Obrazy na stronie
PDF
ePub

nodorum decretis expressa licet et manifesta deprehendere. Id ipsum autem Oecumenica Tridentina Synodus solemniore quadam definitione ad credendum proposuit, cum docuit,,animas in Purgatorio detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili Altaris sacrificio iuvari", eosque anathemate perculit, qui dicerent, sacrum non esse litandum,,pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus". Neque vero rationem agendi huic docendi rationi dissimilem unquam secuta est pia Mater Ecclesia; nullo enim tempore destitit Christifideles vehementer hortari, ne paterentur, defunctorum animas iis carere utilitatibus, quae ab eodem Missae sacrificio uberrime profluerent. Qua tamen in re hoc laudi Christiano populo verti debet, nunquam eius pro defunctis studium industriamque defuisse: ac testis Ecclesiae historia est, cum fidei caritatisque virtutes altius insiderent animis, actuosiorem tunc operam et reges et populos, ubicumque patebat catholicum nomen, in eluendas Purgatorii animas contulisse.

Ea ipsa profecto effecit tam incensa maiorum pietas, ut, plura ante saecula, in Regno Aragoniae, consuetudine paulatim inducta, die solemnis commemorationis omnium defunctorum sacerdotes saeculares sacrum bis peragerent, ter vero regulares; quod privilegium Decessor Noster immortalis memoriae Benedictus XIV non modo, iustis de causis, confirmavit, verum etiam, rogatu Ferdinandi VI Hispaniarum Regis Catholici, itemque Ioannis V Lusitaniae Regis, Litteris Apostolicis, die XXVI mensis Augusti a. MDCCXLVIII datis, ita produxit, ut cuilibet sacerdoti e regionibus utrique Principi subiectis facultatem faceret ter eadam in solemni commemoratione litandi.

Procedente autem tempore, permulti, tum sacrorum Antistites, tum ex omni ordine cives, iterum et saepius supplices preces Apostolicae Sedi adhibuerunt, ut eiusmodi privilegio ubique gentium liceret uti: eademque de re a proximis Decessoribus Nostris et a Nobis metipsis, in hisce Pontificatus Nostri primordiis postulatum est haud semel. Nec vero dixeris causas, quae ad propositum olim afferentur, iam nunc defecisse: quin immo et exstant adhuc et ingravescunt in dies. Etenim Christifidelium, qui Missas in defunctorum solacium celebrandas vel quovis modo statuerint vel testamento legaverint, pia haec instituta et legata dolendum est partim deleta esse, partim ab iis neglegi qui minime omnium debeant. Huc accedit, ut ex iis ipsis, quorum explorata religio est, non pauci redituum imminutione cogantur, ad contrahendum Missarum numerum, supplices Apostolicam Sedem adire.

Nos igitur, denuo conscientiam eorum graviter onerantes, qui suo hac in re officio non satisfaciant, caritate in defunctorum animas, qua vel a pueris incensi sumus, vehementer impellimur, ut omissa cum ingenti earum detrimento suffragia, quantum in Nobis est, aliquo pacto suppleamus. Ea quidem miseratio hodie maiorem in modum Nos permovet, cum, luctuosissimi belli facibus Europae fere omni admotis, cernimus ante Nostros paene oculos tantam hominum copiam, aetate florentium, immaturam in proelio mortem occumbere; quorum animabus expiandis etsi defutura non est propinquorum pietas, eam tamen necessitati parem quis dixerit? Quandoquidem vero communis omnium Pater divino consilio facti sumus, filios vita functos, Nobis carissimos et desideratissimos, volumus, paterna cum largitate, congesti e Christi Iesu meritis thesauri abunde participes efficere.

Itaque, invocato caelestis Sapientiae lumine auditisque aliquot Patribus S. R. E. Cardinalibus e Sacris Congregationibus de disciplina Sacramentorum et Sacrorum Rituum, haec quae sequuntur in perpetuum statuimus.

I. Liceat omnibus in Ecclesia universa Sacerdotibus, quo die agitur solemnis commemoratio omnium fidelium defunctorum, ter sacrum facere;

ea tamen lege, ut unam e tribus Missis cuicumque maluerint applicare et stipem percipere queant; teneantur vero, nulla stipe percepta, applicare alteram Missam in suffragium omnium fidelium defunctorum, tertiam ad mentem Summi Pontificis, quam satis superque declaravimus.

II. Quod Decessor Noster Clemens XIII Litteris die XIX mensis Maii a 1761 datis concessit, id est ut omnia altaria essent eo ipso solemnis commemorationis die privilegiata, id, quatenus opus sit, auctorilate Nostra confirmamus.

III. Tres Missae, de quibus supra diximus, sic legantur, quemadmodum fel. rec. Decessor Noster Benedictus XIV pro Regnis Hispaniae et Lusitaniae praescripsit.

Qui unam tantummodo Missam celebrare velit, eam legat quae in Missali inscribitur legenda in Commemoratione omnium fidelium defunctorum; eandem adhibeat qui Missam cum cantu celebraturus sit, facta ei potestate anticipandae alterius et tertiae.

IV. Sicubi acciderit, ut Augustissimum Sacramentum sit expositum pro Oratione XL Horarum, Missae de Requie, cum vestibus sacerdotalibus coloris violacei necessario dicendae (Decr. Gen. S. R. C. 3177—3864 ad 4), ne celebrentur ad Altare expositionis.

Quod reliquum est, pro certo habemus fore, ut omnes catholici orbis sacerdotes, quamquam sibi licebit die solemnis commemorationis omnium fidelium defunctorum semel tantum litare, velint libenter studioseque insigni privilegio uti quod largiti sumus. Impense vero omnes Ecclesiae filios hortamur, ut, memores officii, quo erga fratres, Purgatorii igne cruciatos, non uno ex capite obligantur, frequentes eo die sacris, summa cum religione, intersint. Ita futurum certe est, ut, immensa refrigerationis unda ex tot salutaribus piaculis in Purgatorium defluente, frequentissimae quotannis defunctorum animae inter beatos triumphantis Ecclesiae caelites feliciter cooptentur.

Quae autem hisce Apostolicis Litteris constituimus, eadem valida et firma perpetuo fore edicimus, non obstante quavis lege, antehac lata a Decessoribus Nostris, de Missis non iterandis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 10. mensis Augusti anno 1915, Pontificatus Nostri primo.

Nr. 163. Dubia de missis in die commemorationis omnium fidelium defunctorum.

K. A. 1917, S. 73.

A S. R. Congregatione pro opportuna declaratione postulatum est: An ex tribus missis de Requie in commemoratione omnium fidelium defunctorum a Constitutione Apostolica diei 10. augusti 1915 permissis: 1. Sacerdos unam vel duas tantum missas celebrare queat, et 11. in utroque casu quaenam missae ex descriptis in decreto S. R. Congregationis Urbis et Orbis diei 11. Augusti 1915 legendae sint, ac demum III. pro quibus eaedem applicandae?

Et S. R. Congregatio, exquisito specialis Commissionis suffragio, omnibus perpensis, ita rescribendum censuit:

Ad 1. Affirmative ad utrumque.

Ad II. Prima missa ex supradescriptis semper legenda est; altera erit secunda.

Ad III. In utroque casu una missa ad intentionem celebrantis, in secundo tamen casu, altera ex duabus missis pro omnibus fidelibus defunctis applicanda est.

Atque ita rescripsit et declaravit de mandato Sanctissimi, die 28. Februarii 1917.

Nr. 164. Altarprivileg.

a) Bestimmung der Altäre,

B.. E. v. 7. Okt. 1918. K. A, 1918, S. 87.

Bei Antritt des Bischöflichen Amtes wurde uns vom Apostolischen Stuhle die Vollmacht verliehen, in allen Pfarrkirchen der Diözese einen Altar als privilegiert zu bestimmen und zu erklären. Von dieser Vollmacht haben wir in der Weise Gebrauch gemacht, daß das Altarprivileg bis zum 1. November 1918 in Kraft bleibt, dann aber erlischt (vgl. K. A. 1911, S. 116 und 1913, S. 32). Zur Erneuerung des Privilegs bedarf es nach den Bestimmungen des neuen kirchlichen Gesetzbuches einer besonderen Päpstlichen Vollmacht fernerhin nicht mehr. Der einschlägige Kanon hat folgenden Wortlaut:

Can. 916: Episcopi, Abbates vel Praelati nullius, Vicarii ac Praefecti Apostolici et Superiores majores religionis clericalis exemptae, possunt designare et declarare unum Altare privilegiatum quotidianum, perpetuum, dummodo alium non habeatur, in suis ecclesiis cathedralibus, abbatialibus, collegiatis, conventualibus, paroecialibus, quasiparoecialibus, non autem in oratoriis publicis vel semipublicis, nisi sint ecclesiae paroeciali unita seu eiusdem subsidiaria.

Auf Grund dieses Kanon bestimmen und erklären wir als dauernd und für alle Tage des Jahres privilegiert alle Altäre, die von uns kraft Apostolischer Vollmacht bisher als privilegiert bezeichnet worden sind. Für die Pfarrkirchen, Rektorat- und Annexkirchen, die das Altarprivileg noch nicht besitzen, dessen aber nach can. 916 teilhaftig werden können, ist ein dahingehendes Gesuch hierher einzureichen. Zugleich machen wir auf die Bestimmungen aufmerksam, die in den can. 917 und 918 enthalten sind.

b) De qualitate Missae ad indulgentiam Altaris privilegiati lucrandam.

K. A, 1913, S. 60,

Augescentibus in diem concessionibus sive localibus sive personalibus Altaris, quod vocant, privilegiati, nec non Missarum cum privilegio ex parte fidelium petitionibus, ne facilis neglectus conditionis, sub poena nullitatis in praesens requisitae, legendi, cum liceat, Missam de Requie aut adiiciendi ad Missam de feria vel vigilia orationem defunctorum propriam, in grave purgantium animarum detrimentum vergat, supremae huic S. Congregationi S. Officii, cui res universa de indulgentiis demandata est, pluribus ex locis oblatae sunt preces pro eiusmodi conditionis relaxatione. Quibus mature perpensis, Emi ac Rmi DD.

Cardinales Inquisitores generales, in plenario conventu habito feria IV die 19. februarii anni 1913, supplicandum Sanctissimo censuerunt, ut sequens Decretum pro universa Ecclesia adprobare, ac de plenitudine Suae potestatis firmum ratumque habere dignaretur: „Ad Altaris privilegiati, quod vocant, indulgentiam lucrandam, non amplius in posterum sub poena nullitatis requiri, Missam de requie aut de feria vel vigilia cum Oratione defuncti propria celebrari; id tamen laudabiliter fieri, cum licet ac decet, pietatis gratia erga defunctum.“

Et sequenti feria V, die 20. eiusdem mensis, Ss.mus D.nus N. Pius PP. X, in solita audientia R. P. D. Adsessori supremae huius S. Congregationis impertita, benigne annuere dignatus est iuxta Emorum Patrum suffragia. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

c) Dubia circa Altaria privilegiata et missas in eis celebrandas.
K. A. 1917, S. 77.

Propositis S. Poenitentiariae Apostolicae dubiis:

,,1. An privilegium Altaris applicari possit pluribus defunctis, pro quibus missa celebratur?

2. An recipi queant onera perpetua missarum ad Altare privilegiatum celebrandarum?"

S. Tribunal, die 3. Julii, anno 1917, respondendum censuit:

,,Ad 1m Negative, prout iam decisum fuit a S. Congregatione Indulgentiarum, decretis dierum 29. Februarii 1864 et 19. Junii 1880;

Ad 2m Recipi possunt, dummodo numerus missarum, tam fundatarum quam adventitiarum, sit talis, ut ei commode satisfieri possit."

Et in audientia, subsignata die, infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiori impertita, Ssmus D. N. Benedictus PP. XV has responsiones in omnibus approbavit, iussitque ut publici fierent iuris.

Datum Romae, in S. Poenitentiaria, die 6. Julii 1917.

Nr. 165. De novis quibusdam calicis formis.
K. A, 1922, S. 78.

S. R. Congregationi propositum est sequens dubium: „Utrum liceat, quatuor calices, quorum effigies in ephemeride Benediktinische Monatsschrift (Beuron, 1920, n. 3 4) exhibentur, quique ibidem in textu pag. 168. 184 elogiis efferuntur et nominibus,,,,Poculum caeleste Genimina vitae Flos de Virgine Virga Jesse"" insigniuntur, in Missae sacrificio adhibere?"

[ocr errors]

Et S. eadem Congregatio, audito specialis Commissionis voto, omnibus inspectis ac perpensis, rescribendum censuit:,,Ad Rmum Dnum Ordinarium loci, qui curet ne calices a formis traditionalibus differant, ob periculum effundendi sacras Species et excitandi admirationem."

Atque ita rescripsit ac declaravit die 30. Junii 1922.
Kleyboldt, Sammlung.

21

Nr. 166. Indulgentiae pro prima missa.

K. A. 1886, S. 51.

Episcopus N. N. sequentia postulata exhibuit: 1. Ut aliqua indulgentia concedatur christifidelibus pie ac devote recipientibus benedictionem a sacerdotibus praesertim neomystis; II. ut aliqua pariter indulgentia concedatur pie ac devote assistentibus primae missae neosacerdotum.

Ss.mus D.nus N. Leo XIII. die 16. Januarii 1886 benigne annuit modo sequenti:

Ad primam partem Negative; ad secundam partem concedere dignatus est, servatis de iure servandis, indulgentiam plenariam sacerdoti primum sacrum facienti eiusque consanguineis ad tertium usque gradum inclusive, qui primo eidem sacro interfuerint; ceteris vero christifidelibus adstantibus indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscunque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria S. C. Indulg. die 16. Jan. 1886.

Nr. 167. De coetu fidelium Sacro adstantium.

An respondere possint coniunctim pro ministro, vel legere elata Voce quae sunt Canonis.

K. A, 1922, S. 97.

,,1. An liceat coetui fidelium adstanti sacrificio Missae, simul et coniunctim respondere, loco ministri, sacerdoti celebranti?“

„II. An probandus sit usus, quo fideles Sacro adstantes, elata voce legant Secreta, Canonem, atque ipsa Verba Consecrationis, quae, paucissimis in Canone verbis exceptis, iuxta Rubricas secreto dici debent ab ipso sacerdote."

Et S. R. Congregatio, audito specialis Commissionis voto, omnibus mature perpensis, ita respondendum censuit:

„Ad I. Ad Rmum Ordinarium iuxta mentem." Mens autem est: ,,Quae per se licent, non semper expediunt ob inconvenientia quae facile oriuntur, sicut in casu, praesertim ob perturbationes quas sacerdotes celebrantes et fideles adstantes experiri possunt cum detrimento sacrae actionis et Rubricarum. Quapropter expedit, ut servetur praxis communis, uti in simili casu pluries responsum est."

,,Ad II. Negative; neque permitti potest fidelibus adstantibus quod a Rubricis vetitum est sacerdotibus celebrantibus, qui Canonis verba secreto dicunt, ut sacris Mysteriis maior reverentia concilietur, et in ipsa Mysteria fidelium veneratio, modestia et devotio augeantur; ideoque mos enuntiatus, tamquam abusus, reprobandus est, et, sicubi introductus sit, omnino amoveatur.“

Atque ita rescripsit, declaravit atque decrevit. Die 4 augusti 1922.

« PoprzedniaDalej »