Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sub noctem gelidam lignis calefactat ahenum.
Sed vocat ufque fuum, qua populus adfita certis 170
Limitibus vicina refigit jurgia; tanquam

Sit proprium quidquam puncto quod mobilis horæ,
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte fupremâ,
Permutet dominos, et cedat in altera jura.

175

Sic, quia perpetuus nulli datur ufus, et hæres
Hæredem alterius, velut unda fupervenit undam,
Quid vici profunt, aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adjecti Lucani, fi metit Orcus
Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena figilla, tabellas, 180
Argentum, veftes Getulo murice tinctas,

Sunt qui non habeant; eft qui non curat habere.
Cur alter fratrum ceffare, et ludere, et ungi,

Præferat Herodis palmetis pinguibus; alter
Dives et importunus, ad umbram lucis ab ortu, 185
Sylveftrem flammis et ferro mitiget agrum,
Scit genius, natale comes qui temperat aftrum,
Naturæ deus humanæ, mortalis in unum-
quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater,
Utar, et ex modico, quantum res pofcet, acervo 190
Tollam ; nec metuam, quid de me judicet hæres,
Quod non plura datis invenerit. et tamen idem
Scire volam, quantum fimplex hilarisque nepoti
Difcrepet, et quantum discordet parcus avaro.
Diftat enim, fpargas tua prodigus, an neque fumtum
Invitus facias, neque plura parare labores;
Ac potius, puer ut feftis. Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

196

Pauperies immunda domus procul abfit. ego, utrum
Nave ferar magnâ an parvâ, ferar unus et idem. 200
Non agimur tumidis velis aquilone fecundo:
Non tamen adverfis ætatem ducimus auftris.
Viribus, ingenio, fpecie, virtute, loco, rẻ,
Extremi primorum, extremis ufque priores.
Ff

Non

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Non es avarus: abi. quid ? cætera jam fimul ifto
Cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine et irâ?

Somnia, terrores magicos, miracula, fagas,
Nocturnos Lemures, portentaque Theffala, rides ?
Natales grate numeras ? ignofcis amicis ?
Lenior et melior fis accedente fenectâ?
Quid te exemta juvat fpinis de pluribus una?
Vivere fi recte nefcis, decede peritis.

Lufisti satis, edisti fatis atque bibifti :

206

210

Tempus abire tibi eft: ne potum largius æquo 215
Rideat ac pulfet lasciva decentius ætas.

Q. HORATII FLACCI

D. E

ARTE POETICA

H

LIBE R.

AD PISONES.

UMANO capiti cervicem pictor equinam
Jungere fi velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Definat in pifcem mulier formofa fuperne,
Spectatum admiffi rifum teneatis amici ?
Credite, Pifones, ifti tabulæ fore librum
Perfimilem, cujus, velut ægri fomnia, vanæ
Fingentur fpecies; ut nec pes, nec caput, uni
Reddatur formæ: pictoribus atque poëtis

Quidlibet

:

[ocr errors]
[ocr errors]

15

20

Quidlibet audendi femper fuit æqua poteftas.
Scimus; et hanc veniam petimufque damufque viciffim:
Sed non ut placidis coëant immitia; non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Incœptis gravibus plerumque et magna profeffis
Purpureus, late qui fplendeat, unus et alter
Affuitur pannus; cum lucus, et ara Dianæ,
Et properantis aquæ per amonos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus: et fortaffe cupreffum
Scis fimulare quid hoc, fi fractis enatat exfpes
Navibus, ære dato qui pingitur? amphora cœpit
Inftitui; currente rotâ, cur urceus exit?
Denique fit, quod vis, fimplex duntaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater, et juvenes patre digni,
Decipimur fpecie recti. brevis effe laboro,
Obfcurus fio. fectantem levia nervi
Deficiunt animique: profeffus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidufque procellæ :
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum fylvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpæ fuga, fi caret arte.
Æmilium circa ludum faber unus et ungues
Exprimet, et molles imitabitur ære capillos;
Infelix operis fummâ, quia ponere totum

25

30

Nefciet. hunc ego me, fi quid componere curem, 35
Non magis effe velim, quam nafo vivere pravo,
Spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam veftris, qui fcribitis, æquam

Viribus; et verfate diu, quid ferre recufent,

Quid valeant, humeri. cui lecta potenter erit res, 40
Nec facundia deferet hunc, nec lucidus ordo.
Ordinis hæc virtus erit, et venus, aut ego fallor,
Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici;
Pleraque differat, et præfens in tempus omittat.
Hoc amet, hoc fpernat promiffi carminis auctor, 45

[ocr errors]

50

55

60

In verbis etiam tenuis cautufque ferendis,
Dixeris egregie, notum fi callida verbum
Reddiderit junctura novum. fi forte neceffe eft
Indiciis monftrare recentibus abdita rerum,
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget, dabiturque licentia fumta pudenter:
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, fi
Græco fonte cadent, parce detorta. quid autem
Cæcilio Plautoque dabit Romanus ademtum
Virgilio Varioque? ego cur, acquirere pauca
Si poffum, invideor, cum lingua Catonis et Ennî
Sermonem patrium ditaverit, ac nova rerum
Nomina protulerit? licuit, femperque licebit,
Signatum præfente notâ procudere nummum.
Ut fylvæ foliis pronos mutantur in annos;
Prima cadunt: ita verborum vetus interit ætas,
Et juvenum ritu florent modo nata, vigentque.
Debemur morti nos, noftraque: five receptus
Terrâ Neptunus claffes aquilonibus arcet,
Regis opus; fterilifque diu palus aptaque remis
Vicinas urbes alit, et grave fentit aratrum ;
Seu curfum mutavit iniquum frugibus amnis,
Doctus iter melius. mortalia facta peribunt ;
Nedum fermonum ftet honos, et gratia vivax.
Multa renafcentur, quæ jam cecidere, cadentque, 70
Quæ nunc funt in honore, vocabula, fi volet ufus,
Quem penes arbitrium eft, et jus, et norma loquendi,
Res geftæ regumque ducumque et triftia bella
Quo poffent fcribi numero, monftravit Homerus.
Verfibus impariter junctis querimonia primum,
Poft etiam inclufa eft voti fententia compos.
Quis tamen exiguos elegos emiferit auctor,
Grammatici certant, et adhuc fub judice lis eft,
Archilochum proprio rabies armavit iambo.
Hunc focci cepere pedem grandefque cothurni,
Alternis aptum fermonibus, et populares

65

75

80

Vincentem

85

Vincentem ftrepitus, et natum rebus agendis.
Mufa dedit fidibus divos, puerofque deorum,
Et pugilem victorem, et equum certamine primum,
Et juvenum curas, et libera vina, referre.
Defcriptas fervare vices operumque colores,
Cur ego, fi nequeo ignoroque, poëta falutor?
Cur nefcire, pudens prave, quam difcere, malo?
Verfibus exponi tragicis res comica non vult:
Indignatur item privatis ac prope focco
Dignis carminibus narrari cœna Thyestæ.
Singula quæque locum teneant fortita decentem.
Interdum tamen et vocem comedia tollit,
Iratufque Chremes tumido delitigat ore;
Et tragicus plerumque dolet fermone pedestri
Telephus, et Peleus; cum pauper et exul uterque
Projicit ampullas et fefquipedalia verba,

90

95

Si curat cor fpectantis tetigiffe querelâ.
Non fatis eft pulcra effe poëmata; dulcia funto,
Et, quocunque volent, animum auditoris agunto. 100
Ut ridentibus arrident, ita flentibus adfilent
Humani vultus. fi vis me flere, dolendum eft
Primum ipfi tibi: tunc tua me infortunia lædent,
Telephe, vel Peleu: male fi mandata loqueris,
Aut dormitabo, aut ridebo. triftia mæstum
Vultum verba decent; iratum plena minarum ;
Ludentem lafciva; feverum feria dictu.
Format enim natura prius nos intus ad omnem
Fortunarum habitum; juvat, aut impellit ad iram,
Aut ad humum mærore gravi deducit, et angit: 119
Poft effert animi motus, interprete linguâ:

Si dicentis erunt fortunis abfona dicta,
Romani tollent equites peditefque cachinnum.
Intererit multum, divufne loquatur, an heros;
Maturufne fenex, an adhuc florente juventâ
Fervidus; an matrona potens, an fedula nutrix ;
Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli ;

10g

115

Colchus,

« PoprzedniaDalej »