Obrazy na stronie
PDF
ePub

Mon. 934.

C. Baiocense, a. 1300. verbis Synodi Generalis Lateranensis IV. hortatur Clericos ad castitatem.*)

Cap. 37. Continenter et caste vivere studeant universi, praesertim in s. ordinibus constituti, ab omni vitio libidinis praecaventes, maxime ab illo, propter quod venit ira Dei in filios diffidentiae, ut in conspectu Dei puro corde et mundo corpore valeant ministrare. Quocirca districtius inhibemus, ut nullus in s. ordinibus constitutus aliqua occasione teneat in domo sua vel alibi mulierem vel personam aliquam, de qua mala suspicio possit oriri, unde populus scandalisetur. Qui autem post sententiam D. Gallonis inde latam et admonitionem legitimam focarias vel mulieres alias cum scandalo tenuerit, sciat se sententia excomm. ligatum. Et qui in excomm. illa praesumserit celebrare divina, irregularis effectus, non sine dispensatione potest amodo celebrare.

Mon. 935. 936.

C. Constantiense in Gallia, a. 1300. spurios filios sacerdotum arcet a domo clericali et ab altaris ministerio, revocans simul in usum anteriores de continentia constitutiones.**)

935. Cap. 17. Prohibemus etiam, ne sacerdotes habeant filios suos secum illegitime natos, propter scandalum, et ne eis ministrent in altari, cum sit indecorum, ut in altaris officio illegitimus filius impudico patri ministret, in quo Unigenitus Dei Filius pro salute humani generis aeterno Patri victimatur.

*) Harduini Conc. VII. 1231.

936. c. 60. Sunt irregulares, qui non debent ad s. ordines promoveri, bigami, viduarum mariti, vel corruptarum, qui castitatem vovit, et qui promissum violavit matrimonialiter contrahendo. Item beneficiati clerici, si post sententiam Galonis, scilicet post admonitionem eis factam a suis praelatis concubinas in domibus suis tenuerint, vel alias unde scandalum ortum fuerit, habuerint, sententias excomm. incurrant, et tales sunt excommunicati, nec debent ordinari, nec executionem ordinis recipiunt, nisi prius fuerint absoluti Et si in ordinibus ante receptis in hoc casu ministraverint --oportet quod cum eis super irregularitate fuerit dispensatum, Quod est observandum in Presbyteris iam promotis. — Tales enim, quod sic in fornicationem prolapsi sunt, suspensi sunt quoad se et quoad alios - unde nec talium est officium audiendum, cum sit statutum sub excomm. ut nullus audiat missam sacerdotis, quem sciat concubinam indubitanter habere.

Mon. 937.

Ex Stat. syn. Eccl. Cameracensis, ad finem Sec. 13. vel initio Sec. XIV. pro conservanda omnimoda castitate sacer

dotum.*)

Districte praecipiendo inhibemus, ne aliqui presbyteri tam curati quam alii in domibus suis foeminas habeant, exceptis duntaxat matre, amita, sorore, cum quibus seu pro quibus nullas secum habeant pedissequas, de quibus sinistra possit suspicio suboriri. Nec invitent parochianos suos cum uxoribus eorum secum ad prandium, nec invitati ad prandium vel coenam ad eorum declinent hospitia presbyteri, ubi posset aliqua super hoc infamia aut scandalum suboriri.

*) Martene Vet. Script. VII. 1306.

Mon. 938.

Stat. synod. Eccl. Aeduensis, a. 1300. de Clericis sub poena suspensionis, laicis vero sub poena interdictia concubinatu arcendis.*)

c. 6. Monemus in generali tam clericos quam laicos, ne in domibus suis vel etiam alienis teneant concubinas, vel mulieres, de quibus sinistra suspicio vel scandalum oriatur : alioquin clerici ab officio sint suspensi, et laici eccles. interdicto sint suppositi ipso facto, praeter poenam a iure vel a constitutionibus Legatorum Sedis Apost. seu constit Synodalibus contra tales statutam, quam nihilominus incurrent. Inhibemus et monemus insuper sub poena excomm, ne sacerdotes et aliae personae eccles, in sacris ordinibus constitutae ullas omnino mulieres in domibus suis, nisi tales teneant, contra quas naturale foedus nihil saevi criminis suspicari permittat.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »