Obrazy na stronie
PDF
ePub

40

P

56

37

45

47

53

57

48

60

praestaret, cum respondisset contemptum mortis, 38 inpassibilis flagellis tyranni 39 obiectus sententiam suain ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt quantum sanguinis "fuderint. O gloriam licitam, quia 42humanam, cui nec praesumptio perdita nec persuasio desperata 43 reputatur in contemptu mortis et "atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est quantum pro deo non licet! Et tamen illis omnibus 47bet statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis 50 in aeternitatem. Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est. Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum si illis 55 Christianos immolaveritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati deus patitur. Nam et proxime ad fenonem 58 damnando Christianam potius quam ad leonem confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari. Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra; inlecebra est magis sectae. 1 Plures efficimur quotiens metimur a vobis; semen est sanguis Christianorum. Multi apud vos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut 63 Callinicus. Nec tamen tantos inveniunt verba discipulos quantos Christiani factis docendo. 64 Illa ipsa obstinatio, quam 65 exprobratis, magistra est. Quis enim non contemplatione eius concutitur ad requirendum quid intus in re sit? quis non, ubi requisivit, accedit? ubi accessit, pati exoptat, ut "totam dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione 37. contemtu Haverc. 38. inpassibilis ABDEFGd. Vindob. Erfurt. Pamelii libri. impassibilibus abe. impassibilem fieri 2. Haverc. Omittunt cf. 39. obiectus ADEF abcde. Vindob. Oxon. Erfurt. Pamelii libri. abiectus BG. subiectus af. Haverc. 40. honor est tolerantiae deinde conferunt Da. honoris tolerantiae domui (domi Haverc.) conferunt 2. Haverc. tantum honorem conferunt f. 41. fuderunt G. Haverc. 42. bumana 2. 43. deputatur Haverc., cum Fulvio Ursino. 44. atrocitas F. Vindob. 45. omni modo λab. 46. pro agro, pro imperio 2. Haverc. 47. pati om. 2. 47 b. cam et statuas Fulv. Ursinus. 48. diffunditis Dabc. decernitis 2. 49. scribitis 2. 50. in om. ab. 51. ipsis abce. 52. patitur D. 53. hoc vel agite F. 54. illis om. D. illos F. 55. Christianis immolaretis Vindob. Christianos ymmolaretis F. Pro multo in G. est multum. 56. ac terite Vindob. 57. haec nos F. 58. clamando Christianam b. Gorziens. damnando Christianum D. damnandam Christianam 2. 59. confossi estis F. putastis et confessi estis 2. 60. profuit. exquisitior Dabc. 61. Etiam plures λ. 62. efficimus AqBG. 63. Gallinicus ABEFG. Vindob. Erfurt. Calinicus a. 64. Ipsa illa 2. 65. exprobatis E. reprobatis Ozon. 66. accedit E(m. pr.). Erfurt. 67. totam gratiam dei F. dei totam gratiam f. dei gratiam Dae.

66

sanguinis sui expediat? Omnia enim huic operi delicta 68 donantu Inde est, quod ibidem sententiis vestris gratias agimus. Ut e aemulatio divinae rei et humanae, cum damnamur a vobis, a d absolvimur.

68. condonantur D. Subscriptio in AE. Erfurt. est APOLLOGYTICVM (APOL GETICVM E. Erfurt.) QVINTI TERTVLLIANI EXPLICIT. Ambrosiano, cui inscripli APOLOGITICVM QVINTI TERTULLIANI CONTRA PAGANOS DE IGNORANTIA CHRISTO IHESV., subscriptum est: APOLLOGICVM QVINTI TERTVLLIANI E PLICIT.

AD

NATIONES

LIBRI DVO.

In scripturae discrepantia verbis scriptoris subiecta

A significat codicem Agobardinum (4p ex collatione Hildebrandi, 4ß ex colla

a

b

γ

tione Steph. Baluzii).

editionem principem, Iac. Gothofredi, quae prodiit Genevae anno MDCXXV.
Nicol. Rigaltii anni MDCXXXIV.

supplementa lac. Gothofredi.

LIBER PRIMVS.

Testimonium ignorantiae vestrae, quae iniquitatem dum de- Cap.1. fendit, revincit, in 'promtu est, quod omnes qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant et incipiunt odisse quod fuerant. Adeo quotidie adolescentem numerum 'Christianorum ingemitis, obsessam vociferamini civitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a vobis quasi detrimento doletis. Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos promovetis. Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. Amatis ignorare quod alii gaudeant invenisse; mavultis nescire, quia iam odistis, quasi certe non odituros vos sciatis. Atquin si nullum erit bodii debitum, 'reperietur optimum utique ab iniustitia priore discedere: sin vero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius iustitiae conscientia cumulabitur. Nisi si emendari

Cap. I. 1. promtu 4ß. 2. immo A., ubicumque nihil adnotavero. 3. Cristianorum Aq. 3 b. odii debitum ego. odii Aab. 4. repperietur Aa. 5. causa A., constanter. 6. iustitiae conscientia Ap. iustitiae scientia Aẞb. iniustitiae scientia a.

Cap. II.

8

pudet, aut excusari piget. Scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium convenire: non utique eo bonum praeiudicari quia plerosque convertat et sibi rapiat, inquitis. Novi demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonae vitae? quot transfugae in perversum? Multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus temporum. Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a 'bonis in perversa divertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent. Denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati 10 maerent. "Exprobrant etenim quod erant in semetipsos, 12 malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant. Adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt. Christiani vero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem 13 paenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur, si trahitur, non subsistit, si accusatur, non defendit, interrogatus confitetur, damnatus gloriatur. Quod hoc malum est in quo mali natura cessat?

In quo ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. Quae tanta perversitas, ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, 'gratis reum evadere, invitum compellentes negare? Praesides extorquendae veritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent quod esse dicuntur. Atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negaverimus, statim creditis. Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere damnare): sed, verbi gratia, si de homicida 'consultatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio. Quamquam confessis difficile creditis, verum insuper 7. rapiat. Inquitis novi App. 8. quod A. 9. bonis Casp. Barthius, in ora exempli ed. princ. quod asservatur in Bibliotheca Senat. Lips. Rep. 1, 78. vobis Aab. 10. merent Aß. 11. exprobant 4p. 12. male 48. 13. penitet A.

5

Cap. II. 1. urgeatis Casp. Barthius. 2. ut negent quod esse A. ut negent esse quod esse ab. ut ne negent esse quod esse Casp. Barthius. 3. soletis inaccusatos A. soletis et inaccusatos ab. 4. consultatur Rigaltius. confutatur Aab. 5. creditis b.

credatis Apa.

6

consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati. Porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breviora ac leviora elogia conficitis. Credo, non vultis oneratos quos omni opere perditos vultis, aut non putatis requirenda quae nostis. Hoc ergo perversius, si cogitis negare de quibus certissime scitis. Immo, quo magis odio vestro competebat seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum recognoscitur quot quisque iam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursasset incesta? Quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque. Perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi, emendata res esset. Etiam spectaculis gratia adgregaretur. Quanto enim studio in caveam conveniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes devorasset? Si enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur, utique erui debuerunt, ne incredibilia viderentur et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, 10 horrentes naturam quaerere pabulum ferinum quod concubitu ab humano genere praeclusit.

Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores Cap. III. scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo, damnatoribus semper consulendam, iam apparet omne in nos crimen non alicuius sceleris, sed nominis dirigi. Adeo, si de criminum veritate constaret, ipsa criminum nomina 'damnarent, si accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos: Illum homicidam, vel incestum, vel quodcunque iactamur, duci, 2suffigi, ad bestias dari placet. Porro sententiae vestrae nihil nisi Christianum confessum notant. Nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est. Haec etenim est revera ratio totius odii adversus nos. Nomen in causa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod vos pro certo

6. quo Aa. quod b. aio Casp. Barthius. 7. consocios quae perducerentur Aa. 8. infantariae et coci ipsi canes Aa. infantarii et coqui et ipsi b. 9. Si enim ego. Sed enim Aab. 10. borrentes b. honorantes Aa. 11. quod ego. quam Aab. 12. concubitu Aa. concubitus b. concupitu lac. Gothofredus.

Cap. III. 1. damnarent, si accommodarent ego. damnaretis. an commodarent Aq. damnaretis, ac commodarent a. damnatis accommodarent b. 2. suffici Aa.

« PoprzedniaDalej »