Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nec sumit, aut ponit secures

Arbitrio popularis auræ. Virtus, recludens immeritis mori Cælum, negata tentat iter via; Cœtusque vulgares et udam Spernit humum fugiente penna.

Est et fideli tuta silentio

Merces vetabo, qui Cereris sacrum

dignitatem suam tuetur.-Intaminatis fulget honoribus, quia neutiquam auræ popularis arbitrio, sed virtutis suæ præsidio nixus tam suscipit quam deponit magistratus. Sic mihi quidem hic locus, in cujus sensu explanando adeo laboratum est, satis expeditus videtur. sordida; ad vim hujus epitheti maxime adverti debet; potest enim in petendis honoribus vir bonus quoque repulsam ferre, sed non sordidam et contumeliosam, quam ii tantum ferunt, qui malis artibus ad summos honores enituntur; sordida igitur exempli causa fuit repulsa, quam in consulatus ambitu tulit vir pessimi ingenii Catilina; non sordida, quam Cato, vir justissimus, tam in præturæ quam consulatus petitione expertus est. secures pro fasces, et hoc pro summo magistratu. Sumere et ponere fasces proprie de iis dicebatur qui consulatum aut præturam inibant aut relinquebant, sicut in lege Julia: «< Prior fasces sumit. » — arbitrio popularis auræ ; is enim qui, non sua virtute, sed aura populi magistratum assecutus est, eum ex metu populi amittit. De ejusmodi homine Noster lib. I, epist. 16: «Qui dedit hoc hodie, cras, si volet, aufe

20

25

ret: ut, si Detulerit fasces indigno, detrahet idem. Pone, meum est, inquit; pono tristisque recedo. »>

ne

21. Est hæc illa virtus, quæ cultores suos a terra in cælum evectos immortalitatis præmio afficit. gata tentat iter via, plenius pro : negatam viam, vel negatum iter tentat, h. e. via, ceteris vulgaris conditionis hominibus haud patente, ad cælum enititur. Cf. Virg. Æn. VI, 130. Cœtusque vulgar. ignobilioris vulgi turbam. Cic. de Senect. 23: « O præclarum diem, quum ad illud divinum animorum concilium cœtumque proficiscar, quumque ex hac turba et colluvione discedam. » — udam, humoribus squallentem, vel udis nebulis obductam; hinc apud Val. Flacc. I, 10: « Eripe me populis et habenti nubila terræ. » — - fugiente penna, dum celeri volatu ad cælum tendit.

25. Hæc pars odæ ad religionem pertinet, cujus officia informandæ juventuti non minus utilia sunt, quam bellica et civilis virtus quam antea laudavit poeta. Notat autem unam pietatis partem, maxime apud Græcos insignem, nempe silentium de sacris mysteriis.—vetabo, qui Cereris, etc. cavebo mihi, ne perfidus vel impiæ

Volgarit arcanæ, sub îsdem
Sit trabibus, fragilemve mecum
Solvat phaselon. Sæpe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum :
Raro antecedentem scelestum
Deseruit pede Pœna claudo.

e.

30

integ. Jupiter enim neglectus, h. e. hominum impietate læsus, sæpe innocentem scelesto addere, h. innocentem, si in societate scelesti est, una cum eo punire solet. Valuit hæc de pœnis divinis jam apud antiquissimos populos opinio, ideo inprimis, ut homines ob detestabile, quod scelesti apud alios sibi contrahunt, odium a sceleribus committendis deterrerentur, propagata; locus classicus de communi illa veterum opinione est apud Euripid. Sept. c. Thebas, 606 seqq. - Diespiter, Jupiter; cf. supr. I, 54, 5. Raro antec. scel. Deseruit pede Pona claudo. Vulgarem sententiam: «< scelestus enim justam pœnam effugere non potest » aptissima

istius in rebus arcanis enuntiandis levitatis homo, exempli causa, qui Cereris mysteria evulgarit, una mecum vel habitet, vel naviget; h. e. in perfidi vel perjuri hominis societate equidem esse nolo.-Cereris arcana sacrum, sacra Eleusinia; in quibus cum summa religione reticenda essent arcana hominem temere res arcanas effutientem comparat poeta cum isto scelesto, qui aliquid ex illis sacris vulgaverit. — sub isdem trabibus, ópopópics, duóτcixos; apposite in hanc rem Cl. Mitsch, laudat Callim. H. in Cer. 118 : Δάματερ, μὴ τῆνος ἐμοὶ φίλος, ὅς τοι ἀπεχθής Εἴη, μηδ' ὁμόται χος. - fragil. mecum Solvat phas. phaselus, navicula qua Ægyptii inprimis utebantur, longior et angus-imagine expressit; Porra nempe, ut tior, a phaselo (gallice: fève) cujus Dea (Nemesis, Aízn) tamdiu scelestum formam fere referebat ; jam pro quo- claudo vel tardo pede subsequi fingivis navigii genere ; epitheton fragilis tur, usque dum eum assecuta est. phaselo inprimis, ex terra tosta quippe Notissimum est illud Tibulli, I, 9, confecto, bene convenit; hinc phaseli 4: « Sera tamen tacitis Pœna venit fictiles dicuntur Juvenali XV, 127. pedibus; »> «<lentoque irrepunt agmine In sententiam Cl. Mitsch. comparat pœnæ. » Stat. Theb. V, 60. Multa in Eurip. Electr. 1334. hanc sententiam exempla e Græcis 29. Sæpe Diesp. Negl. inc. add. inprimis poetis congessit Cl. Mitsch.

[ocr errors]

ANALYSIS. Quum Romani a priscæ disciplina severitate paulatim in mollitiem, luxum et alia vitia degenerassent; poeta, primam hujus mali labem a perversa educandi ratione repetendam esse censens, graviter populares suos monet, ut antiquas gentis Romanæ virtutes recolendo pucros suos inprimis

fortitudini, sapientiæ et religioni per silentium de sacris arcanis servandum designatæ, mature assuefaciant. Jam vero quum sententiæ laxiore, ut carminis lyrici ferebat indoles, in hoc quoque carmine inter se nexæ sint vinculo, id adeo nonnullis fraudi fuit, ut, quum ratio, qua eas inter se conciliarent, non suppeteret, hoc carmen ex tribus diversis aliis conflatum esse statuerent. Sed bene se res habet. Sententiæ ita fere se excipiunt : Si antiquam gentis nostræ gloriam amplius tueri volumus, relictis rebus omnibus, pueros nostros mature in perferendis belli laboribus exercere, ad mortis pro patria suscepta decus inflammare, ab ignaviæ autem dedecore deterrere, et sic eos metuendos hostibus nostris reddere debemus. Sed præter fortitudinem est alia virtus, ad cujus studium mature adducendi sunt pueri, quæ, quum minime ad auræ popularis arbitrium se accommodet, sed semet ipsam suo ipsius tueatur præsidio, neque in petendis honoribus ignominiosam repulsam fert, neque in iis fungendis contumeliæ cujusdam nota contaminatur, immo immortalitatis præmio afficitur. Ad hanc accedat Deorum observantia, quæ maxime apparet in servando de sacris mysteriis silentio. In quarum virtutum commendatione quis non sentit generosiorem spiritum, quo suos amicos vere Romanus accendere cupit?

CARMEN III.

Justitiæ et constantiæ laus; Romuli apotheosis.

JUSTUM ac tenacem propositi virum,
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni

Mente quatit solida, neque Auster,

[blocks in formation]

Dux inquieti turbidus Hadriæ,
Nec fulminantis magna Jovis manus :
Si fractus illabatur orbis,
Inpavidum ferient ruinæ.

Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus, arces attigit igneas:
Quos inter Augustus recumbens
Purpureo bibit ore nectar.

turbidus Hadr. etc. Nec rerum physicarum violentia, sævæ tempestates, et fulminum jactus. — turbidus, sc. ira; h. e. truculentus. Sic Turnus apud Virg. Æn. IX, 78 : « Huc turbidus atque huc Lustrat equo muros», et Æn. X, 763, Mezentius : « At vero ingentem quatiens Mezentius hastam, Turbidus ingreditur campo. » Similiter Claudiano de Rapt. Proserp. II, 308, Auster dicitur truculentior, nisi quis, turbidus pro: turbulentus, turbas concitans, explicare malit. Auster dux Hadriæ; cf. supr. I, 3, 15; et sic Capricornus, supr. II, 17, 19, « tyrannus Hesperia undæ » dicitur. — magna manus, h. e. valida, potens. Similiter de Jove Ovid. Met. I, 598: « Sed qui cælestia magna Sceptra manu teneo; » et Sil. Ital. VII, 371, de ipso Jove fulminante : « Cælone exciderint, et magna fulmina dextra Torserit omnipotens ; » plura vide apud Burmann. ad Ovid. Eleg. in Drus. 224. Si fractus ill. etc. nec, si cælum ruat, ejus ruina perterrebitur. Comparant Theogn. v. 849, et Strab. VII, p. 462. Ceterum hunc locum, ut observat Mitsch. in suam rem vertit Senec. Quæst. Nat. VI, 32, et Thyest. 358.

-

10

vagus, refer

9. Hac arte, hac inexpugnabili animi in proposito susceptoque consilio perseverantia. Pollux, sc. cum fratre Castore. ad errores quibus totum pæne terrarum orbem pervagatus esse Hercules dicitur. Euripid. Herc. Fur. 1196: Οὐκ ἄν γ ̓ εἰδείης... Πολυπλαγκτότερον Ovatov. — enisus; eniti proprie de iis qui cum nisu ad altiora tendunt. Male in multis codicibus legitur innixus. arces attigit igneas, divini honoris in cælo particeps factus est; de Herculis divinitate vid. Mitsch. ad b. l. Quos inter Aug. recumb. etc. h. e. inter quos Augustus, eadem arte ad cælum evectus, jam Deus et Deorum mensæ consors, nectarque bibens, divino honore exsplendescit. Ex Dione LI, 20, satis enim constat a senatu Augusto vivo divinos honores decretos fuisse; unde Noster infr. Od. III, 5, 2: « Præsens divus habebitur Augustus, » et Epist. II, 1, 15: « Præsenti tibi maturos largimur honores, Jurandasque tuum per nomen ponimus aras. » Cum diis epulari, vel deorum mensæ et epulis adhiberi, priscum loquendi genus pro inter deos ut deum versari, vel deorum socium esse; sic Hercules,

5

Hac te merentem, Bacche pater, tuæ
Vexere tigres, indocili jugum
Collo trahentes. Hac Quirinus
Martis equis Acheronta fugit,
Gratum eloquuta consiliantibus
Junone Divis : « Ilion, Ilion

ut deus, infr. IV, 8, 30, « Jovis epulis
interesse » dicitur; cf. Hom. Odyss.
XI, 605; Virgil. Eclog. extr. Æn.
I, 79. Scite autem poeta, ut Augusto
divinitatem virtute partam adserat,
eum inter eos deos epulari fingit,
quos, ut prisco sermone apud Cicer.
de Legg. II, 8, dicitur: « Endo cælo
merita locaverunt; ad hos autem
inprimis Hercules, Dioscuri, Bacchus
et Quirinus referri solent; cf. infr.
IV, 8, 30 seqq. Cicero 1. 1. et Sil.
Ital. XV, 77 seqq.
— purpureo ore,
refer ad insignem, quem ut deus nunc
vultu præ se ferebat, splendorem ; sic
Venus apud Virgil. Æneid. I, 590,
Æneæ, ut eum deo similem redderet,
« purpureum juventæ lumen ad-
flasse » dicitur. Scilicet purpureus
passim additur rebus vel personis in-
signi pulchritudine vel splendore con-
spicuis. Cl. Mitsch. os purpureum
de eo, cui nectaris purpurei color
inter bibendum adfundatur, argute
magis quam vere explicat.

13. Te merentem, dignum, qui in cælum eveharis, te præbentem; Ovid. Trist. V, 3, 19, de Baccho : « Ipse quoque æthereas meritis invectus es arces, Qua non exiguo facta labore via est. » tuæ tigres vexere, Bacchus enim post Indiam perdomitam (cf. supr. II, 19, 17) ut victor triumphans curru tigribus juncto ductus

15

(Sil. Ital. XV, 79-81 : « Quid, cui, post Seras et Indos Captivo Liber quum signa referret ab Euro, Caucaseæ currum duxere per oppida tigres?») et hac triumphali specie ad cælum quoque evectus esse fingitur. Similiter Ariadne apud Propert. III, 17, 8, Bacchi « lyncibus in cælum vecta» traditur. - indocili, bene ad tigridum, quas Bacchus condocefecerat, feritatem designandam.—Martis equis, Ovid. Fast. II, 498, de Romulo in cælum vecto: « Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus æther; Fit fuga : Rex patriis astra petebat equis. » Cf. Met. XIV, 805-28.Acheronta fugit, observent tirones poetæ artem et copiam, qua vulgare illud: in cælum evehi et deum fieri, variaverit. Boettig. comparat Theoc. XVII, 47 : Αχέροντα πολύστονον οὐκ inipaσev.

17. Nexus: Romulus autem deus factus est tum, postquam Juno in consilio deorum hæc ceteris diis grata verba pronunciaverat : Ilion, Ilion, etc. Junge Fatalis incestusque judex et mulier peregrina Ilion, Ilion, cum populo et duce fraudulento, mihi castæque Minerva, ex quo Laomedon deos mercede pacta destituit, damnatum, vertit in pulverem ; h. e. Troja, quæ mihi et Minervæ ad perfidiæ a Laomedonte commissæ pœ

« PoprzedniaDalej »