opere operato. Haec ratio perspicue refutat meritum, quod vocant, ex opere operato.

Quintum. Fide propria fit applicatio beneficii Christi, sicut testatur Paulus, Rom. 3: Quem proposuit Deus Propiciatorem per fidem, per sanguinem ejus. Et haec applicatio fit gratis. Ergo non fit applicatio alieno opere, neque propter alienum opus. Nam cum Sacramentis utimur, nostro opere ac nostra fide fit applicatio, non alieno opere. Etenim si non contingeret nobis remissio, nisi applicatis Missis, fieret incerta, et fiducia transferenda esset a Christo in opus Sacerdotis, idque, ut constat, accidit. Porro fiducia, collocata in opus hominis, damnata est.

Haec argumenta et pleraque alia, testantur necessario reprehensam esse' opinionem de merito et applicatione Missae pro vivis et mortuis. Jam si considerabitur, quam late vagatus sit hic error in Ecclesia, quomodo hac persuasione creverit Missarum numerus, quomodo vivis et mortuis hoc sacrificio promissa sit remissio culpae et poenae, apparebit Ecclesiam propter hanc prophanationem horrendis peccatis deformatam esse. Nunquam gravior causa, optime Imperator, in Ecclesia incidit, aut dignior, de qua docti et boni viri diligenter deliberent. Omnes pii ardentissimis votis a Deo petere debent, ut his peccatis Ecclesia liberetur. Reges omnes et Episcopi omni studio anniti debent, ut, hac tota causa rite explicata, repurgetur Ecclesia.

Sextum. Institutio Sacramenti pugnat cum illo abusu. Nihil enim de oblatione pro peccatis vivorum et mortuorum praecipitur: sed praecipitur, ut sumantur corpus et sanguis Domini; et ut id fiat ad recordationem beneficii Christi. Recordatio autem significat non aliquam tantum historiae representationem, velut in spectaculo, sicut somniant illi, qui defendunt meritum ex opere operato: sed significat fide recordari promissionem et beneficium, consolari conscientiam, et gratias agere pro tanto beneficio. Principalis enim causa institutionis est, ut fides ibi excitetur et exerceatur, cum hoc pignus gratiae accipimus. Preterea institutio ordinat, ut fiat communicatio, hoc est, ut Ministri Ecclesiae porrigant etiam aliis corpus et sanguinem Domini. Et hunc morem servatum esse in principio Ecclesiae, testatur Paulus ad Corinthios, qui praecipit etiam, ut alii alios expectent, ut fiat communis participatio.

Patefactis igitur abusibus privatae Missae, quia et pleraeque omnes fiebant propter illam applicationem pro peccatis aliorum, et non conveniunt cum institutione Christi: desierunt in nostris Ecclesiis. Est autem instituta una communis Missa, juxta Christi ordinationem, in qua Pastores Ecclesiarum consecrant, sumunt, et porrigunt aliis Sacramentum corporis et sanguinis Christi. Et fit talis Missa singulis feriis, atque aliis etiam diebus, siqui velint uti Sacramento. Nec admittuntur ad communionem, nisi antea explorati. Adduntur et conciones piae, sicut Christus pre

cepit, ut habeantur conciones, cum haec ceremonia tractatur. Et in his concionibus, cum de caeteris articulis et precèptis Evangelii diligenter docentur homines, tum etiam admonentur, ad quem usum institutum sit Sacramentum, videlicet, non quod ex opere operato mereatur eis remissionem peccatorum haec ceremonia: sed quod Sacramentum sit testimonium, sit pignus, quo Christus testetur se nobis praestare promissa, et quod promissiones ad nos pertineant, quod Christus exhibeat nobis corpus suum, ut testetur se in nobis efficacem esse tanquam in membris suis, exhibeat sanguinem, ut testetur nos ablui sanguine suo. Prodest igitur Sacramentum bis, qui agunt poenitentiam, et ibi querunt consolationem, et confirmati hoc testimonio, credunt vere sibi prestari remissionem peccatorum, et agunt gratias Christo pro tanto beneficio. Ita fit applicatio beneficii Christi, non propter alienum opus, sed propria cujusque fide, et proprio usu Sacramenti. Nam cum ipsi utímur, testatur ipsa Christi ordinatio, quod ad nos pertineat beneficium Evangelii. Talis usus Sacramenti pius est, et docendus in Ecclesiis, qui et illustrat doctrinam de fide, et de spiritualibus exercitiis et veris cultibus, et adfert piis conscientiis ingentem consolationem, et erigit fidem. Ante haec tempora de usu Sacramenti longe aliter docebantur Ecclesiae. Nihil proponebatur, nisi quod hoc opus faciendum esset. De fide, de consolatione conscientiarum nemo quidquam monebat. Et vexabantur conscientiae immodica diligentia confessionis. Hanc putabant puritatem esse, quam requirit Evangelium, cum Evangelium requirat verum timorem et veram fiduciam, et usu hujus Sacramenti nos consolatur, ut hi, qui poenitentiam agunt, credant eerto se habere Deum propicium propter Christum, etiamsi natura infirma et immunda est, etiamsi haec nostra inchoata obedientia procul abest a perfectione Legis. Ex his omnibus satis liquet, Missam apud nos convenire cum institutione Christi et ritu primae Ecclesiae; ad haec,illustrat maxime verum usum Sacramenti. Hujusmodi communis Missa fuit in veteri Ecclesia, ut Chrysostomus testatur, qui ait, Sacerdotem ad altare stare, et alios ad communionem accersere, alios vero arcere. Et ex Nicenae Synodi Decretis apparet, unum aliquem celebrasse Liturgiam, ut Graeci vocant, qui ceteris omnibus porrexerit corpus et sanguinem Domini. Haec enim sunt verba Decreti Accipiant Diaconi secundum ordinem post Presbyteros ab Episcopo, vel a Presbytero sacram communionem. Hic diserte ipsos Presbyteros ait accipere Sacramentum ab uno quodam porrigente. Nec privatae Missae ulla fit mentio ante Gregorii tempora: sed quoties veteres de Missa loquuntur, apparet eos de una quadam communi Missa loqui. Cum igitur Missae ritus apud nos habeat autoritatem Scripturae et exemplum veteris Ecclesiae, et tantum intolerabiles quidam abusus abjecti sint: speramus non posse improbari nostrarum Ecclesiarum morem. Ceteri ritus adiaphori, magna ex parte, usitato more servantur; sed numerus Missarum dissimilis est. Nec olim in Ecclesiis frequentissimis fiebat quotidie Missa, ut testatur Historia

:

Tripartita lib. 9, cap. 38: Rursus autem in Alexandria, quarta et sexta feria Scripturae leguntur, easque Doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solennem oblationis morem. A: [III.] 3. om. unum.

-

II. BC: De utraque specie Sacramenti. Et quoniam communis Missa apud nos celebratur, ut intelligat populus, se quoque sanctificari sanguine Christi, et discat verum usum ceremoniae: datur laicis utraque pars Sacramenti in Coena Domini, quia Sacramentum institutum est, non solum pro parte Ecclesiae, scilicet pro Presbyteris, sed etiam pro reliqua Ecclesia, igitur et populus utitur Sacramento, sicut Christus instituit. Et quidem Christus inquit, Matth. 26: Bibite ex hoc omnes ! ubi manifeste ait de poculo, ut omnes bibant. Et ne quis cavillari possit, quod id tantum ad Sacerdotes pertineat, Pauli ordinatio ad Corinthios testatur, totam Ecclesiam communiter usam esse utraque parte. Hic mos diu mansit etiam in Latinis Ecclesiis, nec constat, quando aut quo autore mutatus sit. Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse, sic scribit alicubi ad Cornelium Papam: Quomodo docemus, aut provocamus eos in confessione nominis, sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi sanguinem denegamus? Aut quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum Domini jure communicationis admittimus? Et Hieronymus inquit: Sacerdotes Eucharistiae ministrant, et sanguinem Christi populis dividunt.

Extat in Decretis Canon Pontificis Gelasii, qui prohibet dividi Sacramentum, his verbis: Comperimus autem, quod quidam, sumpta tantum corporis sacri portione, a calice sacri cruoris abstineant, qui procul dubio, quoniam nescio qua superstitione docentur astringi, aut integra Sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius ejusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest accidere.

In Historia Tripartita scriptum est, in objurgatione Theodosii Imperatoris, quem Ambrosius noluit ad communionem admittere sine poenitentia, propterea quod Thessalonicae paucorum militum necem, qui per tumultum interfecti fuerant, nimis acerbe ultus erat, trucidaveratque septem millia civium. Hic Ambrosius inquit: Quomodo his manibus suscipies sanctum Domini corpus? qua temeritate, ore tuo, poculum sanguinis preciosi percipies? etc. Constat igitur veteris Ecclesiae morem fuisse, dare populo utranque Sacramenti partem. Tantum consuetudo, non ita vetus, adimit populo alteram partem. Non disputabimus autem, quid sentiendum sit de consuetudine recepta contra autoritatem Apostolicae Scripturae, contra Canones, contra exemplum veteris Ecclesiae: intelligunt enim omnes pii, conscientias de doctrina Christiana verbum Dei consulere debere, nec approbandam esse consuetudinem contra verbum Dei. Quanquam autem consuetudo mutaverit in Latina Ecclesia veterem morem, tamen non improbat, aut probibet. Nec vero humana autoritas prohibere ordinationem Christi et receptissimum usum veteris Ecclesiae

debet. Ideo nos non duximus prohibendum esse usum integri Sacramenti. Et in ea ceremonia, quae debet esse foedus mutuae dilectionis in Ecclesia, non voluimus contra caritatem duri esse aliorum conscientiis, qui maluerunt integro Sacramento uti, neque seviciam ea in re ullam exercendam esse putavimus: sed quantum possumus, una cum ipsa ceremonia, restituimus piam doctrinam de fructu ceremoniae, ut intelligat populus, quomodo Sacramentum propositum sit ad consolandas conscientias eorum, qui agunt poenitentiam. Haec doctrina invitat pios ad usum et ad reverentiam Sacramenti. Etenim non solum ceremonia mutilata fuit antea, sed etiam neglecta praecipua doctrina de fructu. Et fortassis ceremoniae mutilatio significavit obscuratum esse Evangelium de sanguine Christi, hoc est, de beneficio mortis Christi: nunc Dei beneficio renovatur ac restituitur pura doctrina de fide, una cum ceremonia.

III. BC: De Confessione. Huic parti doctrinae Christianae de poenitentia inprimis magnas tenebras offuderunt Theologi et Canonistae. Idque testantur non solum ipsorum Bibliothecae, sed etiam omnium piorum conscientiae, quae fatentur illas inextricabiles disputationes Theologorum, et traditiones infinitas de poenitentia, horribilem carnificinam conscientiarum fuisse. Nusquam enim quidquam certi docent, quomodo contingat remissio peccatorum; de fide prorsus est altissimum silentium. Imo jubent perpetuo dubitare de remissione peccatorum. Postea excruciant conscientias acerba enumeratione delictorum, item satisfactionibus. Qualis enim laqueus conscientiae fuit traditio, quae praecepit [C: precipit] omnia peccata enumerare!

In

Satisfactiones vero obscuraverunt beneficium Christi, quia etiam docti fingunt, per eas compensari aeternam mortem. docti putabant his operibus emi remissionem culpae. Quid? quod plerumque fuerint cultus non mandati a Deo, Bartoloɣial precum, invocationes Sanctorum, peregrinationes, et hoc genus alia. Ita fuit obruta ingenti acervo inutilium ac malarum opinionum simplex doctrina de poenitentia. Et constat multis seculis bonos desiderasse doctrinam puriorem.

Porro, precipue opus est in Ecclesia extare purissimam et simplicissimam de poenitentia doctrinam. Ideo huic articulo maxime studuerunt nostri lumen afferre, quem quidem ita patefeceruat, atque illustrarunt, ut etiam adversarii saniores fateantur, hac in re bene meritos esse de Ecclesia.

Nam simpliciter, plane, sine ulla Sophistica, proponimus Evangelii sententiam de poenitentia, ut intelligant homines, quomodo ad Christum redire debeant, quomodo consequantur remissionem peccatorum, qui cultus, quae opera placeant Deo. Primum docemus necessariam esse contritionem, hoc est, veros terrores et dolores animi, qui agnoscit iram Dei, et dolet se peccasse, et desinit mala perpetrare. Etsi autem bi dolores necessarii sunt, tamen sciendum est, remissionem peccatorum non dari propter dignitatem contritionis, seu horum dolorum sed addenda est fides, hoc est, fiducia misericordiae, promissae pro

C

« PoprzedniaDalej »