Obrazy na stronie
PDF
ePub

109. III. Ad Felicem Ep. Nucerianum.*) Mirari non possumus, dilectionem tuam sequi instituta maiorum, omniaque, quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos quasi ad caput atque ad apicem episcopatus referre, ut consulta videlicet Sedes Apostolica ex ipsis rebus dubiis certum aliquid faciendum pronunciet. Quod et nos libenter accipimus, et dilectionem tuam memorem canonum approb amus. Scripsisti ergo, quod fervore fidei, quo polles, et amore sanctae plebis vel reparaveris ecclesias Dei vel novas quasque construxeris, sed in his Clericos quos constituas non habere, aliquos vero mutilos, aliquos digamos esse. Ad quod stupuimus, prudentem virum de his voluisse consulere, quae omnibus sunt certa ratione comperta. Ergo non quasi ignoranti dicimus, sed in aliis forsitan occupatos istud oblitos vos esse coniicimus. - 2. De digamis autem nec consuli debuit: quod manifesta lectio sit Apostoli,,unius uxoris virum,' ad sacerdotium sive ad clericatum admitti debere, et hanc ipsam tamen si virginem accepit. Nam ea, quae habuerit ante virum, licet de functus sit, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus qui eam acceperit, esse non poterit, quia in lege cautum est, non viduam, non abiectam habere posse coniugem sacerdotem. 4. Laici vero, qui habentes uxores baptisati sunt, ac sic se instituerunt, ut opinio eorum in nullo vacillet, ut aut clericis iuncti sint, aut monasteriis ex quo baptisati sunt haeserint, et si non concubinam, non pellicem noverint, si in omnibus bonis operibus vigilaverint, non prohibentur huiusmodi ad clericatus sortem

assumi.

[ocr errors]

110. IV. Ad Maximum et Severum Epp. apud Britios.**) Ecclesiasticorum canonum norma nulli esse debet incognita sacerdoti, quia nesciri haec a Pontifice satis est indecorum, maxime cum a laicis religiosis viris et sciatur et custodienda esse ducatur. Nuper quidem Maximilianus filius noster agens

*) Harduini, l. cit. p. 1019. ss.

**) Harduini, I. cit.

in rebus huiusmodi qualem querelam detulerit, libelli eius series annexa declarat. Qui zelo fidei et disciplinae ductus non patitur ecclesiam pollui ab indignis presbyteris, quos in presbyterio filios asserit procreasse. Quod non licere exponerem, nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere notitiam. Ut ideo, fratres carissimi, libelli, qui subiectus est, tenore perspecto, eos, qui talia perpetrasse dicuntur, iubebitis in medio collocari, discussisque obiectionibus, quae ipsis presbyteris impinguntur, si convicti fuerint, a sacerdotali removeantur officio: quià qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt; atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt. Miramur autem haec eorum dissimulare Episcopos, ut aut connivere, aut nescire esse illicita iudicentur.

111. V. Ad Eppos Macedoniae. *) Magna me gratulatio habuit, cum post tot discrimina totius, ut ita dixerim, mundi Vitalis archidiaconus vestrarum portitor literarum ex illis partibus ad nos usque directus advenit. Quem cum vidissemus, illico, ut oportebat, percontati de vestro statu sumus. Verum ubi reperimus, vos ex sententia degere, Domino Deo nostro uberes gratias retulimus, quod vos famulos suos suisque altaribus servientes et in adversis tuetur, et in prosperis gubernare dignatur. Qui cum tradidisset epistolas, eas praecepi illico recenseri, in quibus multa posita esse pervidi, quae stuporem mentibus nostris inducerent, facerentque nos non modicum dubitare, utrum aliter putaremus, an ita illa essent posita, quemadmodum personabant. Quae cum saepius repeti fecissem, adverti, Sedi Apostolicae, ad quam relatio quasi ad caput ecclesiarum missa currebat, aliquam fieri iniuriam, cuius adhuc in ambiguum sententia duceretur. Unde de quibus iam dudum scripsisse me memini, nunc iterare formam argumentis evidentioribus relationis vestrae geminata percontatio compellit. 1. Eos, qui viduas accepisse suggeruntur uxores, non solum clericos effectos agnovi, verum etiam us

*) Harduini, l. cit.

que ad infulas summi sacerdotii pervenisse: quod contra legis esse praecepta nullus ignorat. Nam cum Moses legislator clamitet:,sacerdos uxorem virginem accipiat,' ac ne in hoc praecepto aliquid putaretur ambiguum, addidit:,non viduam neque eiectam': contra quod praeceptum divina auctoritate subnixum nulla defensio mandati alterius opponitur, nisi consvetudo vestra. Quae, ut ipsi fatemini, ex ignorantia, et ut verecundius dicam, non ex apostolica traditione et ratione integra constituta est. Nos autem omnesque per orientem occidentemque Ecclesias noverit vestra dilectio haec penitus non admittere, nec ad ultimum eccles. ordinis locum tales assumere, et si reperti fuerint, submovere.

[ocr errors]

112. VI. Ad Synodum Toletanam.*) 1. Saepe me et nimium cum teneret cura sollicitum super dissensionis schismate ecclesiarum, quod malum per Hispanias latius in dies serpere, et citatiore gradu incedere fama proloquitur: necessarium tempus emersit, quo non possit emendatio tanta differri, et deberet congrua medicina provideri. 4. Nam de ordinationibus, quas pravae consvetudinis vitio Hispanienses Eppos celebrare cognoscimus, fuerat aliquid secundum maiorum traditionem statuendum, nisi perpenderemus, ne perturbationes quamplurimas ecclesiis moveremus. Quorum factum ita reprehendimus, ut propter numerum corrigendorum ea, quae quoquomodo facta sunt, non in dubium vocemus, sed Dei potius dimittamus iudicio. 5. Quales vero eligendi sunt in ordinem clericorum, evidens forma declarat, id est, qui ab ineunte aetate baptisati fuerint, et lectorum officio sociati; - et si uxores habuerint, quaerendum, si uxorem virginem habuerint: quia scriptum est in Vet. Test. uxorem virginem accipiat sacerdos'; et alibi: ,sacerdotes mei semel nubant. Neque qui duas uxores habuerit, quia Paulus Apost.

*) Aguirre, coll. Concil. Hisp. II. 153. - Integram epistolam exhibet Aguirre ex Sirmondo: simul ostendens, eam non ad primam Toletanam Synodum a. 400 celebratam, dum Innocentius adhuc non erat Pontifex, sed paulo tardius, probabiliter a. 404. ad Eppos Hispaniae dimissam fuisse.

non

ait:,unius uxoris virum. 6. Nec illud debere admitti, quod aliquanti pro defensione pravi erroris opponunt, et asserunt, quod in baptismo omnia dimittuntur; non intelligentes huiusmodi, quod sola in baptismo peccata dimittuntur, uxorum numerus aboletur. Nam si a Deo, ut scriptum est, praeparatur viro uxor, et quod Deus iunxit, homo non separet, et ipsi auctores generis humani in origine a Deo benedicuntur: quomodo inter peccata ista creduntur posse dimitti ? quodsi secundum illos, qui ita credunt, verum est: ergo omnis iustitia, quae a catechumenis ante baptismum fuerit operata, per baptismum aufertur. Nullus ergo contra Apostolum tale aliquid sentiat, nec admittat, sed fideliter intelligat, unius uxoris virum sive ante baptisma esse nominatum sive post baptismum. Si enim uxor ante baptismum accepta non ducitur in numerum, nec filii ex eadem suscepti inter filios poterunt nominari. Quod quam absurdum sit atque alienum, prudentia vestra melius aestimabit. Unde neminem liceat interpretari aliter divinas scripturas, nisi quod recta ratio permittit, ne dum quidam remedia sibi iniqua ad excusationem praeparant, ex eo rupisse legem et regulas evertisse iudicentur: sed ea tenenda sunt, quae divinarum scripturarum series continet, et a sacerdotibus utili sunt ratione constituta.

b) Patres et Doctores Ecclesiae: Hieronymus, Augustinus, Isidorus Pelusiota, Cyrillus Alex.

Mon. 113.

Hieronymus, a. 420. m. in libro adversus Vigilantium novum reddit continentiae Cleri testimonium.

Lib. cont. Vigilantium. - Exortus est subito Vigilantius, seu verius Dormitantius, qui immundo spiritu pugnet contra Christi spiritum. Iste suae venena perfidiae Catholicae fidei sociare conatur, impugnare virginitatem, odisse pudici

[ocr errors]

tiam. Proh! nefas, Episcopos sui sceleris dicitur habere consortes: si tamen Eppi nominandi sunt, qui non ordinant diaconos, nisi prius uxores duxerint, nulli coelibi credentes pudicitiam, imo ostendentes, quam sancte vivant, qui male de omnibus suspicantur, et nisi praegnantes uxores viderint clericorum, infantesque de ulnis matrum vagientes, Christi sacramenta non tribuant. Quid facient Orientis Ecclesiae ? quid Aegypti et Sedis Apostolicae, quae aut virgines clericos accipiunt, aut continentes: aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt? Hoc docuit Dormitantius, libidini froena permittens et naturalem carnis ardorem, qui in adolescentia plerumque fervescit, suis hortatibus duplicans, imo extingvens coitu feminarum: ut nihil sit, quo distemus a porcis, quo differamus a brutis animantibus, quo ab equis etc.

Mon. 114-124.

S. Augustinus, a. 430. m. disertissimus continentiae et castitatis clericalis propugnator.

114. De bono coniug. c. 8. Bonum Susannae (Dan. 13.) in coniugali castitate laudamus: sed tamen ei bonum viduae Annae (Luc. 2.), ac multo magis virginitatem Mariae Virginis (Luc. 1.) anteponimus.

115. De s. virginit. c. 12. Nos secundum Scripturarum S. fidem, sacramque doctrinam nec peccatum esse dicimus nuptias, earum tamen bonum non solum infra virginalem, verum etiam infra vidualem continentiam constituimus. Habeant coniugia bonum suum, non quia filios procreant, sed quia honeste, licite, pudice procreant et procreatos salubriter educant. Haec tamen omnia humani officii sunt munera; virginalis autem integritas angelica portio est; - profecto habebunt magnum aliquid praeter ceteros in illa communi immortalitate, qui habent aliquid iam non carnis in carne.-

[ocr errors]
[ocr errors]

116. De bono viduit. c. 15. Continentiam coniugio praeponamus, sanctam vero virginitatem etiam continentiae viduali.

117. De gratia et lib. arbitr. c. 4. De ipsa vestra profes

« PoprzedniaDalej »