Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

UT

Tea, quæ ex antiquis Catholicæ Ecclesiæ institutis, et sacrorum Canonum Summorumque Pontificum Decretis, de Sacramentorum ritibus ac cæremoniis hoc Libro præscribuntur, qua par est diligentia ac religione custodiantur, et ubique fideliter serventur; illud ante omnia scire et observare convenit, quod Sacrosancta Tridentina Synodus, Sess. 7. can. 13, de iis ritibus decrevit in hæc verba:

Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiæ Catholicæ ritus, in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato à ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiarum Pastorem mutari posse,

anathema sit.

Cùm igitur in Ecclesia Dei nihil sanctius aut utilius, nihilque excellentius aut magis divinum habeatur, quàm Sacramenta ad humani generis salutem à Christo Domino instituta; Parochus, vel quivis alius Sacerdos, ad quem eorum administratio pertinet, meminisse in primis debet, se sancta tractare; atque omni ferè temporis momento ad tam sanctæ administrationis officium paratum esse oportere.

1*

578

LOAN STACK

Entered, according to the Act of Congress, in the year 1842,

BY JOHN MURPHY,

in the clerk's office, of the District court of Maryland.

TYPIS JOANNIS MURPHY.

[blocks in formation]
[ocr errors]

www.

Tea, quæ ex antiquis Catholicæ Ecclesiæ institutis, et sacrorum Canonum Summorumque Pontificum Decretis, de Sacramentorum ritibus ac cæremoniis hoc Libro præscribuntur, qua par est diligentia ac religione custodiantur, et ubique fideliter serventur; illud ante omnia scire et observare convenit, quod Sacrosancta Tridentina Synodus, Sess. 7. can. 13, de iis ritibus decrevit in hæc verba:

Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiæ Catholicæ ritus, in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato à ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiarum Pastorem mutari posse,

anathema sit.

Cùm igitur in Ecclesia Dei nihil sanctius aut utilius, nihilque excellentius aut magis divinum habeatur, quàm Sacramenta ad humani generis salutem à Christo Domino instituta; Parochus, vel quivis alius Sacerdos, ad quem eorum administratio pertinet, meminisse in primis debet, se sancta tractare; atque omni ferè temporis momento ad tam sanctæ administrationis officium paratum esse oportere.

576

Quamobrem illud perpetuò curabit, ut integrè, caste, pieque vitam agat: nam etsi Sacramenta ab impuris coinquinari non possint, neque à pravis ministris eorum effectus impediri; impurè tamen et indignè ea ministrantes, in æternæ mortis reatum incurrunt. Sacerdos ergo, si fuerit peccati mortalis sibi conscius (quod absit), ad Sacramentorum administrationem non audeat accedere, nisi priùs corde pœniteat: sed si habeat copiam Confessarii, et temporis locique ratio ferat, convenit confiteri.

Quacumque diei ac noctis hora ad Sacramenta ministranda vocabitur, nullam officio suo præstando (præsertim si necessitas urgeat) moram interponat. Ac proptereà populum sæpè, prout sese offeret occasio, præmonebit, ut cùm sacro ministerio opus fuerit, se quamprimùm advocet, nulla temporis aut cujuscumque incommodi habita ratione.

Ipse verò antequam ad hujusmodi administrationem accedat, paululùm, si opportunitas dabitur, orationi, et sacræ rei quam acturus est meditationi vacabit, atque ordinem ministrandi et cæremonias pro temporis spatio prævidebit et perleget.

In omni Sacramentorum administratione superpelliceo sit indutus, et desuper stola ejus coloris, quem Sacramenti ritus exposcit, nisi in Sacramento Pœnitentiæ ministrando occasio, vel consuctudo, vel locus interdum aliter suadeat.

Adhibebit quoque unum saltem, si habeat, vel plures clericos, prout loci et Sacramenti ratio postulabit, decenti habitu et superpelliceo pariter indutos.

Curabit etiam ut sacra supellex, vestes, ornamenta, linteamina, et vasa ministerii integra, nitidaque sint, et munda.

In Sacramentorum administratione, eorum virtutem, usum ac utilitatem, et cæremoniarum significationes, ut Concilium Tridentinum præcipit, ex sanctorum Patrum et Catechismi Romani doctrina, ubi commodè fieri poterit, diligenter explicabit.

Dùm Sacramentum aliquod ministrat, singula verba

« PoprzedniaDalej »