Obrazy na stronie
PDF
ePub

bus atque indulgentiarum adnexionibus. Et declaratio non extendatur ad metallica numismata scapularibus substituenda, de quibus in decreto S. Officii, dato die 16. Decembris, anno 1910." Contrariis quibuscumque non obstantibus.

Nr. 236. De metallico numismate pro lubitu fidelium sacris scapularibus ex panno sufficiendo.

K. A. 1911, S. 48.

Cum sacra, quae vocant, scapularia ad fidelium devotionem fovendam sanctiorisque vitae proposita in eis excitanda maxime conferre compertum sit, et pius eis nomen dandi mos in dies magis invalescat, Ssmus D. N. Pius PP. X, etsi vehementer exoptet ut eodem, quo hucusque modo consueverunt, fideles deferre prosequantur, plurium tamen ad Se delatis votis ex animo obsecundans, praehabito Emorum Patrum Cardinalium Inquisitorum Generalium suffragio, in Audientia R. P. D. Adsessori huius Supremae S. Congregationis Sancti Officii, die 16. Decembris anni currentis, impertita, benigne decernere dignatus est:

Omnibus fidelibus, tam uni quam pluribus veri nominis atque a S. Sede probatis scapularibus (exceptis quae Tertiorum Ordinum sunt propria), per regularem, ut aiunt, impositionem iam adscriptis aut in posterum adscribendis, licere posthac pro ipsis, sive uno sive pluribus, scapularibus ex panno, unicum numisma ex metallo seu ad collum seu aliter, decenter tamen super propriam personam, deferre, quo, servatis propriis cuiusque eorum legibus, favores omnes spirituales (sabbatino, quod dicunt, scapularis B. M. V. de Monte Carmelo privilegio non excepto) omnesque indulgentias singulis adnexas participare ac lucrari possint ac valeant;

Huius numismatis partem rectam Ssmi D. N. I. C. suum sacratissimum Cor ostendentis, aversam, Beatae Virginis Mariae effigiem referre debere;

Idem benedictum esse oportere tot distinctis benedictionibus quot sunt scapularia regulariter imposita, queis, pro lubitu petentium, suffici velit;

Singulas has demum benedictiones impertiri posse unico crucis signo, vel in ipso adscriptionis actu, statim post absolutam regularem scapularis impositionem, vel etiam serius, pro petentium opportunitate, non interest an servato vel non diversarum adscriptionum ordine, nec quanto post temporis ab ipsis, a quovis sacerdote, etiam ab adscribente distincto, qui respectiva scapularia benedicendi sive ordinaria sive delegata facultate polleat, firmis ceteroquin primitivae facultatis limitibus, clausulis et conditionibus.

Contrariis quibuscumque, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 16. Decembris 1910.
Kleyboldt, Sammlung.

28

Ad decretum S. S. C. S. Officii de metallico numismate sacris scapularibus sufficiendo.

Declarationes.

Circa numismata hucusque ad finem, de quo supra, benedicta, et circa facultatem ea benedicendi a Ssmo Dno N., directe, vel per aliquod S. Sedis Officium, aut aliter quomodolibet iam concessam, Idem Ssmus mentem Suam aperuit, et quae sequuntur adamussim servanda mandavit:

1. Numismata a facultatem habentibus rite iam benedicta, etiam in posterum scapularium loco gestari poterunt, eo modo et sub iis conditionibus, quibus constitit factam esse potestatem:

2. Sacerdotes omnes, saeculares vel regulares, etiam conspicua fulgentes dignitate, ne amplius numismata sic benedicendi utantur facultate, quinquennio ab illa obtenta transacto. Poterunt interea, etiamsi scapularia respective benedicendi non polleant facultate, numismata ubilibet benedicere; ea tamen lege, ut sive quod ad statutas eorum attinet imagines, sive quod ceteras respicit conditiones, praescriptionibus in supra relato Decreto contentis omnino se conforment:

3. Qui porro subdelegandi praediti erant facultate, hac ipsa Decreti et Declarationum promulgatione, se illa noverint excidisse; satis enim per idem Decretum iam spirituali fidelium emolumento provisum est.

Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 16. Decembris 1910. Nr. 237. Dubia circa s. numismata scapularibus sufficienda. K. A. 1913, S. 78.

Ad S. hanc Congregationem S. Officii sequentia exhibita sunt dubia pro opportuna solutione; nimirum: 1. Utrum sacerdos pollens facultate scapularia imponendi, possit unico signo crucis pro unoquoque scapulari benedicere publice omnia s. numismata quae habent fideles in ecclesia vel in quodam conventu, quin haec numismata videantur, nec in individuo cognoscantur? II. Utrum benedictio impertiri possit s. numismatibus pro personis iam non adscriptis scapularibus per impositionem, sed postea vel serius adscribendis; quae numismata gauderent favoribus scapularium, tempore quo personae erunt adscriptae per regularem impositionem? Vel estne necessarium, personas iam scapularibus adscriptas esse, antequam s. numismata pro ipsis efficaciter benedici possint? III. Utrum benedici possint numismata multa, quae distribuenda sunt quibuscumque personis, quarum aliae iam scapularibus adscriptae sunt, et aliae non adscriptae; et in hoc casu, numismata, saltem personis iam scapularibus adscriptis data, eruntne benedicta?

Emi ac Rmi Patres una mecum Generales Inquisitores, in solito conventu habito feria IV, die 4. Iunii 1913, dixerunt: ad I Affirmative; ad II Affirmative ad primam partem, Negative ad secundam; ad III provisum in II.

Et Ssmus D. N. D. Pius PP. X, in audientia R. P. D. Adsessori supremae huius Congregationis, feria V, die 5, eodem mense eodemque anno, impertita, Emorum Patrum resolutiones benigne approbavit, et hoc Decretum desuper expediri iussit. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

Nr. 238. Dubium de ss. numismatibus loco scapularium benedicendis.

K. A. 1916, S. 67.

Proposito dubio: ,,Utrum sicut sufficit primum scapulare (v. g. B. Mariae V. de Monte Carmelo), quod in adscriptionis actu induitur, benedicere, quin deinde alia eiusdem generis scapularia nova benedictione egeant pro eadem persona, ita etiam sufficiat primum numisma benedicere, quin alia numismata, quae primo deperdito vel usu detrito assumuntur, nova benedictione muniantur, vel utrum numisma toties sit benedicendum quoties, primo deperdito vel usu detrito, novum sufficitur?"

Emi Patres Cardinales Generales Inquisitores, in Congregatione habita feria IV, die 10. Maii anni 1916, responderunt:,,Negative ad primam partem; Affirmative ad secundam."

Quam dubii resolutionem Ssmus D. N. D. Benedictus PP. XV, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita feria V. die 11. Mai eiusdem anni, benigne approbavit.

Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Nr. 239. Stoffliche Beschaffenheit der Skapuliere.

G. V. vom 6. Nov. 1913. K. A. 1913, S. 107.

Wie in letzter Zeit festgestellt ist, werden auch in unserer Diözese Skapuliere verbreitet, welche ganz oder teilweise aus Baumwollstoff verfertigt sind. Solche Skapuliere sind aber der Weihe unfähig, und die Träger derselben gehen der mit dem Skapulier verbundenen Gnaden verlustig.

Diejenigen Herren Geistlichen, welche Skapuliere weihen, werden darum hierdurch veranlaßt, auf die stoffliche Beschaffenheit der ihnen vorgelegten Skapuliere ein genaues Augenmerk zu richten, und falls deren Echtheit zweifelhaft erscheint, die Prüfung derselben durch einen Sachverständigen zu veranlassen.

Nr. 240. De partialibus indulgentiis semel vel pluries in die lucrandis.

K. A. 1914, S. 72.

Ssmus D. N. Pius PP. X, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, proposito dubio, an toties lucrifieri valeant indulgentiae partiales, quoties iniunctae preces vel opera iterentur, si nulla fiat in

ipsarum concessionibus declaratio de iis pluries in die vel semel tantum acquirendis; praehabito voto eminentissimorum Patrum Cardinalium Inquisitorum generalium, feria IV die 24. Junii 1914, in ordinaria Congregatione enunciato, benigne respondere dignatus est: „Affirmative, seu posse, in casu, eiusmodi partiales indulgentias toties acquiri, quoties preces vel pia opera in concessionibus indicata reiterentur." Contrariis quibuscumque non obstantibus.

Nr. 241. Plenaria indulgentia,,Toties-Quoties" conceditur in defunctorum solamen die 2. Novembris.

Ssmus D. N. D. Pius PP. X, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, perlibenter suscipiens preces multorum, praesertim Sacrorum Antistitum, ampliori cupientium suffragio animabus in purgatorio degentibus subvenire, quo die generalis in Ecclesia universa defunctorum celebratur commemoratio, accedente Eminentissimorum Patrum Cardinalium Inquisitorum generalium voto, in Congregatione habita feria IV, die 24. Junii, anno 1914, favorabiliter expresso, benigne concedere dignatus est, ut die secunda Novembris cuiuslibet anni, christifideles, confessi ac s. Communione refecti, quoties aliquam ecclesiam vel publicum aut semipublicum oratorium, defunctis suffragaturi visitaverint, ibique ad mentem Summi Pontificis oraverint, toties plenariam indulgentiam, animabus piacularibus flammis addictis tantummodo profuturam, lucrari valeant. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

G. V. vom 1. Okt. 1914. K. A. 1914, S. 73.

Nach vorstehendem Dekrete des Hl. Offiziums hat der Heilige Vater Papst Pius X. h. A. am 25. Juni bestimmt, daß am Allerseelentage eines jeden Jahres alle Gläubigen, so oft sie nach gültiger Beicht und würdigem Empfange der hl. Kommunion in irgend einer Kirche, öffentlichen oder halböffentlichen Kapelle eine Zeitlang nach der Meinung des Heiligen Vaters beten, dadurch jedesmal einen vollkommenen Ablaß, jedoch nur für die armen Seelen, gewinnen können. Die Zeit für die Gewinnung dieses Ablasses reicht in Gemäßheit des Dekretes des Hl. Offiziums vom 26. Januar 1911 vom Mittage des Allerheiligenfestes bis zur Mitternacht des Allerseelentages. Die zur Gewinnung des Ablasses erforderliche Beicht kann schon innerhalb der letzten acht Tage vor dem Allerseelentage abgelegt werden. (K. A. 1914, S. 58.)

Die Herren Geistlichen wollen die Gläubigen rechtzeitig auf diesen neuen Toties-Quoties-Ablaß aufmerksam machen und sie zu häufiger Gewinnung desselben eindringlich ermahnen.

Nr. 242. De formulis precum Indulgentiis ditatis non inter

polandis.

K. A. 1916, S. 80.

Ab hac S. S. Congregatione S. Officii petitum fuit:,,An formulae precum, ob aliquam immutationem in eis introductam, Indulgentias eisdem a S. Sede adnexas amittant?“ Porro cum huiusmodi formulae Indulgentiis ditatae, antea accuratae revisioni subiici soleant, ac eis proinde quidquam demere, superaddere, vel in alios sensus inflectere, irreverentia et periculo non careat, et abusibus ansam praebere queat, Emi ac Rmi DD. Cardinales Inquisitores Generales, in plenario conventu habito feria IV, die 21. Junii 1916, declarandum censuerunt: ,,Formulas quascumque precum, laudum, invocationum, et cetera, a S. Sede Indulgentiis ditatas, per quamlibet additionem, detractionem, interpolationem, concessis Indulgentiis plane destitui.“

Et sequenti feria V, die 22, Ssmus D. N. D. Benedictus PP. XV, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. S. Congregationis S. Officii impertita, relatam sibi Emorum Patrum resolutionem benigne adprobare ac confirmare dignatus est.

Contrariis quibuscumque, etiam speciali atque individua recordatione dignis, non obstantibus.

Nr. 243. Quomodo mutilati indulgentias lucrari possunt. K. A. 1917, S. 109.

N. N. exponit quae sequuntur:

Multi mutilati signo Crucis se munire vel genua flectere coram Ssmo Sacramento non possunt, et proinde privantur indulgentiis hisce cultus actibus adnexis. Quam ob causam orator a Sanctitate Vestra enixe gratiam postulat ut praedictas indulgentias lucrari possint mutilati qui signum Crucis facere nequeunt, dummodo formulam recitent, et qui in genua provolvi non possunt, dummodo caput inclinent.

Ssmus D. N. Benedictus PP. XV, in audientia diei 19. vertentis mensis infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiori impertita, perlibenter excipiens praemissas preces, concedere dignatus est ut indulgentias, pro quibus lucrandis recitatio precum una cum aliquo corporis actu iniungitur, quem mutilati peragere impares sunt, isti lucrari valeant fusis dumtaxat precibus. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae in Sacra Poenitentiaria die 22. Octobris 1917.

Nr. 244. Ablaß für den Besuch von sieben Kirchen der Stadt Münster am Karfreitage.

B. E. vom 30. März 1874.

a) Unser Heiliger Vater Papst Pius IX. hat durch ein heute hier eingetroffenes Apostolisches Breve vom 24. d. M. allen Christgläubigen, welche am hl. Karfreitage in der Stadt Münster sieben von

« PoprzedniaDalej »