Obrazy na stronie
PDF
ePub

In sæculo. Id est, in isto sexto miliario, in quo nunc sumus, [secula enim generationibus constant, et inde secula, quod sequantur; abeuntibus enim aliis, alia succedunt ]. "Deus et homo Christus "Jesus, unus Dei Filius et ipse Virginis Filius. Quia dum Deitas " in utero Virginis humanitatem adsumpsit, et cum ea per por"tam Virginis integram, et illæsam, nascendo mundum ingressus "est Virginis Filius; et hominem (leg. homo) quem adsumsit, "id (leg. idem) est Dei Filium (leg. Filius) sicut jam supra diximus; et Deitas et humanitas in Christo; et Dei Patris pariter "et Virginis Matris Filius."

66

Perfectus Deus, perfectus homo. Id est, verus Deus, et verus homo. g Ex anima rationali: et non ut Apollinaris 1 hæreticus dixit primum, quasi Deitas pro anima fuisset in carne Christi; postea, cum per evangelicam auctoritatem fuisset i convictus, dixit: Habuit quidem animam que vivificavit corpus, sed non rationalem. E contrario, dicit qui Catholice sentit; ex anima rationali et humana carne subsistens1: id est, plenus homo, atque perfectus.

Equalis Patri secundum Divinitatem; minor Patre secundum humanitatem. Id est, secundum formam servi quam adsumere dignatus est.

Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Id est, duæ substantiæ in Christo, Deitas et humanitas, non duæ Personæ, sed una est Persona".

Unus autem, non conversione Divinitatis in carnem, sed adsump

f Non comparent in Codice Oxoniensi. Verba sunt Isidor. Orig. lib. v. cap. 38. Quæ sequuntur proxime, Deus et homo &c. usque ad matris Filius, desunt omnia in codice Muratorii: ex Oxoniensi solo descripta dedimus. Videntur mihi Fortunati re vera esse, sed librarii culpa (ut alia multa) mirum in modum vitiata; quæ quidem ex conjectura aliquatenus corrigere volui, ut Syntaxis saltem sibi constet, donec certiora, et meliora ex Codicibus (si forte supersint aliqui) eruantur. Cæterum, ut Fortunato nostro hæc ascribam, illud suadet maxime, quod in expositione sua in Symbolum Apostolicum gemina fere habet de porta Virginis, eisdemque ibi nonnullis phrasibus utitur quibus hic usus est. Confer Symbolum Ruffini,

a quo solenne est nostro (quippe qui et ipse Aquileiæ olim doctrina Christiana initiatus fuerat) tum verba, tum sententias mutuari.

g Deest hæc clausula in Cod. Oxon. ob vocabulum repetitum.

h Paulinaris. Cod. Oxon. Lectio nata ex sermone simplici et plebeio. i Fuit. Cod. Oxon.

k Et e contrario iste dicit. Murat. Delevimus illa et, atque iste quæ sententiam turbant, fide Codicis Ôxoniensis.

1 Subsistit. Cod. Oxon.

m Certe, loco Toû licet. Cod. Oxon. n Est Persona desunt in Cod. Oxon. o Cod. Oxoniensis habet carne, et Deo errore, uti credo, pervetusto, multisque et antiquissimis exemplaribus communi. Quod si verbis in

tione humanitatis in Deum. Id est: non quod Divinitas, quæ immutabilis est, sit conversa in carnem P; sed ideo unus, eo quod humanitatem adsumsit, cœpit a esse quod non erat, et non amisit quod erat; cœpit esse homo quod antea non fuerat, non amisit Deitatem quæ incommutabilis in æternum permanet t.

[ocr errors]

Unus omnino, non confusione substantiæ, sed unitate Persona. Id est; Divinitas incommutabilis u cum homine, quem adsumere dignata est, sicut scriptum est; Verbum tuum, Domine, in æternum permanet. Id est, Divinitas cum humanitate; ut diximus duas substantias unam Personamy esse in Christo: ut sicut ante adsumptionem [carnis, æterna fuit Trinitas, ita post adsumptionem 2] humanæ naturæ, vera maneat Trinitas; ne propter adsumptionem humanæ carnis dicatur esse quaternitas, quod absit a Fidelium cordibus, vel sensibus, dici, aut cogitari, cum, ita a ut supradictum est, et Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitate veneranda sit.

Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo; ita Deus et homo unus est Christus. Etsi Deus b, Dei Filius, nostram luteam et mortalem carnem, nostræ redemptionis conditionem adsumpserit, se tamen nullatenus inquinavit, neque naturam Deitatis mutavit. Quia si sol, aut ignis aliquid immundum tetigerit, quod tangit purgat, et se nullatenus coinquinat: ita Deitas sarcinam quoque nostræ humanitatis adsumpsit, se nequaquam

e

commentario immediate sequentibus (ex Muratorii lectione) steterimus, Fortunatus ipse nobis auctor erit, ut et Deum, et carnem, pro genuina lectione habeamus.

P Quæ immutabilis et inconvertibilis est, caro; sed &c. Cod. Oxon. a Incipit. Cod. Oxon.

r Deest non. Cod. Murat. male. s Deest homo in Cod. Oxon. perperam, item, incipit pro cœpit.

t Muratorius legit, quia incommutabilis in æternum permanet: Cod. Oxoniensis, quæ immutabilis in æternum permansit. Ex utrisque tertiam lectionem confecimus; quæ, opinor, cæteris et venustior est, et aptior.

u Immutabilis. Cod. Oxon. x Dignatus. Cod. Oxon.

y Personam perperam omittit Cod. Oxoniensis.

z Desunt in Codice Oxoniensi: prætermissa scilicet festinantis librarii in

curia, ob vocem iteratam.

a Pro cum ita, habet Cod. Oxon. nisi ita.

b Murator. Cod. omittit Deus. c Cod. Oxoniensis, nostri redemptionis conditionis adsumpsit. Nescio an melius Muratorius; nostram luteam, et mortalem carnem nostræ conditionis adsumserit. Sed levi mutatione, recte incedunt omnia. Conditio, apud Scriptores quinti et sexti sæculi, est servile onus, opusve.

d Cod. Oxon. legit se nullatenus. Murator. Sed tamen se nullatenus. Noster vero in Exposit. in Symb. Apostol. in simili causa, hac utitur phrasi, se tamen non inquinat.

e Oxoniensis habet, Deitas sarcinamque nostræ humanitatis adsumpsit, se nequaquam &c. Muratorius hoc modo, Deitas sarcinam, quam ex nostra humanitate adsumpsit, nequaquam coinquinavit. Lectio frigida prorsus,

coinquinavit, sed nostram naturam carnis,f quam adsumpsit, purgavit, et a maculis, et sordibus peccatorum, ac vitiorum expiavit: sicut Esaias ait; Ipse infirmitates nostras accepit, et ægrotationes portavit. Ad hoc secundum humanitatem natus. est, ut infirmitates nostras acciperet, et ægrotationes portaret: non quod ipse infirmitates, vel ægrotationes in se haberet, quia salus mundi est; sed ut eas a nobis tolleret, dum suæ sacræ passionis gratia, et sacramentos, chirographo adempto, redemptionem pariter et salutem animarum nobis condonaret.

Qui passus est pro salute nostra. Id est, secundum id quod pati potuit: quod est, secundum humanam naturam; nam secundum Divinitatem, Dei Filius impassibilis est.

Descendit ad inferosh. Uti protoplastum Adamk, et patriarchas, et prophetas, et omnes justos, qui pro originali peccato ibidem detinebantur, liberaret; et del vinculis ipsiusm peccati absolutos, de eadem captivitate, et infernalio loco, suo sanguine redemptos, ad supernam patriam, et ad perpetuæ vitæ gaudia revocaret. Reliqui, qui supra originale peccatum principalia criminar commiserunt, ut adserit Scriptura, in pœnali Tartaro remanserunt: sicut in Persona Christi dictum est per prophetam ; Ero mors tua, o Mors; id est, morte sua Christus humani generis inimicam Mortem interfecit, et vitam dedit. Ero morsus tuus, inferne. Partims momordit infernum, pro parte eorum quos liberavit: partem reliquit, pro parte eorum qui pro principalibus criminibus in tormentis remanserunt.

Surrexit a mortuis primogenitus mortuorum: et alibi Aposto

[blocks in formation]

i Qui, loco roi ut. Cod. Oxon. At Sermo de Symbolo, in Append. ad August. (tom. vi. p. 281.) legit, cum Muratorio, ut.

k Adam protoplastum. Append.
1 Et ut de. Append.

m Ipsius deest. Append.
n Deest et Cod. Oxon.
o Inferni. Append.

P Muratorius habet vero post reliqui.
Oxon. non agnoscit. nec Append.

9 Ita legitur in Appendice. Oxoniensis, supra originale peccato. Muratorius, supra originali peccato.

Principalem culpam. Append.

s Muratorius, et Oxoniensis, in utroque loco, Partem. Appendix, in utroque, Partim. Media mihi lectio maxime arridet.

lus dicit; Ipse primogenitus ex multis fratribus. Id est, primus a mortuis resurrexit. Et multa corporat sanctorum dormientizm cum eo surrexerunt, sicut evangelica auctoritas" dicit: Sed ipse, qui caput est, prius, deinde quix membra sunt continuo.

Postea ascendit ad cælos: sicut Psalmista ait; Ascendity in altum, captivam duxit captivitatem: id est, humanam naturam, quæ prius sub peccato venundata fuit, et captivata; eamque redemptam captivam duxit in cœlestem altitudinem; et ad cœlestis Patriæ regnum sempiternum, ubi antea non fuerat, eamb collocavit, in gloriam sempiternam.

Sedet ad dexteram Patris: id est, prosperitatem paternam, et inc eo honore, quod Deus est.

Inde venturus judicare vivos et mortuos. Vivos dicit eos quos tunc adventus Dominicus in corpore viventes invenerit; [et mortuos, jam ante sepultos. Et aliter dicit,] vivos justos, et mortuos peccatoresɛ.

Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis; et reddituri sunt de factis propriis rationem: et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam; qui vero, mala, in ignem æternum. Hæc est Fides Catholica, quam nisi quisque fideliter, firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

t Deest corpora in Cod. Oxon. u In evangelica autoritate. Cod. Oxon.

x Quæ membra. Cod. Oxon.
y Ascendens. Murator.
z Conf. tractatum anonymi apud
Hieronym. tom. v. p. 130. et apud
Augustin. tom. viii. p. 69. Append.
et Isid. Hisp. p. 560. ed. Paris.

a Cœlestem Patriam. Cod. Oxon.
b Et pro eam. Murator.
c In deest. Cod. Oxon.

d Mallem quo, si per codices liceret; sed et quod, adverbialiter hic positum pro quia, sensum non incommodum præ se ferre videtur.

e Venturus est. Murator.

f Quantum hic uncis includitur, omittit Codex Oxoniensis. Delusus est fortean librarius per binas literulas

it bis positas: vel, simili errore deceptus, integram lineam præterierit, dum in proxime sequentem occulos conjecerat.

[ocr errors]
[ocr errors]

66

Operæ pretium est pauca hic subjicere, quæ noster habet in expositione sua in Symb. Apostolicum, "judica"turus vivos et mortuos. Aliqui di"cunt vivos, justos; mortuos vero injustos aut certe, vivos, quos in corpore invenerit adventus Dominicus, et mortuos, jam sepultos. "Nos tamen intelligamus vivos et mortuos, hoc est animas et corpora pariter judicanda." Confer Ruffin. Symb. p. 140. et Method. apud Phot. Cod. 234. p. 932. Isid. Pelus. epist. 222. lib. i. p. 64. Pseud. Ambros. de Trin. p. 331.

[ocr errors]

66

[blocks in formation]

219.

Anastasius II. (Pope) 202.
Anastasius (Antioch.) 160.
Anscharius 124, 183, 184.
Antelmius 114, 126, 153,

161, 213, 214.
Antonius (Nicol.) 147.
Aquinas 129, 187, 215.
Arnoldus 127.
Ashwell (George) 110.
Athanasius (Alex.) 199.
Athanasius (of Spire) 111.
Augustinus (S.) 118, 162,
200, 201, 202, 204, 208,
209, 212, 215, 221, 222,
229, 257.
Avitus

211.

Viennensis

180,

Baronius 111, 114, 181,

190.
Beleth 127.
Berno (Augiensis) 165.
Beveridge 113.
Bingham 115, 121.
Bona (Cardinal) 110, 131,
160, 163, 180, 185, 186,
189, 192.
Bruno (Bp. of Wurtzb.)
136, 137.
Brunswick (Abbot) 227.
Bryling (Nicol.) 174, 176.
Cabassutius 113, 121.
Cæsarius (of Arles) 211,

212, 257.

Calamy (Dr.) 250.
Caleca (Manuel) 131, 172,
189.
Calvisius 182.
Cantilupe (Walter) 129.
Carranza 148.
Cassian (John) 212.
Cave (Dr.) 112, 116.
Caxton 145.
Cazanovius 191.
Chalcedon (Council of)

202.

Charles the Great 122, 155,

178, 184, 185, 187.
Chillingworth 247, 248.
Clarke (Dr.) 116, 245.
Claudianus Mamertus 204.
Cochleus (Joh.) 137, 138.

201, 219, 220.

Comber 113, 151.
Covel 196.

Cudworth III.

Cyparissiota (Johannes)
131, 175.

Cyril (of Jerus.) 248, 253.
Danhawerus 251.
Denebertus (Bp.) 184.
Dionysius (Milan) 176.
Dodwell 180.
Dupin 113, 120.
Durants (William) 130.
Durell 164.
Ephesine

249.

Council, 248,

Epiphanius, 199, 207.
Euphronius Presbyter 136.
Eusebius (Verceil) 131,

176.

Exeter (Council of) 130.
Fabricius 110, 115, 121,
127, 176, 178.
Faustinus 200, 223.
Felckman 161, 173, 177.
Felix III. (Pope) 202.
Fellerus (Joachim) 141.
Flavian (Constantinop.)

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »