Obrazy na stronie
PDF
ePub

filii destruunt castitatem. Sicut sancta concepit uirgo Maria1 uirgo peperit : & uirgo permansit.

2

8

O beata nox. que expoliauit Ægyptios. ditauit Hebreos. Nox in qua terrenis celestia junguntur ; Oramus te domine? ut cereus iste in honore 'tui' nominis 5 consecratus ad' noctis huius caliginem destruendam indeficiens perseueret. In odorem suauitatis acceptus? supernis luminibus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inueniat. Ille inquam lucifer qui nescit occasum. Ille qui regressus ab inferis humano generi 10 serenus illuxit; Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omnem clerum & deuotissimum populum ? una cum patre nostro papa Romano quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conseruare digneris. Qui semper uiuis regnas imperas Nec 15 non & gloriaris solus Deus solus altissimus Hiesu Christe cum sancto spiritu in gloria Dei patris. Amen :

6

BENEDICTIO LACTIS ET MELLIS.

[ocr errors]

Benedic10 domine creaturas fontis lactis & mellis & pota famulos tuos de hoc fonte perhenni. quod est spiritus 20 ueritatis & énutri eos de hoc fonte mellis & lactis ; Tu enim domine promisisti patribus nostris Abrahe. Isaac. & Iacob dicens. "Introducam uós in terram repromissionis terram fluentem lac & mél." coniunge domine famulos tuos spiritu sancto sicut coniunctum est 25 hoc lac & mel in Christo Ihesu domino nostro.

1 Maria, omitted, E. R.

2 O uere, M. R.

8 Et in, M. R., E. R.

4 una cum beatissimo Papa nostro, et antistite nostro, M. R., E. R.

5 temporum, omitted, E. R.

6 in his paschalibus, omitted, E. R.

7 gaudiis assidua protectione regere, gubernare, et, M. R.

8 gaudiis facies perfrui sempiternis, E. R.

9 Not in M. R. nor E. R., which end differently.

10 Compare the Benedictio fontis, lactis, et mellis, in the Leofric Missal,

p. 224, where there are a few variations from this text.

BENEDICTIO CASEI. OUI. OMNIUMQUE PULMENTORUM.

[ocr errors]

Deus1 qui fecisti & creasti cunctis uiuentibus tuę largitatis alimoniam . humanumque genus spiritalibus escis ac poculis tuorum pręceptorum terrénisque substantiis tuorum donorum indisinenter reficis. té omni- 5 potentem dominum obnixe petimus. ut haec tua dona tú ipse qui ea creasti & nobis donasti hancque creaturam. Casei. siue Butíri. & oui. & illis sanctificare ac benedicere digneris. uescentibúsque ex ea largam tuę benedictionis sanitatem in uisceribus eorum clementer 10 largire. & presentis uitę sospitatem. & futurę beatitudinem misericorditer indulge. per Christum dominum nostrum. per quem hec omnia domine.

BENEDICTIO DICATI AGNI .

Deus celi terreque dominator. qui das escam omni 15 carni. & reples omne animal benedictione . Benedic & sanctifica Hanc creaturam agni. ut dona tua nobis concedas. per Christum dominum nostrum.

BENEDICTIO DIVERSARUM CARNIUM.

Omnipotens dominator domine. qui pro nobis ex 20 María uirgine carnem dignatus est sumere. quam hodierna die de sepulchro uoluisti suscitare. té humiliter deprecamur. ut per uirtutem gloriose resurrectionis tuę hás diuersorum alimentorum escas dignéris benedicere. & sancti spiritus tui infusione multiplicare . ut sicut 25 per té uiuimus mouemur & sumus. ita per té omnium

1 Compare a somewhat similar benediction in the Pontificale, MS. Cotton, Vespasian D. xv, f. 1226. "[B]enedic etiam domine creaturam casei uel buty[ri] uel ouorum tua ineffabili misericordia ut q.. uel quecumque ex eis in tuo nomine sanctissimo gustauerint cum tuis sanctis apostolis quos in hac eadem de carne & sanguine tuo refecisti. in eterne [u]ite curia percipere facias sempiterne quie[t]is premia. qui cum patre, : See also Tiberius c. 1, f. 1316.

for another form.

2 Compare the Benedictio Agni in Pascha, Cotton MS. Tiberius, c. 1, f. 103.

bonorum tuorum dapibus satiemur. qui cum patre & spiritu sancto uiuis & regnas Deus. per omnia secula seculorum .

ITEM. BENEDICTIO SUPER CARNES OUIUM .

Deus 1 universe conditor carnis . qui Noe & filiis suis 5 de mundis & inmundis animalibus pręcepta dedisti. quique ut. holera herbarum humano generi quadrupedia munda édere precepisti. qui agnum in Aegypto Moysi & populo tuo in uigilia paschę comédere precepisti in figura agni domini nostri Ihesu Christi. cuius sanguine 10 omnia primogenita tibi de mundo redemisti. & in nocte illa omne primogenitum in Ægypto percutere precepisti . seruans populum tuam agni sanguine prenotatum dignare domine Deus omnipotens Benedicere & Sanctificare . bono ouium seu uolucrum mundarum carnes ut qui- 15 cumque ex populis tuis fidelibus coméderint. omni benedictione caelesti & gratia saturati repleantur in bonis. per Christum dominum nostrum.

ALIA.

Domine patris omnipotentis unigenite Ihesu Christe. 20 per quem creata sunt omnia quęcumque creata sunt in celo & in terra. in mari & in omnibus abyssis. Te humiliter imploramus. ut has diuersorum quadrupedum carnes tua pietate Benedicere & Sanctificare digneris. ut omnes qui ex eis gustauerint. tibi inde gratias 25 réferant. & corporis incolomitatem. animæque salutem té largiente percipiant. Saluator mundi qui cum patre & spiritu sancto uiuis & regnas in secula seculorum. Per quem hec omnia domine semper.

1 Cf. a very similar Benedictio carnis, printed in the Leofric Missal, p. 100n, from the Codex Gemmeticencis or Missal of Robert of Jumieges, early eleventh century, now in the Public Library at Rouen.

BENEDICTIO HERBARUM.

Omnipotens aeterne Deus. rerum conditor & dominator totius creaturę tuę. qui uerbo cuncta ex nihilo faciens. ad perfectionem tui operis tertio die herbam uirentem 1. & lignum pomiferum faciens fructum. aridam 5 perducere iussisti . hos uirentium herbarum flores. ob salutem fidelium undecumque collectos. per inuocationem sanctissimi tui nominis Benedicere & Sanctificare consueta pietate dignare & presta nobis quamuis indignis supplicibus. ut quique egritudine qualibet 10 laborantes hęc sumpserint omnis ab éis morbus te miserante euanescat. languor diffúgiat. februm calor óbeat. dolores láterum & cruciatus uiscerum obsistant. omnísque infestatio iaculantis inimici procul recedat. qui cum co eterno filio tuo & spiritu sancto. uiuis & 15 regnas unus Deus. per infiníta secula seculorum. amen.

[ocr errors]

ALIA.

Domine Ihesu Christe fili Dei. qui de sinu paternę maiestatis ad medelam . & ad curandas nostrorum scelerum cicatríces descendens. in té credentibus polliceri 20 és dignatus. si quid petieritis patrem in nomine meo fiat uobis. ad esto nunc nobis eandem in té fidem habentibus. & interuenientibus meritis & intercessionibus genitricis tuę perpetuae uirginis Mariae cum omnibus sanctis pariterque tui precursoris interuentione. cuius hodierna 25 die sacro inradiamur natalicio. Hós expositarum herbarum flores quos serenitate & affluenti rore enutristi. Benedic & Sanctifica. ut sint per inuocationem tui sanctissimi nominis quibúsque in infirmitate laborantibus abstersio languoris. salus remediumque animae & 30 corporis. per te Ihesu Christe qui cum patre in unitate

1 uiuentem, with r over the second u, MS.

spiritus sancti gloriaris Deus per omnia secula seculorum. amen. per quem haec omnia domine.

PREFATIO VUAE.

Intra quorum nos consortium non estimator meriti sed uenie quasi largitor admitte. per Christum .

BENEDICTIO VUAE.

5

Benedic1 domine & hos fructus nouos uuae quos tu domine rore celi & inundantia pluuiarum & temporum serenitate atque tranquillitate ad maturitatem perducere dignatus es. & dedisti ea ad usus nostros cum gratiarum 10 actione percipere in nomine domini nostri Ihesu Christi. per quem hec omnia domine .2

BENEDICTIO AD OMNIA QUE VOLUERIS :

Benedic3 domine creaturam istam . if. ut sit remedium salutare generi humano. & presta per inuocationem 15 nominis tui. ut quicumque ex éa sumpserit corporis sanitatem. & animae tutelam percipiat. per Christum .

BENEDICTIO POMORUM .

[ocr errors]

Te deprecamur omnipotens eterne Deus. ut benedicas hunc fructum nouum pomorum ut qui ex éo 20 interdicto arboris lętalis pomi in proto parente iuste funeris sententia tua multati sumus. per inlustrationem

1 The Leofric Missal calls this the Præfatio uue (p. 152) and Benedictio uuæ uel faba (p. 224). There are a few variations in each example, from the text printed above. The editor of the Missal considers (p. xliii) that the occurrence of this mention of the grape affords internal evidence of the origin of the MS. in a warmer climate than, and one having a different natural produce from, that of England.

2 The ending, in MS. Cotton Tiberius C. i, f. 1316, is:-"Christi. qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et seculum per ignem."

8 This occurs, with a few variations, in the Leofric Missal, p. 250; and in Tiberius C. i, f. 133.

Cf. the Leofric Missal, p. 224, with variant readings :-"qui esu interdictæ arboris ";" germinibus fruamur." See also Tiberius C. i, f. 132, which has a few variants.

« PoprzedniaDalej »