Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATRUM APOSTOLICORUM.

TEXTUM RECENSUIT,

ADNOTATIONIBUS CRITICIS, EXEGETICIS, HISTORICIS
ILLUSTRAVIT, VERSIONEM LATINAM, PROLEGOMENA,
INDICES ADDIDIT

FRANCISCUS XAVERIUS FUNK,

SS. THEOLOGIÆ IN UNIVERSITATE TUBINGENSI PROF. P.O.

[blocks in formation]

EX OFFICINA H. LAUPP.

PRÆFATIO.

Inde ab anno 1855, quo hic liber postremum editus est,
pluribus codicibus inventis scientia patristica mirum in modum
promota est. Iam anno sequente Hermae Pastor, qui hucusque
nonnisi in versione veteri latina cognitus fuit, graece editus
est, et brevi secutae sunt duae novae versiones, versio latina
altera vel Palatina quae dicitur ac versio aethiopica. Codex
Sinaiticus, quem anno 1859 Constantinus Tischendorf in lucem.
produxit, ad textum Pastoris emendandum plurimum contulit
idemque exhibuit epistulam Barnabae integram, cuius initium
usque ad illud tempus in versione veteri latina tantum legeba-
tur. Anno 1875 a Philotheo Bryennio e codice Constantino-
politano adhuc incognito Clementis Romani epistulae et quidem
integrae editae sunt, cum hucusque quatuordecim capita et di-
midium prorsus deessent ne in versione quidem exstantia. Brevi
post versio earundem epistularum syriaca inventa et a Ioanne
B. Lightfoot anno 1877 ad textum recensendum adhibita est.
Eodem denique anno Adolphus Hilgenfeld Barnabae epistulam
pluribus locis e codice illo Constantinopolitano emendatis in
vulgus emisit.

Quae cum ita sint, lector facile intelleget, hoc opus post
longius tantum temporis spatium edi potuisse. Brevi enim
postquam Dominus Reverendissimus ac Doctissimus Dr. Caro-
lus Iosephus de Hefele, olim SS. Theologiae in Universitate
Tubingensi Professor, de studiis patristicis promovendis ac de
historia ecclesiastica illustranda egregie meritus, mihi mandare
dignatus est, ut patrum apostolicorum opera denuo ederem, quo-

niam ipse anno 1869 ad Dioecesim Rottenburgensem vocatus et nova Historiae Conciliorum editione occupatus hoc munere fungi non potuit, codex ille Constantinopolitanus inventus est, ita ut commentarius in tres priores huius libri scripturas, quem iam perfeceram, retractandus mihi esset. Accedit, quod editio Pastoris Hermae nova et, ut exspectare nobis licuit, emendatior in lucem proditura erat. Spes nos non fefellit. Codice Lipsiensi iterum inspecto et versionibus veteribus magna cum diligentia adhibitis Oscarus de Gebhardt plures illius scripturae locos emendare potuit, ac libenter profiteor, locupletissimae Patrum apostolicorum editioni, quam ille una cum Adolpho Harnack et Theodoro Zahn paravit, in hoc libro elaborando me multum debere.

Nonnulli viri docti me rogaverunt, ut, cum lectores Patrum apostolicorum haud pauci etiam epistulas Pseudoignatianas habere vellent, has una cum epistulis s. Ignatii genuinis ederem, et consilium non spernendum esse videbatur. In hoc quidem volumen epistulas illas non recepi. Timui enim, ne pretium editionis adeo auctae multos deterreret, quominus librum emerent legerentque. Separatim autem Corpus Pseudoignatianum edam et Fragmenta Papiae nec non alia quaedam adiciam.

Scribebam Tubingae mense Augusto 1878.

« PoprzedniaDalej »