Obrazy na stronie
PDF
ePub

cap. 4., n. 60.), christianum populum ad hunc tam pium ac tam salutarem usum crebris admonitionibus multoque studio cohortentur.

7°. Communio frequens et quotidiana praesertim in religiosis institutis cuiusvis generis promoveatur; pro quibus tamen firmum sit decretum,,Quemadmodum“ diei 17. mensis Decembris 1890 a S. Congr. Episcoporum et Regularium latum. Quam maxime quoque promoveatur in clericorum seminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio; item in aliis christianis omne genus ephebeis.

8°. Si quae sint instituta, sive votorum solemnium sive simplicium, quorum in regulis aut constitutionibus, vel etiam calendariis, communiones aliquibus diebus affixae et iis iussae reperiantur, hae normae tamquam mere directivae non tamquam praeceptivae putandae sunt. Praescriptus vero communionum numerus haberi debet ut quid minimum pro religiosorum pietate. Idcirco frequentior vel quotidianus accessus ad eucharisticam mensam libere iisdem patere semper debebit, iuxta normas superius in hoc decreto traditas. Ut autem omnes utriusque sexus religiosi huius decreti dispositiones rite cognoscere queant, singularum domorum moderatores curabunt, ut illud quotannis vernacula lingua in communi legatur intra Octavam festivitatis Corporis Christi.

9o. Denique post promulgatum hoc decretum omnes ecclesiastici scriptores a quavis contentiosa disputatione circa dispositiones ad frequentem et quotidianam communionem abstineant.

Relatis autem his omnibus ad Ssmum Dnum N. Pium PP. X. per infrascriptum S. C. Secretarium in audientia diei 17. mensis Decembris 1905, Sanctitas Sua hoc Emorum Patrum decretum ratum habuit, confirmavit atque edi iussit, contrariis quibuscumque minime obstantibus. Mandavit insuper, ut mittatur ad omnes locorum Ordinarios et Praelatos Regulares, ad hoc ut illud cum suis seminariis, parochis, institutis religiosis et sacerdotibus respective communicent, et de executione eorum, quae in eo statuta sunt, S. Sedem edoceant in suis relationibus de dioecesis seu instituti statu.

Datum Romae, die 20. Decembris 1905.

(Die Übersetzung des vorstehenden Dekretes s. K. A. 1906, S. 112.)

B. E. vom 10. Dez, 1906. K. A. 1906, S. 115.

Decreto huic S. Congregationis Concilii d. 20. Decembris anni 1905,,,de quotidiana ss. eucharistiae sumptione" lato, quod cum reverendo clero nostro communicamus, simul cum Reverendissimis et Illustrissimis Episcopis, qui quotannis Fuldam convenire solent, sequentem instructionem adiungimus:

1. Nemo non videt quantam quam gravem vim et efficaciam decretum istud habeat. Quippe quae toties de condicionibus, quae ad quotidianam communionem necessariae sint, a theologis disceptata est quaestio, iam hac authentica declaratione soluta est, ita ut nil aliud ad eandem necessariam sit quam status gratiae rectaque ac pia mens in eo sita, ut communicaturus non humanis rationibus adductus, sed

solummodo ut animae suae saluti atque profectui consulat, ad sacram mensam accedat (decr. cit. 1o et 2°).

2. Ac primum quidem notandum est eam, quae hactenus a compluribus doctoribus atque imprimis a S. Alfonso ad hunc finem requirebatur, immunitatem a peccato veniali atque adeo ab affectu eiusdem, quamvis optanda atque sollerter a confessariis curanda ac promovenda sit, tamen nequaquam uti necessariam condicionem censeri posse. Immo hoc tenendum erit, ipsa s. communionis, si recta mente fiat, frequentia animam a peccatorum eiusmodi macula atque a propensione ad ea patranda in dies magis magisque mundatum iri: cum hoc sanctissimum sacramentum sit,,antidotum quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur." (Trid. sess. XIII. cap. 2. decr. cit. 3o).

3. Jam vero idem statuendum est de assiduitate in meditationis exercitio peragendo, quam item complures uti necessariam pro iis requirebant, qui quotidie sacrae mensae assidere vellent. Certe quorum,,vires, condicio et officia" ita ferunt (decr. cit. 4o), ad hunc pium ac salutarem usum diligenter hortandi erunt; immo omnes ita communicaturi de internae quae dicitur orationis vi et indole ac de spiritu orationis animique collecti salubri usu nutriendo probe doceantur moneanturque praecipue, ut ante et post s. communionem non tam ore conceptisque verbis quam mente et affectu cum Domino conversari assuescant. Attamen methodica quae vocatur meditatio, qualis in libris asceticis describitur cum praeludiis, exercitio memoriae, intellectus, voluntatis, cum colloquiis et debita conclusione, quantumvis bona multumque proficua, haudquaquam instar condicionis necessariae requirenda est, praesertim cum non paucis, rudioribus praecipue, admodum difficilis evadat.

4. Advertant confessarii, suum in hoc sancto negotio munus esse fidelibus non tam communionem quotidianam concedere quam iisdem in hoc pio exercitio bene exsequendo consilium dare pro viribusque invigilare, ne quis sine recta piaque mente ad s. mensam accedat (decr. cit. 1o). Quippe ubi condiciones requisitae adsunt, confessario haud licet cuiquam communionem quotidianam denegare (ibid. 5o). Attamen ubi,,recta mens“ non habeatur, immo perspicuum sit poenitentem,,vanitati" inservire vel solummodo,,usum aliorum“ insequi aliisve,,humanis rationibus“ moveri (ibid. 2°), ita ut frequenti accessu ad sacram mensam animo non fortior, sed debilior fiat, temporemque et animi dissolutionem induatur, praesertim si ob communionis frequentiam insolescat atque superbiat de eaque devotularum more libenter apud alios verba faciat, non devotionem veram, sed devotionis umbram solum et imaginem insectans, denique ubi prudenter timendum sit, ne poenitens per quotidianum accessum levitatis aut irreverentiae periculum incurrat: tunc vero confessarii erit poenitentem corrigere atque ad frugem revocare eundemque, ni resipiscat, a sacrae mensae frequentiore aut quotidiano accessu arcere.

5. Per se patet decretum de quo agitur imprimis in religiosis domibus vim et efficaciam habiturum (decr. cit. 7°), quamquam quae priore decreto a S. Congregatione Epporum et Regularium die 17. Dec. 1890 dato, quod verbo,,Quemadmodum" incipit, statuta fuere, in vigore pristino manebunt (ibid.). Itaque si quae e personis religiosis cum consilio confessarii quotidie ad s. mensam accedere velit, ea superiorem vel superiorissam de hac re moneat oportebit. Sane, quae est in nostris religiosis communitatibus disciplina observantiaque regularis, frequentioris atque adeo quotidianae communionis usus in iisdem, vi huius decreti, in posterum sine dubio multum accrescet atque amplius in dies diffundetur. Quae res ut cum fructu animarum fiat, confessarii singularum domuum poenitentes iterum hortentur, ut quo frequentius caelesti pane reficiantur eo maiorem in adipiscenda religiosa perfectione fervorem adquirere et orationis assiduitatem, spiritus recollectionem, oboedientiam, caritatem, humilitatem ceterasque virtutes, quae religiosam personam decent, colere aliisque quibuscum vivunt bono semper exemplo praelucere studeant. Quodsi quis aut quae ex iis, quibus quotidiana communio in usu est, post ultimam sacramentalem confessionem communitati scandalo fuerit aut gravem externam culpam patraverit, vi decreti „Quemadmodum" (Nr. V.) superiori vel superiorissae fas erit eosdem a sacra mensa arcendi, donec ad confessarii tribunal denuo accesserint. Ipsum vero hoc de quotidiana ss. eucharistiae sumptione decretum in linguam vernaculam translatum, prouti huic instructioni adiungitur, in singulis domibus religiosis nostrae iurisdictioni subiectis mox, ubi superiores illud a nobis missum receperint, publice coram tota communitate clara voce legendum erit ac deinceps quotannis infra Octavam Festi 'Corporis Christi eodem modo legatur (decr. cit. 8o).

6. Atque etiam in seminariis clericorum cum minoribus tum vero maioribus posthac maiore cura sacrae communionis frequentia promovenda erit (decr. cit. 7o). Quippe alumni pro re nata tam in contionibus communibusque exhortationibus quam in sede confessionali suaviter ac prudenter invitandi erunt, ut statutis fixisque in qualibet domo communionibus haud contenti frequentius pane eucharistico reficiantur, sive singulis quindenis vel hebdomadibus, sive compluries per hebdomadam, sive etiam quotidie id quod nominatim ab alumnis ultimi qui sacrum presbyteratus ordinem praecedit anni iam expectari poterit communicaturi. Neque in aliis tam puerorum quam puellarum ephebeis frequentior usus sacrae communionis a sacerdotibus ad quos eorum cura spectat negligendus erit (ibid.); attamen ibi maiore iam prudentia ac cautione uti oportebit, ne recta mens in hac tam gravi tam ponderosa re deficiat, ne humanae rationes apud pueros puellas que praevaleant, ne quod alumni, dum sub tutela magistrorum sunt, facile arripiunt, postea abiiciant, animi teporem induant, pro frequentia sacramentorum negligentiae in iisdem percipiendis assuescant.

Kleyboldt, Sammlung.

25

7. Ceterum nec fideles qui in saeculo vivunt, ne ii quidem qui coniugati sunt vel qui saecularibus negotiis quantumvis variis ac multis implicantur, a frequenti atque adeo quotidiana s. communionis perceptione arcendi, immo ad eandem suaviter ac prudenter invitandi sunt, dummodo a peccato mortali immunes recta mente accedant (decr. cit. 1° et 6°). Quamquam perspicuum est hanc salutarem consuetudinem apud homines saeculares non ita frequentatum iri nec frequentari posse quam in domibus religiosis aut in seminariis clericorum. Ergo sacerdotes qui curam animarum gerunt diligenter hac occasione oblata utantur, ut fideles omnes maiore in dies studio zeloque ferventiore, sive in pulpito sacro sive in tribunali confessionis, ad frequentiorem usum s. communionis adhortentur. Quodsi ne de ipsa quidem quotidiana communione deque condicionibus ad eandem requisitis silere debent, immo eandem cum prudenti moderamine ac provida discretione commendabunt ac pro viribus promovebunt: certe, hac mente ecclesiae de multiplicando in posterum largiusque quam prius distribuendo pane caelesti perspecta, diligentiori iam quam antea cura in id incumbent: primum ne quis ex fidelibus sibi commissis sola communione paschali contentus sit; dein ut communiones quae generales dicuntur quaeque a sociis variarum confraternitatum, sodalitatum, aliorum coetuum compluries in anno usurpari solent, a sociis omnibus frequententur ac, si fieri possit, multiplicentur; tum ut menstruae atque hebdomadariae communionis usus itemque communionis quae spiritualis dicitur salutare exercitium a S. Tridentina Synodo (sess. 13. cap. 8.; sess. 22. cap. 6.) commendatum apud fideles crebrescat; postremo ut generatim fides reverentia, amor erga ss. eucharistiae sacramentum ubique et apud omnes augeatur, diffundatur, perficiatur. Quodsi sacerdotes Domini in hunc sensum assiduam fidelemque operam dabunt, sperandum erit eos sua sponte obtenturos, ut et ipsa quotidianae s. communionis saluberrima consuetudo, quae ecclesiae tantopere in votis est, apud plures in dies Deo favente celebretur.

8. Denique hoc in aperto est, ecclesiae desiderium de amplificando augendoque usu eucharistici panis imprimis a sacerdotum zelo ac pietate pendere, utpote quibus commissum sit hunc caelestem cibum fidelibus praeprarare ac distribuere. Itaque hoc loco omnes quotquot nostrae iurisdictioni subsunt sacerdotes vehementer in Domino monemus et obsecramus, ut faciliore iam ac suaviore ad sacram mensam aditu a pia matre ecclesia parato, et ipsi maiore in posterum devotione erga ss. sacramentum afficiantur eiusque amore in dies ferventius incalescant. Profecto, quae S. Apostolica Sedes de hac materia decrevit, ea sunt ut etiam nobis sacerdotibus consolationem magnam animique haud sane spernendum levamen afferant. Quippe etiam ad nos, qui quotidie ad aram facimus Agnum Immaculatum divinae Maiestati offerentes oblatumque in sacra communione in cibum animae sumentes, id quod nunc authentice declaratum est spectat, ad quotidianum s. communionis usum sufficere immunitatem a gravi peccato cum recta piaque mente coniunctam. Quae quantumvis consolatoria maxime nobis

sint aptaque ad scrupulos qui obvenire possint eximendos, tamen ne unquam obliviscamur, fratres carissimi, frequentioris aut quotidianae communionis finem ac fructum in eo situm esse, ut communicaturi a gravibus peccatis arceantur, ut leviora devitent, ut carnis lasciviam compescant, ut Christo Domino uniti, eius virtutes induti vitaque Christi viventes vivam Christi Domini effigiem in se repraesentent. Quodsi nostrum est in sacro tribunali pios fideles ad sacrae communionis frequentiam aspirantes in hunc modum monere, certo certius nos, qui sacerdotes Domini nominamur, prae omnibus hunc ex divini panis quotidiana refectione fructum capiamus, hunc finem assequamur oportet. Ergo, fratres, quibus datum est ut,,tremendum sacrificium" quotidie Sanctissimae Trinitati offeratis, „,agnoscite quod agitis, imitamini quod tractatis" (Pont. Rom. in ordin. presbyteri). Casto semper animo ab omnique graviore labe puro ad aram accedite; orationem praemittite; cum vera fide, cum magna reverentia, cum fervore caritatis hostiam immaculatam offerte ac sumite; debitam gratiarum actionem ne unquam omittite; saepius per diem vos hodie panis caelestis participes effectos esse recordamini; quotidianam ss. sacramenti visitationem ne omittite; Dominum, qui per sacram communionem in vobis manet, in quo vos manere debetis (Joan. 6, 57), prae oculis habete; eius vestigia premite, virtutes exprimite, ab eo discentes quomodo conversandum, quomodo in cura animarum laborandum sit. Tunc vero sacerdotes Domini eritis, quotidiana cibi eucharistici perceptione,,in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi“ (Pont. Roman. ibid.) mutati atque in dies perfectius mutandi; „conscientia pura, fide vera, Spiritu Sancto pleni" (ibid.);,,in omni opere bono fructificantes" (Col. 1, 10); pastores animarum ad instar Pastoris aeterni eiusque sub speciebus eucharisticis amore hominum latentis germani apostoli.

Monemus RR. parochos ac confessarios ut de decreto ipso deque instructione adnexa saepius, praesertim in conferentiis pastoralibus, inter se tractent ut, quoad fieri possit, aequabilis in re tam ponderosa agendi ratio servetur, eorumque qui cum in sacro ministerio tum in vita sprirituali magis experti sunt, prudenti intelligentique consilio ii qui iuniores sunt reique minus periti sacerdotes apte doceantur atque iuventur.

Nr. 207. De frequenti communione puerorum.

K. A. 1907, S. 27.

S. Congr. Concilii ad dubium: Quotidiana Eucharistiae sumptio in catholicis ephebeis suaderi ne debet etiam pueris quibuscumque post susceptam primam communionem? die 15. Septembris 1906 decernendum censuit:

Sacrae communionis frequentiam commendari iuxta articulum primum decreti etiam pueris, qui ad sacram mensam iuxta normas in

« PoprzedniaDalej »