Obrazy na stronie
PDF
ePub

COELIBATUS, ET BREVIARIUM:

DUO GRAVISSIMA CLERICORUM OFFICIA,

E MONUMENTIS OMNIUM SECULORUM

DEMONSTRATA.

ACCESSIT COMPLETA LITERATURA.

AUCTORE

AUGUSTINO DE ROSKOVÁNY,

EPISCOPO NITRIENSI.

TOMUS I.

MONUMENTA DE COELIBATU E SEC. I-XIII.

PESTINI, 1861.

TYPIS I. BEIMEL ET BASILII KOZMA.

Monitum.

Operi, quod sub titulo,Coelibatus et Breviarium' publica luce donatur, ante tria lustra primam manum admovimus. Quamquam enim non deessent opera, quae utramque hanc summi momenti quaestionem omni ex obtutu pertractando, vix quidquam, quod adiici posset, reliquerant: opus tamen, quod gravissima isthaec Clericorum officia e sacris Ecclesiae Monumentis continua novemdecim seculorum serie sese excipientibus demonstrata ac illustrata sisteret, sensumque Ecclesiae quoad bina haec, Clericos strictissime obligantia, officia constanter eundem plena in luce collocaret, adaequatam item et completam Literaturam exhiberet, semper adhuc desiderari animadvertimus. Paradigma quoddam completi istiusmodi operis quoad Coelibatum tentarunt quidem nostro seculo exhibere fratres Theinerii, Antonius et Augustinus, item Fridericus Guillelmus Carové: priores in libro: Die Einführung der erzwungenen Ehelosigkeit bei den christlichen Geistlichen und ihre Fol gen. Altenburg. 1828. Drei Bände.'; posterior autem in opere:,,Vollständige Sammlung der Cölibatgesetze

für die katholischen Weltgeistlichen von den ältesten bis auf die neuesten Zeiten. Frankfurt. 1833. Ast opera haec, quae summum in sacram coelibatus clericalis disciplinam spirant odium, uniceque tamquam quodpiam promtuarium et collectio delictorum ac excessuum clericalium adversus castitatem commissorum habenda sunt, instar completi de Coelibatu operis considerari haud possunt. Insuper in priori opere, cuius alter auctor, Augustinus Theiner, hodie inclytus sacratiorum tabulariorum Vaticanorum Praefectus, asserta Coelibatui infesta humiliter ac laudabiliter retractavit, documenta pene omnia germanice, et passim decurtata, sine ullo systemate, usque exitum seculi XVI vulgantur, trium postremorum seculorum documentis exiguum, vix aliquot paginarum spatium occupantibus, cumque primis annis nostri seculi iam desinentibus; in posteriori opere documenta quidem usque annum 1832. in lingva originali vulgantur, sed duntaxat in extractu, et permultis penitus exmissis. Itaque in defectu completi de Coelibatu et Breviario operis, porro in magna, quam tum vetustiores de obiectis his libelli, tum recentiores, cumprimis sub epocha sic dicta Iosephina, et revolutione Gallicana seculo superiore, nostro autem tempore identidem, sed praesertim a. 1848 occasione universalis propemodum perturbationis luce donatae brochurae et scriptiunculae, aliaeque enunciationes tam privatim quam publice factae prodidere, vel ignorantia principiorum ac historiae, vel malignitate et perversitate, ad concinnandum de Coelibatu ac Breviario opus, quoad licet, completum et adaequatum, animum adiecimus non systematicam ac doctrinalem sive

super Coelibatu sive super Breviario conscripturi dissertationem et disquisitionem, in magno huiuscemodi discussionum de utraque quaestione iam hactenus editarum numero alioquin fere superfluam, sed potius ininterruptam sacrosanctae Ecclesiae tam de Coelibatu quam Breviario, velut momentosissimis ac gravissimis Cleri officiis, doctrinam et sententiam, prout quippe ea se in sacris Ecclesiae Monumentis, utpote S. Scriptura, SS. Patrum eloquiis, Summorum Pontificum ac Conciliorum decretis, Episcoporum pastoralibus literis ac mandatis etc. conspicuam reddidit, perpetua seculorum serie exhibituri, ac simul Literaturam sive Scriptorum recensionem e quovis seculo vulgaturi.

In ipso autem procinctu ad elucubrandum opus nostrum mox advertimus: de Coelibatu non ea solum colligi debere Monumenta, quae stricte de continentia Clericorum a matrimonio sonant, verum et illa, quae quocunque sub obtutu rem castitatis ac continentiae clericalis propius concernunt, eoque tendunt, ut gemmam hanc clericalium virtutum in Clero omnimode sartam tectamve conservent, cunctaque sollicite devitari curent, queis castitati praeiudicium qualecunque aut periculum conflari posset; de Breviario pariter tum ea vulganda fore Monumenta, quae ad strictissimam Cleri obligationem pertinent recitandi divinum officium, tum ea, quae ad coordinationem praeclari huius precum libri, ad emendationes decursu temporis in eo susceptas, necnon ad unitatem liturgicam in recitando Breviario, Ecclesiaeque Romanae, matris ac magistrae omnium Ecclesiarum, ritum in divino officio amplectendum se referunt.

« PoprzedniaDalej »