Obrazy na stronie
PDF
ePub

frequenter omnique studio, tam in sacris concionibus quam in catechesi publica privataque institutione populum de vi ac necessitate et de praeclaris huius sacramenti fructibus doceant itaque ad piam et frequentem illius susceptionem excitent. — Imprimis vero, quo magis sacrilegae confessiones prohibeantur, omnes sacerdotes, quibus cura animarum commissa est, quam prudentissime caveant et diligentissime, ne ulla re fidelibus libera facultas eligendi confessarium minuatur. Nemo igitur, quum ad aegrotum vel moribundum nominatim vocatus fuerit, illum adire detrectet. Nemo fideles, ut sibi potissimum confiteantur, adigat, urgeat aut ullo modo movere studeat, neque eiusmodi promissionem ultro oblatam accipiat.

Parochi vero sedulo curent, ut saepius per annum parochianis occasionem praebeant externis confessariis confitendi. Illmus Dnus Joannes Georgius fel. m. per ordinationem anno 1857 datam, anno 1863 iteratam, gravissimis verbis hanc rem omnibus Dioecesis parochis commendavit. Quum libera illa eligendi confessarii facultas tanti momenti sit, ordinationem d. 10. Martii anni 1863 hisce renovare statuimus.

1. Omnes igitur R. D. parochos Dioecesis nostrae Nos quoque pariter monemus, ut pluries per annum, imprimis in diebus, ubi magna confitentium copia confluere solet, confessarium extraordinarium in ecclesia sua parochiali confessiones excipere faciant.

2. Parochis cooperatore curato carentibus virtute s. obedientiae mandamus, ut saltem ter per annum et quidem semel tempore paschali — in diebus, quibus confessionum frequentia esse solet, praevia publicatione, extraneum et, si fieri potest, ignotum confessarium arcessant, aut, si eiusmodi alio modo haberi non valeat, confessarium ex vicinia advocent, eiusdemque vices in parochiali ecclesia vicina mutuo gerant.

3. Parochos et omnes curatos in Domino hortamur, ut quisquis ad infirmum visitandum vocatur curatus, nunquam eundem adire detrectet nec ab alio impediatur.

Simul mandamus, ut omnes parochi cooperatore curato carentes quotannis et quidem ante diem festum Pentecostes breviter nobis referant, num et quomodo praescripto supra sub 2. memorato satisfecerint.

B. E. vom 28. Febr. 1893. K. A. 1893, S. 34.

b) Quae de sacramento poenitentiae d. 6. Mart. 1891 monuimus ac mandavimus, in memoriam revocantes et confirmantes, haec habemus quae addamus:

mandavimus enim, ut omnes parochi cooperatore curato carentes quotannis et quidem ante diem festum Pentecostes breviter nobis referant, num et quomodo satisfecerint praescripto:

ut saltem ter per annum et quidem semel tempore paschali in diebus, quibus confessionum frequentia esse solet, praevia publicatione, extraneum et, si fieri potest, ignotum confessarium arcessant.

De hac igitur relatione observandum est:

1. eam non spectare ad annum calendarium 1892, sed ad menses a fine temporis paschalis 1892 ad finem eiusdem temporis 1893 pertingentes;

2. expressis verbis dicendum esse, num publicatio de venturo confessario extraordinario unicuique illorum trium dierum praemissa fuerit;

3. quinam illi tres dies fuerint, et

4. si forte inter eos dies sit, ubi confessionum frequentia non esse solet, qua de causa dies ille electus sit;

5. in quantum fieri potest, nomina confessariorum arcessitorum scribantur aut, si regulares fuerint, conventuum, ex quibus advenerunt. Haec autem relatio ante diem festum Pentecostes ad Vicariatum Generalem mittatur.

B. E. vom 23. Jan. 1894. K. A. 1894, S. 23.

c) Relationes a RR. DD. parochis cooperatore curato carentibus secundum mandatum die 28. m. Februarii 1893 a Nobis editum scriptae documento Nobis fuere, parochos satis intellexisse, quam gravis momenti res sit, de qua agebatur.

Reliquum est ut unum addam de confessione generali a pueris puellisque primae s. communioni praemittenda. Huius confessionis integritas quanti sit momenti nullum parochum latet; in qua quidem peccatum mortale ex falso pudore silentio pressum in omnes adolescentiae, imo totius vitae annos internam pacem destruere et insanabile vulnus animae infligere valet. Experientia autem teste constat, certa quaedam peccata confessario noto aperire pueris ac puellis multo difficilius esse quam adultis; eamque difficultatem eo maiorem fere esse, quo fortius reverentiae animique grati vinculum confitentes cum confessario coniungat. Ad naturalem enim pudorem accedit timor, ne fiat, ut per ingenuam peccati confessionem benevolentia parochi priventur; quippequi nesciant, parochum eo maiore se caritate esse prosecuturum, quo magis eos cura pastorali indigere cognoverit. In diem igitur hisce confessionibus destinatam advocandus est a parochis cooperatore curato carentibus confessarius etxraneus, isque in quantum fieri potest, ignotus.

De hac re parochos cooperatore curato carentes imprimis et gravissime monitos esse volumus; optamus autem, ut reliqui etiam parochi totam hanc, quam attigimus, quaestionem diligenter secum perpendant, et, quid sibi faciendum sit, deliberent. Nam in aliis etiam parochiis talis fortasse rerum animorumque dispositio occurret, ut idem periculum integritati illarum confessionum immineat.

B. E. vom 6. Mai 1897. K. A. 1897, S. 49.

d) Omnia, quae de sacramento poenitentiae die 28. Februarii 1893 monuimus ac mandavimus in memoriam revocantes, ut adamussim impleantur, etiam atque etiam monemus.

Quoad relationem de arcessitis confessariis extraneis ante diem festum Pentecostes ad Vicariatum Generalem mittendam porro mandamus, ut in posterum quotannis omnes et singuli parochi cooperatore curato carentes expressis verbis referant, num ad confessiones generales a pueris puellisque ante primam s. communionem peragendas confessarium extraneum et in quantum fieri potuerit, ignotum, arcessiverint.

Nr. 217. De confessionibus mulierum.

B. E. vom 14. Jan. 1868. K. A. 1868, S. 9.

Sub gravi obligatione ac sub comminatione suspensionis ab officio prohibemus omnibus et singulis confessariis, ne unquam in domo sua confessiones mulierum excipiant. Diximus: ne unquam. Quod volumus ita intelligi, ut ne ulla quidem admittatur exceptio. Strictissime namque volumus, ut domus ipsius confessarii nunquam sit locus confessionis mulierum. Omnis itaque mulier, cuiuscunque sit conditionis vel aetatis, confiteatur vel in ecclesia, vel casu, quo propter impedimentum ecclesiam visitare nequeat, in domo ipsius poenitentis, quam confessarius adeat servatis etiam ibidem prudentiae pastoralis regulis.

[ocr errors]

Ut tandem sacristia pro casibus supra relatis locus ad excipiendas mulierum confessiones sit aptus, in ea sedes confessionalis decens et cancellata, si nondum adsit, quamprimum exstruatur.

Nr. 218. Jurisdictio sacerdotum dioecesium vicinarum. a) B. E. vom 23. Febr. 1894. K. A. 1894, S. 48.

Conterminarum dioecesium parochis, beneficiatis aliisque sacerdotibus a suis Ordinariis ad confessiones audiendas actu approbatis, tum saecularibus quam regularibus, quoties a vicinis parochis vel paroeciarum administratoribus Nostrae dioecesis requirantur, auctoritate Nostra ordinaria concedimus, ut in eorundem paroeciis confessiones excipere et verbum divinum praedicare valeant, dummodo ipsorum habitatio ultra quindecim Kilometra a dictis paroeciis ne distet. Insuper iisdem sacerdotibus rite requisitis auctoritate Apostolica potestatem facimus, in supra dictis paroeciis benedictionem Apostolicam in mortis articulo impertiendi.

b) G. V. vom 12. Dez. 1917. K. A. 1917, S. 100.

Omnes presbyteri archidioecesis Coloniensis necnon dioecesium Paderbornensis et Osnabrugensis et Hildesiensis a suis Ordinariis ad confessiones audiendas actu approbati etiam in dioecesi Monasteriensi

confessiones audire et in articulo mortis benedictionem Apostolicam impertire valent.

lisdem facultatibus gaudent omnes presbyteri dioecesis Monasteriensis actu approbati in dictis quatuor dioecesibus.

In omnibus autem casibus regulariter consensus parochi praevie expetendus est (Acta congressus Episcoporum Fuldensis 23. Aug. 1917).

c) G. V. vom 2. Jan. 1919. K. A. 1919, S. 4.

Gemäß unserem Erlaß vom 12. Dezember 1917 (s. oben b) sind alle approbierten Priester der Erzdiözese Köln sowie der Diözesen Paderborn, Osnabrück und Hildesheim bevollmächtigt, auch in der Diözese Münster servatis servandis Beicht zu hören und die benedictio Apostolica in articulo mortis zu erteilen, wie die approbierten Priester der Diözese Münster die gleichen Vollmachten in den genannten vier Diözesen besitzen.

Im Anschluß hieran geben wir hierdurch bekannt, daß gemäß Beschluß der diesjährigen Fuldaer Bischofskonferenz in die obige Vereinbarung zwischen den Ordinarien der bezeichneten Diözesen auch die Ordenspriester einbezogen sind, solange diese in einem Ordenshause der betreffenden Diözese ansässig sind.

Nr. 219. Cura subsidiaria.

B. E. vom 15. Juni 1899. K. A. 1899, S. 57.

Wir erklären hierdurch, daß die den Priestern unserer Diözese in der ersten Ausfertigung des Cura-Instrumentes erteilte Vollmacht zur Ausübung der cura subsidiaria in Kraft bleibt für den ganzen Umfang der Diözese, wenn diese cura, sei es durch unseren Generalvikar hierselbst, sei es durch unseren Offizial in Vechta, verlängert worden ist, bezw. verlängert werden wird.

Nr. 220. Beschaffung von Taufscheinen vor der ersten hl. Beichte bezw. vor der ersten hl. Kommunion.

G. V. vom 19. Juni 1907. K. A. 1907, S. 43.

Die Synodus Dioecesana anni 1897 bestimmt Nr. 72: „Stricte mandamus, ut testimonium de baptismate suscepto puerorum, qui in alia parochia nati sunt, ante primam eorum confessionem a parocho requiratur."

Mitteilungen über unliebsame Verzögerungen in Erfüllung dieser Vorschrift veranlassen uns zu folgender Verordnung.

Es ist nicht zu dulden, daß die Ermittlungen über die Taufe solcher Kinder unnötiger Weise hinausgeschoben werden, von einem Geistlichen dem anderen zu späterer Besorgung überlassen bleiben und von später fungierenden Geistlichen als mutmaßlich früher schon erfüllt unterlassen werden. De Bedeutung des Taufsakramentes für das ewige Heil (vgl. Joh. 3, 5.) ist für jeden gläubigen Christen Grund

genug, die vorbezeichnete Feststellung so früh als nur möglich vorzunehmen. Die obige Aufgabe ist eine die Pfarrer (Seelsorgsgeistliche eigener Kirchenbezirke) streng verpflichtende Vorschrift.

Wo Kinder, deren Taufe auswärts erfolgt ist, zur ersten heiligen Beichte anzunehmen sind, hat der die Kinder vorbereitende Geistliche (geistliche Religionslehrer) so früh, wie nur möglich, den Tatbestand festzustellen, aufzuzeichnen und diese Aufzeichnung dem Pfarrer mit der Bitte um sofortige Ermittlung zu übergeben. Wenn Verzögerung an irgend einer Stelle eintritt, so ist der Geistliche, bezw. der Religionslehrer verpflichtet, an die bischöfliche Behörde zu berichten.

Wenn Kinder zur ersten heil. Kommunion anzunehmen sind, ist so früh wie möglich festzustellen, wo sie zur ersten Beichte angenommen sind; der Pfarrer des betreffenden Ortes ist um Mitteilung der Erhebungen zu ersuchen. Im Verzögerungsfalle ist gleichfalls sofort an die bischöfliche Behörde zu berichten.

Die Erhebungen über solche Fälle sind in alphabetischer Ordnung dauernd im Pfarrarchiv aufzubewahren.

Nr. 221. Instructio de inviolabili sanctitate sigilli sacramentalis. K. A. 1922, S. 79.

Naturalem et divinam sigilli sacramentalis legem in Ecclesia Christi semper et ubique sanctissime servatam fuisse ne ipsi quidem confessionis sacramentalis acriores hostes in dubium unquam revocare serio potuerunt. Idque providentissimo Dei consilio absque ulla dubitatione tribuendum est, qui, sacramentalem confessionem veluti secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam hominibus misericorditer offerens, omnem aversationis causam ab ea dignatus est

amovere.

Non desunt nihilominus quandoque salutaris huius sacramenti administri qui, reticitis quamquam omnibus quae poenitentis personam quomodocumque prodere queant, de submissis in sacramentali confessione clavium potestati sive in privatis collocutionibus sive in publicis ad populum concionibus (ad auditorum ut aiunt aedificationem) temere sermonem facere non vereantur. Cum autem in re tanti ponderis et momenti nedum perfectam et consummatam iniuriam sed et omnem iniuriae speciem et suspicionem studiosissime vitari oporteat, palam est omnibus quam mos huiusmodi sit improbandus. Nam etsi id fiat salvo substantialiter secreto sacramentali, pias tamen audientium aures haud offendere et diffidentiam in eorum animis haud excitare sane non potest. Quod quidem ab huius sacramenti natura prorsus est alienum, quo clementissimus Deus, quae per fragilitatem humanae conversationis peccata commisimus, misericordissimae suae pietatis venia penitus abstergit atque omnino obliviscitur.

Haec animo reputans Suprema haec S. C. Sancti Officii muneris sui esse ducit omnibus locorum Ordinariis ordinumque regularium et

Kleyboldt, Sammlung.

27

« PoprzedniaDalej »