Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quia melior est dies una in atriis tuis * super

millia. Elegi abjectus esse in domo Dei mei : * magis quàm habitare in tabernaculis peccatorum.

Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: * gratiam et gloriam dabit Dominus.

Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia :* Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te. Gloria Patri, et Filio.

Finito Psalmo, Sacerdos versus ad locum per eum aspersum dicit:

D

OREMUS.

OMINE Deus, qui licèt cœlo et terra non capiaris, domum tuam dignaris habere in terris, ubi nomen tuum jugiter invocetur: locum hunc, quæsumus, beatæ Mariæ semper Virginis, et beati N. (nominando Sanctum vel Sanctam, in cujus honorem ac nomen fundabitur Ecclesia) omniumque Sanctorum intercedentibus meritis, sereno pietatis tuæ intuitu visita, et per infusionem gratiæ tuæ ab omni inquinamento purifica, purificatumque conserva; et qui dilecti tui David devotionem in filii sui Salomonis opere complevisti, in hoc opere desideria nostra perficere digneris, effugiantque omnes hinc nequitia spirituales. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Posteà stans benedicit primarium lapidem, dicens:
V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit cœlum et terram.

. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in sæculum.

V. Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes.
R. Hic factus est in caput anguli.

. Tu es Petrus.

R. Et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. . Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.

R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

DOMINE

OREMUS.

OMINE Jesu Christe Fili Dei vivi, qui es verus omnipotens Deus, splendor et imago æterni Patris, et vita æterna, qui es lapis angularis de monte sine manibus abscissus, et immutabile fundamentum ; hunc lapidem collocandum in tuo nomine confirma, et tu, qui es principium et finis, in quo principio Deus Pater ab initio cuncta creavit, sis, quæsumus, principium, et incrementum, et consummatio ipsius operis, quod debet ad laudem et gloriam tui nominis inchoari. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tunc aspergit lapidem ipsum Aqua benedicta, et accepto cultro, per singulas partes sculpit in eo signum Crucis, dicens:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. R. Amen.

Quo facto dicit:

OREMUS.

BE

ENEDIC Domine creaturam istam lapidis, et præsta per invocationem sancti tui nominis, ut quicumque ad hanc Ecclesiam ædificandam pura mente auxilium dederint, corporis sanitatem, et animæ medelam percipiant. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

[blocks in formation]

Omnes sancti Angeli et Archangeli, Orate pro nobis.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ab ira, et odio, et omni mala voluntate,

Libera.

A spiritu fornicationis,

Libera.

« PoprzedniaDalej »