Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cùm demùm Chrismate verticem baptizati linit, et dat ei vestem candidam, et candelam accensam, ac dicit, Vade in pace, etc. sedet cum mitra.

Si autem Pontifex quempiam à Presbytero jam catechizatum, tantùm baptizare voluerit, sic paratus vestibus albis incipiat, postquam ad Baptisterium deventum fuerit, dicens: Quo nomine vocaris? R. N. Episcopus interrogat: N. Credis in Deum Patrem omnipotentem, etc. et prosequitur usque in finem juxta ordinem Baptismi, ut suprà.

BENEDICTIO FONTIS BAPTISMI

EXTRA SABBATUM PASCHE ET PENTECOSTES, CUM AQUA CONSECRATA NON HABETUR.

Ex concessione Sa. Me. Pii PP. VIII., Missionarii nostræ Provinciæ uti possunt breviori formula, quæ ad calcem hujus Compendii invenitur.

DE

SACRAMENTO PŒNITENTIÆ.

SAN

ANCTUM Pœnitentiæ Sacramentum, ad eos qui post Baptismum lapsi sunt, in gratiam Dei restituendos, à Christo Domino institutum, eò diligentiùs administrandum est, quò frequentior est ejus usus, et quò plura requiruntur ad illud rectè digneque tractandum ac suscipiendum. Cùm autem ad illud constituendum tria concurrant, materia, forma, et minister: illius quidem remota materia sunt peccata, proxima verò sunt actus pœnitentis, nempe contritio, confessio, et satisfactio. Forma autem, illa absolutionis verba: Ego te absolvo, etc. Minister denique est Sacerdos, habens potestatem absolvendi vel ordinariam vel delegatam. Sed si periculum mortis immineat, approbatusque desit Confessarius, quilibet Sacerdos potest à quibuscumque censuris et peccatis absolvere. In ejus ministro requiritur etiam bonitas, scientia, atque prudentia, cum sigillo secretæ confessionis sub exacto perpetuoque silentio. Quibus et aliis ad id opportunis ut optimè sint instructi, omni studio curare debent Confessarii.

In primis meminerit Confessarius se judicis pariter et medici personam sustinere, ac divinæ justitiæ simul et misericordiæ ministrum à Deo constitutum esse, ut tamquam arbiter inter Deum et homines, honori divino et animarum saluti consulat.

Ut ergo rectè judicare queat, discernens inter lepram et lepram, et tamquam peritus medicus anima

rum morbos prudenter curare, et apta cuique remedia applicare sciat, quantam potest maximam ad id scientiam atque prudentiam, tum assiduis ad Deum precibus, tum ex probatis Auctoribus, præsertim è Catechismo Romano, et prudenti consilio peritorum, studeat sibi comparare.

Sciat casus et censuras Sedi Apostolicæ et Ordinario suo reservatas, et suæ cujusque Ecclesiæ constitutiones, easque diligenter observet.

Deinde hujus Sacramenti doctrinam omnem rectè nosse studebit, et alia ad ejus rectam administrationem necessaria. Atque in hoc ministerio ita procedat, ut infrà præscribitur.

ORDO MINISTRANDI SACRAMENTUM

POENITENTIÆ.

NACERDOS ad audiendam confessionem vocatus, promptam facilemque se præbeat: ac priusquam ad audiendum accedat, si tempus suppetat, ad hoc ministerium rectè sancteque obeundum, divinum auxilium piis precibus implorabit.

In Ecclesia, non autem in privatis ædibus confessiones audiat, nisi ex causa rationabili; quæ cùm inciderit, studeat tamen id decenti ac patenti loco præstare.

Habeat in Ecclesia sedem confessionalem, in qua sacras confessiones excipiat: quæ sedes patenti, conspicuo, et apto Ecclesiæ loco posita, crate perforata inter pœnitentem et Sacerdotem sit instructa.

Superpelliceo et stola violacei coloris utatur, prout tempus vel locorum feret consuetudo.

Pœnitens, si opus fuerit, admoneatur ut qua decet humilitate mentis et habitus accedat, et flexis genibus signo Crucis se muniat.

[ocr errors]

Mox Confessarius inquirat de illius statu (nisi aliter notus fuerit) et quampridem sit confessus, et an impositam pœnitentiam adimpleverit, num ritè atque integrè aliàs confessus fuerit, num conscientiam suam, ut debet, priùs diligenter discusserit.

Quòd si pœnitens aliqua censura vel casu reservato sit ligatus, à quo ipse non possit absolvere, non absolvat, nisi priùs obtenta facultate à Superiore.

Si verò Confessarius, pro personarum qualitate, cognoverit pœnitentem ignorare Christianæ fidei rudimenta; si tempus suppetat, eum breviter instruat de articulis Fidei, et aliis ad salutem cognitu necessariis, et ignorantiam ejus corripiat, illumque admoneat ut ea postmodùm diligentiùs addiscat.

Tum pœnitens confessionem generalem Latina vel vulgari lingua dicat; scilicet, Confiteor, etc. vel saltem utatur his verbis: Confiteor Deo omnipotenti, et tibi Pater. Peccata sua exinde confiteatur, adjuvante, quotiescumque opus fuerit, Sacerdote: qui confitentem non reprehendet, nisi finita, ut dicetur, confessione; neque interpellabit, nisi opus fuerit aliquid. meliùs intelligere: proinde fiduciam ei præbeat, et humaniter suggerat ut omnia peccata sua ritè et integrè confiteatur, remota stulta illa quorumdam verecundia, qua præpediti, suadente diabolo, peccata confiteri non audent.

Si pœnitens numerum, et species, et circumstantias peccatorum explicatu necessarias non expresserit, eum Sacerdos prudenter interroget.

Sed caveat ne curiosis aut inutilibus interrogationibus quemquam detineat, præsertim juniores utriusque sexus, vel alios, de eo quod ignorant, imprudenter interrogans, ne scandalum patiantur, indeque peccare discant.

Demùm, audita confessione, perpendens peccatorum, quæ ille admisit, magnitudinem ac multitudinem, pro eorum gravitate, ac pœnitentis conditione, opportunas correptiones ac monitiones, prout opus esse viderit, paterna charitate adhibebit, et ad dolorem et

contritionem efficacibus verbis adducere conabitur, atque ad vitam emendandam ac meliùs instituendam inducet, remediaque peccatorum tradet.

Postremò salutarem et convenientem satisfactionem, quantùm spiritus et prudentia suggesserint, injungat, habita ratione status, conditionis, sexus et ætatis, et item dispositionis pœnitentium. Videatque ne pro peccatis gravibus levissimas poenitentias imponat: ne si fortè peccatis conniveat, alienorum peccatorum particeps efficiatur. Id verò ante oculos habeat, ut satisfactio non sit tantùm ad novæ vitæ remedium, et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad præteritorum peccatorum castigationem.

Quare curet, quantùm fieri potest, ut contrarias peccatis pœnitentias injungat; veluti avaris eleëmosynas, libidinosis jejunia vel alias carnis afflictiones, superbis humilitatis officia, desidiosis devotionis studia. Rariùs autem vel seriùs confitentibus, vel in peccata facilè recidentibus, utilissimum fuerit consulere, ut sæpe, puta semel in mense, vel certis diebus solemnibus confiteantur, et si expediat, communicent.

Pœnitentias pecuniarias sibi ipsis Confessarii non applicent, neque à pœnitentibus quidquam tamquam ministerii sui præmium petant vel accipiant.

Pro peccatis occultis, quantumvis gravibus, manifestam pœnitentiam non imponant.

Videat autem diligenter Sacerdos, quando, et quibus conferenda, vel neganda, vel differenda sit absolutio, ne absolvat eos, qui talis beneficii sunt incapaces; quales sunt qui nulla dant signa doloris, qui odia et inimicitias deponere, aut aliena, si possunt, restituere, aut proximam peccandi occasionem deserere, aut alio modo peccata derelinquere, et vitam in melius emendare nolunt; aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publicè satisfaciant, et scandalum tollant: neque etiam eos absolvat, quorum peccata sunt Superioribus

reservata.

Si verò quis confiteatur in periculo mortis constitutus, absolvendus est ab omnibus peccatis et censuris,

« PoprzedniaDalej »