Obrazy na stronie
PDF

APPENDIX G.

Brit. Mus., HARLEY MS. 84, f. 2906.

A transcript of the Carta Antiquæ in arce Londinensi,"

Y. No. 21, entitled :

CARTA ABBATIE DE HYDA SCILICET REGIS

HENRICI PRIMI.

5

.

H ENRICUS Rex Anglie Archiepiscopis Episcopis

Abbatibus Comitibus Baronibus Vicecomitibus Ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis tocius Anglie Salutem.

Sciatis quod concessi et hac carta mea confirmaui Deo et sancto Petro et Abbati atque Monachis de Hida in liberam et perpetuam elemosinam ecclesias de Kyngesclera et Aweltona cum capellis et decimis et omnibus pertinenciis suis et cum quinque hydis terre in eadem villa Aweltone sicut Rex Willelmus pater meus eis dedit in escambium pro terra illa in qua edificauit aulam suam in urbe Wintonie . Et uolo et firmiter precipio quod eas habeant et teneant solutas et quietas de geldo et de murdro et de placitis et de omnibus querelis sicut terra illa ubi domus mea sedet in Wintonia fuit unquam melius quieta . Testibus ,

Brit. Mus., Add. CH. 24, 613.
Charter by John Suthill, Abbot of Hida, granting to

William de Pirelea half a hide of land in Sandestuda
or Sanderstead, co. Surrey. About A.D. 1220.
OTUM sit presentibus et futuris . quod Ego Johannes

Dei gratia Abbas Sancti Petri de Hida et conventus ejusdem loci concessimus et hac presenti carta confirmavimus Willelmo de Pirelea filio Osberti de Pirelea . et heredibus suis dimidiam hidam terre in Sandestuda que fuit quondam Eilredi de Nepertuna totam et integram cum omnibus pertinenciis suis , habendam et tenendam libere et quiete pro xij. denariis quos reddet inde singulis annis ipse et heredes sui Hugoni de Wingham et heredibus suis pro omni servitio ad illos pertinente . ad festum Sancti Michaelis super ipsum feudum sine occasione . Et idem Willelmus de Pirelea et heredes sui debent defendere eandem terram erga nos de Servitio Regis pro decima parte unius militis . Et idem Hugo et heredes sui debent warentizare predictam terram Willelmo de Pirelea et heredibus suis contra omnes homines . Illa dimidia hida est quam Hugo de Wingham accepit á nobis in excambium terre de Papeholt , et dedit eam prenominato Willelmo jure hereditario pro servitio et homagio suo et pro vij. marcis argenti quas ei dedit in Gersuma et Thome filio et heredi suo . ij. solidis , et ei fecit inde similiter homagium suum . His testibus. Magistro Johanne Uikel . Ricardo de Limes. Willelmo Peche . Willelmo de Totef', dapipero. Ricardo de Fercles . Hugone de Chokeh'll . Rodberto filio Radulphi . Ricardo de Berk'. Waltero et Radulpho fratribus abb'. Willelmo de Pirelea . juvene. Waltero Marescallo fratre suo . Willelmo Wit , Rotberto de Kyñ . Rotberto Coco et Ricardo fratre ejus .

Brit. Mus. Cort. Char. VIII, 1. Letters of Confraternity granted by the Abbot and Convent

of Hyde to the Bishop, Dean, and Chapter of Salisbury,

A.D. 1260. REVERENDIS in Christo Patribus Dominis 7 amicis

dilectissimis . E[gidio]" . Dei gratia Episcopo. R[oberto]? . Decano Domini pape Capellano 7 capitulo Sarr . De ejusdem permissione Abbas 7 Conventus humilis de Hyda salutem , reverenciam 7 honorem cum orationum suffragiis devotarum .

Affectionem quam erga ecclesiam nostram 7 nos vos concepisse pia fratrum nostrorum ad vos pro negociis nostris nuper accedentium relacione ac operis in eis exhibitione sufficienter probavimus 7 cognovimus affectu sincere caritatis admodum acceptantes . ac eidem vestre affectioni vicissitudinem rependere cupientes : vos omnes ac singulos ad universa et singula domus nostre 7 aliarum nobis societate conjunctarum suffragia : tam in morte recipimus quam in vita . Plenam vobis participationem bonorum omnium que per nos vel nobis annexos ubicumque terrarum commorantes operari dignabitur clemencia salvatoris : specialiter insuper duo officia in Conventu unum pro vivis 7 aliud pro defunctis annuatim certis diebus imperpetuum celebranda : tenore presentium concedentes . Ut autem hec nostra concessio a successorum nostrorum memoria nullatenus dilabatur : in Martirologio nostro annotari eam fecimus 7 conscribi • Valeat universitas vestra per omnia secula seculorum Amen.

Datum in capitulo nostro Anno Domini Mo. CC°. Sexagesimo . Mense Januarii .

Endorsed :—“Littera de la Hyde . De spiritualibus suffragiis concessis Decano 7 Capitulo Sarum in vita 7 in morte . Pro capitulo Sarum."

1 Giles de Bridport, Bishop of Salisbury, A. D. 1256-1262. 2 Robert de Wykehampton, Dean; became Bishop of Salisbury, in A.D. 1274.

APPENDIX K.

Brit. Mus., COTTON, CH. II, 26 (11).

Letter from Walter de Fifhide, Abbot of Newminster, to

King Edward II. Between A.D. 1319 and 1327.

A NÃE treshonorable Seign". Sire Edward par la grace

Dieu Roy D .............. Chapelleine frer Wauter Abbe de Neumosters honours et reueren[ce] . . . . . . . . . . . . . . . . de les bien fetez ğ vous auez fait por moy et pe vostre meyson . · · · · · · · · · · · · · · · · · · nours qē ie ai resceu en diuers leus por reuerence de vous et . . . . . . . . . . . . . . . . . . le portour de cestez vous sauera dire de bouche , Dount chier. .................. qe ie vous porta du ditte Chapittre ğ touche vostre hon[our] .. ............... soit maintenu contre ceux q sa aforcent taunt retrencher d . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

A Dieu Chier Seigñ qui vous sauue et gard corps et alme. . IN DE X.

« PoprzedniaDalej »