Obrazy na stronie
PDF
ePub

licae provehendae sub eorum auspiciis iniri et quae tum huic tum publicae utilitati magis conferunt, statui possent. Neque abs re esset si, qui sibi provinciam depoposcerunt assiduis scriptis et lucubrationibus defendendi Dei et Ecclesiae iura, et recidendi novos qui in dies subolescunt errores et cavillationes, sociato agmine, Episcopis ducibus, dimicarent. Fieri enim non potest, quin, si vires omnes, quae vividae adhuc, Deo opitulante, in Ecclesia vigent valentque, in idem consenserint, uberrimi referantur fructus ad hodiernam hominum societatem ab exitiali iniquarum sectarum contagione vindicandam, et in Christi libertatem asserendam.

II. Quae hactenus proposita sunt, haud ita facile optatum finem assequentur, nisi vires uniantur, ac proinde nisi Archiepiscopi cum suis Suffraganeis una consuluerint et statuerint, quid facto opus sit, ut Supremi Pastoris desideriis obsecundetur. Cuius, sicut et Supremae huiusce Congregationis in votis est, ut eorum singuli quantocius renuntient, et imposterum quoties statum describent dioeceseos, referre ne praetermittant, quid quisque vel singillatim vel una cum suis in Episcopatu collegis egerint, et quem exitum eorum studia sortita fuerint.

Datum Romae ex Cancellaria s. Officii die 10. Maii 1884.

F. Ablässe.

Nr. 226. Bestimmungen des Codex iuris canonici über die Gewinnung von Ablässen.

G. V. vom 19. Nov. 1918. K. A. 1918, S. 96.

Indem wir nachstehende Bestimmungen des C. J. C. mitteilen, empfehlen wir den Herren Geistlichen wiederholt, sich mit dem Inhalt des neuen kirchlichen Gesetzbuches durch eifriges Studium bekannt zu machen.

Can. 931, § 1. Zur Gewinnung eines Ablasses, der an einen bestimmten Tag geknüpft ist, kann die hierfür geforderte Beicht schon acht Tage vor dem Ablaßtag abgelegt, die hl. Kommunion schon einen Tag vor dem Ablaßtag empfangen werden; ebenso können die beiden Sakramente noch während der ganzen Oktav, die dem Ablaßtag folgt, empfangen werden.

§ 2. Für die Gewinnung der Ablässe, die für Teilnahme an Exerzitien und Volksmissionen gewährt sind, genügt Beicht und Kommunion während der Oktav, die unmittelbar dem Schluß dieser Übungen folgt.

§ 3. Die Gläubigen, welche regelmäßig, wenn sie nicht rechtmäßig verhindert sind, zweimal jeden Monat beichten oder die heilige Kommunion würdig und in rechter und frommer Gesinnung täglich zu empfangen pflegen, wenn sie es auch ein- und das anderemal in der Woche unterlassen, können mit Ausnahme des Jubiläumsablasses und eines nach Art des Jubiläums gewährten Ablasses - alle Ablässe, für welche der Empfang des Bußsakraments gefordert ist, ohne Beicht gewinnen.

Can. 935. Die frommen Werke, die zur Gewinnung eines Ablasses gefordert sind, können vom Beichtvater in andere umgewandelt werden für solche, welchen deren Verrichtung nicht möglich ist.

Can. 917. Am Allerseelentage erfreuen sich alle Altäre des Altarprivilegs. An den Tagen, an welchen in einer Kirche das vierzigstündige Gebet gehalten wird, sind deren sämtliche Altäre privilegiert.

Für Messen an einem privilegierten Altar darf kein höheres Stipendium wegen des Privilegs gefordert werden. (Can. 918, § 2.) Can. 923. Der für einen bestimmten Ablaßtag vorgeschriebene Kirchenbesuch kann von Mittag des unmittelbar vorausgehenden Tages an bis Mitternacht des Ablaßtages gemacht werden.

Can. 924. Die mit geweihten Rosenkränzen und sonstigen Gegenständen verbundenen Ablässe können nur dann nicht gewonnen werden, wenn die betreffenden Gegenstände ganz zerstört oder verkauft werden.

Can. 929. Der Besuch der Hauskapelle von Instituten, Krankenhäusern und religiösen Genossenschaften genügt für alle, welche dort ihre Sonntagspflicht erfüllen können, zur Gewinnung jener Ablässe, bei denen nicht der Besuch einer bestimmten Kirche gefordert ist, wenn diese Häuser de consensu Ordinarii errichtet sind und die anderen Ablaßbedingungen erfüllt werden.

Nr. 227. Regulae seu normae ad dignoscendas veras indulgentias ab apocryphis.

K. A. 1900, S. 20.

Inter cetera quae huic S. Congregationi Indulg. munera sunt tributa, illud supereminet secernendi nimirum veras indulgentias ab apocryphis easque proscribendi. Cui quidem muneri satis ipsa fecit plurimis editis ad haec usque tempora decretis de apocryphis indulgentiis in authentica decretorum collectione contentis. Verum etsi haec S. Congregatio vigilans ab ipso suae institutionis exordio semper exstiterit quoad indulgentiarum publicationem, ne falsae in christianum populum irreperent, nihilominus, quum hac etiam nostra aetate non desint, qui vel mala voluntate, aut etiam irrationabili zelo perculsi, falsas, vel ut minimum valde suspectas, indulgentias sive orationibus, sive piis exercitiis adnexas propagare inter fideles non vereantur, hinc factum est, ut plures Antistites hanc S. Congregationem adiverint, ut de aliquibus indulgentiis suum iudicium ederet. Id potissimum praestiterunt ea causa permoti, ut non solum verae a falsis indulgentiis discernerentur, sed praesertim, ut ecclesiae hostibus via praecluderetur eam calumniandi et aspernendi coelestem indulgentiarum thesaurum.

Porro S. Congregatio ut huic malo, quoad fieri posset, praesens remedium adhiberet, regulas seu normas quasdam statuere excogitavit, quibus prae oculis habitis nedum locorum Ordinariis, sed et ipsis christifidelibus facilis aperiretur via ad dignoscendum, quodnam sit ferendum iudicium de aliquibus indulgentiis, quae passim in vulgus eduntur, dubiamque prae se ferunt authencitatis notam.

Hoc vero S. Congregationis propositum Ssmo Dno N. Leoni XIII. delatum, eadem Sanctitas Sua illud approbavit iussitque quam primum executioni mandari.

Quare S. Congregatio, adhibito studio Rmorum Consultorum, Indicem praedictarum regularum elucubrandum curavit; quem deinde in generali Congregatione ad Vaticanum coadunata die 5. Maii 1898 examini Emorum PP. Cardinalium subiecit. Hi vero postquam praefatum Indicem mature per

penderint, eundem, in aliquibus immutatum, in altera Congregatione denuo expendendum sibi reservarunt.

Quod quidem actum est in generalibus Comitiis ad Vaticanum habitis die 3. Augusti 1899, in quibus Emi et Rmi Patres Indicem uti infra proponendum censuerunt:

Regula I. Authenticae sunt omnes indulgentiae, quae in novissima Collectione a S. Indulgentiarum Congregatione edita continentur.

Regula II. Indulgentiae generales, quae in supradicta Collectione non exhibentur, vel quae concessae feruntur post editam Collectionem, tum solummodo habendae erunt ut authenticae, cum earundem concessionis authographum monumentum recognitum fuerit a S. Indulgentiarum Congregatione, cui, sub nullitatis poena, exhibendum erit, antequam publicentur.

Regula III. Authenticae habeantur indulgentiae concessae ordinibus et congregationibus religiosis, archiconfraternitatibus, confraternitatibus, archisodalitiis, sodalitiis, piis unionibus, piis societatibus, nonnullis ecclesiis celebriorbus, locis piis et obiectis devotionis, quae continentur in Summariis recognitis et approbatis a S. Congregatione Indulgentiarum, eiusque auctoritate vel venia typis editis.

Regula IV. Non habeantur ut authenticae indulgentiae sive generales, sive particulares, quae continentur in libris, in libellis, in summariis, in foliis, in chartulis, sive etam in imaginibus, impressis sine approbatione auctoritatis competentis; quae approbatio concedenda erit post diligentem recognitionem et distincte exprimenda.

Regula V. Apocryphae, vel nunc prorsus revocatae, sunt omnes indulgentiae mille vel plurium millium annorum quocumque tempore concessae dicantur.

Regula VI. Suspectae habeantur indulgentiae pleniariae, quae asseruntur concessae recitantibus pauca dumtaxat verba: exceptis indulgentiis in articulo mortis.

Regula VII. Reiiciendae sunt ut apocryphae indulgentiae, quae circumferuntur in libellis, foliis seu chartulis impressis vel manuscriptis, in quibus ex levibus aut etiam superstitiosis causis et incertis revelationibus, vel sub illusoriis conditionibus promittuntur indulgentiae et gratiae usum et modum excedentes.

Regula VIII. Ut commentitia reiicienda sunt folia et libelli, in quibus promittitur fidelibus unam alteramve precem recitantibus liberatio unius vel plurium animarum a purgatorio: et indulgentiae, quae dictae promissioni adiici solent, ut apocryphae habendae sunt.

Regula IX. Apocryphae, vel saltem ut graviter suspectae, habeantur indulgentiae recentioris assertae concessionis, si ad inusitatum numerum annorum vel dierum producuntur.

Quas quidem regulas per me infrascriptum Cardinalem eiusdem S. Congregationis Praefectum Ssmo Dno N. Leoni PP. XIII. relatas in audientia diei 10. Augusti 1899 eadem Sanctitas Sua approbavit, mandavitque per generale decretum publicari.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 10. Augusti 1899.

Nr. 228. Indulgentiae Apostolicae, quas Pius PP. XI

die 17. Febr. 1922 largitus est.

K. A. 1922, S. 41.

Monita.

1. Res aptae ad recipiendam benedictionem pro Indulgentiis Apostolicis lucrandis sunt tantummodo coronae, rosaria, cruces, crucifixi, parvae statuae, numismata, dummodo non sint ex stanno, plumbo, vitro aliave simili materia, quae facile confringi vel consumi possit.

2. Imagines Sanctorum alios ne repraesentent quam rite canonizatos vel in probatis martyrologiis relatos.

3. Ut quis valeat Indulgentias Apostolicas lucrari necesse est, ut aliquam ex rebus benedictis ab ipso Summo Pontifice, vel a sacerdote facultate praedito, super se deferat aut in domo sua decenter retineat.

4. Ex expressa SS. Domini nostri declaratione, per Apostolicarum Indulgentiarum concessionem nullatenus derogatur Indulgentiis a Summis Pontificibus iam alias forte concessis pro precibus, piis exercitiis vel operibus infra recensendis.

Indulgentiae.

1. Quisquis saltem semel in hebdomada recitare consueverit coronam Dominicam, vel aliquam ex coronis B. Mariae Virginis, vel rosarium aut saltem eius tertiam partem, vel divinum officium, vel officium parvum eiusdem B. Mariae Virginis, vel integrum officium Defunctorum aut saltem vesperas aut nocturnum cum laudibus, vel psalmos poenitentiales aut graduales, vel consueverit in ecclesia christianam catechesim tradere, aut domi illam suos filios, propinquos vel famulos docere, vel in carceribus detentos aut aegrotantes in nosocomiis misericorditer invisere, vel pauperibus quomodocumque opitulari, vel Missa interesse eamve, si fuerit sacerdos, celebrare, servatis solitis conditionibus confessionis sacramentalis, sanctae Communionis et alicuius orationis ad mentem Summi Pontificis, lucrabitur Indulgentiam plenariam diebus Nativitatis Domini, Epiphaniae, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, SS. Trinitatis, Corporis Domini eiusdemque SS. Cordis; Purificationis, Annuntiationis, Assumptionis, Nativitatis et Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis; Nativitatis S. Joannis Baptistae; utriusque festi S. Joseph Sponsi B. Mariae Virginis; Ss. Apostolorum Petri et Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Philippi et Jacobi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Judae, Matthiae, atque Omnium Sanctorum.

2. Si quis vero ad sacramentalem confessionem ac ad sanctam Communionem minime accesserit, corde tamen contritus ad mentem Summi Pontificis aliquantisper precatus fuerit, singulis diebus supra recensitis necnon aliis festis Domini et B. Mariae Virginis, Indulgentiam lucrabitur septem annorum totidemque quadragenarum; diebus Dominicis ceterisque per annum festis de praecepto, Indulgentiam quinque

annorum totidemque quadragenarum; quovis, demum, alio anni die, Indulgentiam trecentorum dierum.

3. Insuper quisquis, aliquod ex praedictis pietatis vel charitatis operibus expleverit, quoties id peregerit, quingentorum dierum Indulgentiam acquiret.

4. Quisquis ad aeris campani signum sive mane, sive meridie, sive vespere orationem vulgo Angelus Domini, tempore autem paschali Regina caeli, aut, eas ignorans, semel Pater noster cum Ave Maria; itemque sub primam noctis horam, edito pro Defunctorum suffragio campanae signo, psalmum De profundis vel, si eum nesciat, Pater noster cum Ave Maria recitaverit, acquiret Indulgentiam centum dierum.

5. Eandem Indulgentiam acquiret qui quavis feria sexta, de Passione et morte D. N. Jesu Christi aliquantulum pie cogitaverit terque Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam devote recitaverit.

6. Qui suam conscientiam excusserit et peccata sua sincere detestatus fuerit cum proposito se emendandi, devoteque recitaverit Pater noster, Ave Maria et Gloria Patri in honorem Ssmae Trinitatis, aut in memoriam Quinque Vulnerum D. N. Jesu Christi, consequetur Indulgentiam trecentorum dierum.

7. Quisquis pro fidelibus oraverit qui sunt in transitu vitae, vel saltem pro iis semel dixerit Pater noster cum Ave Maria, centum dierum Indulgentiam lucrabitur.

8. Quisquis, demum, in mortis articulo constitutus, animam suam devote Deo commendaverit et, iuxta instructionem fel. rec. Benedicti XIV. in Const. quae incipit Pia mater 5. Aprilis 1747, paratum se exhibuerit obsequenti animo mortem a Deo opperiri, et vere poenitens, confessus ac S. Communione refectus vel, si id nequiverit, saltem contritus invocaverit corde, si labiis sit impeditus, Ssmum nomen Jesu, plenariam Indulgentiam consequetur.

Datum Romae, ex S. Poenitentiaria Apostolica, die 17. Febr. 1922.

Nr. 229. Dubium circa Indulgentias Apostolicas die 17. Febr. 1922 concessas.

K. A. 1922, S. 78.

In canone 933 praescribitur uno eodemque opere, cui ex variis titulis Indulgentiae adnexae sint, non posse plures acquiri Indulgentias, ,,nisi aliud expresse cautum fuerit". Cum autem Indulgentiis Apostolicis a Ssmo D. N. Pio PP. XI die 17. Febr. 1922 benigne impertitis praemittantur quaedam monita, quibus sub n. 4o edicitur, ex expressa declaratione eiusdem Ssmi Domini nostri, per Apostolicarum Indulgentiarum concessionem nullatenus derogari Indulgentiis a Summis Pontificibus iam alias concessis pro precibus, piis exercitiis vel operibus ibi recensitis; humillime quaeritur utrum per huiusmodi declarationem reipsa cautum sit, ad normam postremi incisi citati canonis 933, ut uno

« PoprzedniaDalej »