VIII e 1° Laborum enarrationem quos ad elucidandum poetam suscepi; nomina ducum præcipuorum quos in commentariis sequutus sum, et sociorum qui in conferendis MSS. lectionibus et mendis plagularum corrigendis fidelem ac religiosam mihi operam navavere; 20 Vitam Q. Horatii Flacci, e Suetonio et aliis scriptoribus desumptam , atque per consulum annos accurate digestam, indicantemque quibus temporibus carmina quæque componi probabiliter debuerint; notam de amicis Horatii ; duas odas a Cl. DE VILLOISON, anno 1778, primum apud nos editas, quamvis perperam, ut reor, nostro poetæ adscribantur; varia de Q. Horatio antiquorum et recentiorum testimonia ; 30 Notitiam literariam ; Elenchum codicum MSS. ad . quos adhuc exactus est Flaccus; item variarum editionum versionumque qualibet lingua scriptarum; 4o Indicem universum, qui nomina, res et verba uno tenore descripta continebit; cujus laboris utilitatem, ne dicam, necessitatem, ita perspectam habeo, ut ipse, quanquam negotiis mille aliis distractus, ex optimis indicibus, alterna vice ad textum collatis , novum ex integro longe auctiorem et emendatiorem conficere voluerim; nec profiteri dubito, nullum ex aliis in manu mihi fuisse (et fuerunt omnes), qui non erroribus scateret, seu male indicatis, seu omissis permultis vocibus, iisque interdum maxime necessariis. Quibus vitiis ne meus laboraret, verba ad unum omnia cum versibus egomet contuli; quæ apud Bentleium diversa in eodem versu occurrunt indigitavi; denique in hoc concinnando eam operam insumpsi, qua in nulla alia re majorem me unquam præstitisse confirmo. Si quid tamen humanitus acciderit, ignoveris, amice lector, meque non incuria saltem nec levitate lapsum memineris. Vale. N. E. LEMAIRE.. METRA HORATII LYRICA. PROOEMIUM. Metra, quibus Horatius in odis usus est, exhibituro mihi visum est, quorundam ad rem metricam pertinentium vocabulorum tironum maxime causa præmittere brevem explicationem, omissis quæ notiora esse solent. In quod studium si cui altius penetrare in animo sit, duce utatur peritissimo Godofredo Hermanno V. Cl. (Handbuch der Metrik. Leipz. 1799). Versus iambicos et trochaicos Grammatici plerumque dipodiis (Qır.coías) h. e. binorum pedum seriebus (u-vaut -u-u) metiuntur, et versum duarum dipodiarum s. ex quatuor pedibus constantem dimelrum,- tribus dipodiis s. sex pedibus constructum trimetrum vocant. Versus enim iambici quum in locis imparibus (primo, tertio, etc.) ac trochaici in paribus (secundo, quarto) spondeum habere possint rhythmus idem post singulas demum dipodias redit. - Sin vero de dactylicis, choriambicis ceterorumque generum versibus (exceptis tamen anapæsticis, quorum metra etiam rata oit.cdiav dispescuntur) sermo est, dimeler appellatur qui duobus, – trimeler qui tribus continetur pedibus simplicibus. Versus catalectus (Grixos xatolnxtos) est cujus pedi ultimo syllaba deest (num. 3). Si pedi aut trisyllabo, aut tetrasyllabo duæ syllabæ desunt, versus existit catalectus, aut in syllabam, aut in disyllabum (num. 7 et 14). Versus brachycatalectus est cui pes integer deest (num. 1); non nisi iambici et trochaici versus brachycatalecti sunt. Versus acatalectus est in cujus ultimo metro nihil ad integritatem deest, neque quidquam abundat (num. 4). Versus hypercatalectus, in quo una in fine syllaba abundat (num. 6). Basis est pes duarum aut trium syllabarum, a quibus versus quidam exorditur, antequam series pedum versui illi propriorum incipit (num. 6-9). Horatii odæ per versus vel ejusdem usque, vel duplicis, vel triplicis generis decurrunt. Sunt igitur Toinuata vel μονόκωλα, vel δίκαλα, vel τρίκωλα. Versus autem diversi generis, ex certo ordine semper redeuntes, systemata (nos : , Strophen s. Stanzen) efficiunt sibi in vicem quoad rhythmum similia. Quodsi post seriem binorum versuum primum genus redit, systema est diotpopov; ex quo quid sit τρίστροφον, μονόστροφος, τετράστροφον facile patet. A. VERSUUM SINGULORUM GENERA. a. Versus iambici. 1. Versus Ityphallicus, qui est dimeter brachycatalectus. Cf. num. 19. 2. Versus iambicus dimeter acataleetus s. quaternarius. 1 Inarsit æstuosius. Epod. 3, 18. 1. Pedes sub lineola punctata positi rarius inveniuntur. Forti sequamur pectore. Epod. 1, 14. Ast ego | vicissim risero. Epod. 15, 20. 3. Versus iambicus trimeter catalectus. Mea renidet in domo lacunar. II, 18, 2. li Suis et ipsa Roma viribus ruit. Epod. 16, 2. Heu me per urbem, nam pudet tanti mali. Epod. 11, 7. Tibi hospitale pectus et pura manus. Epod. 17, 49. Deripere lunam vocibus possim meis. Epod. 17, 78. Infamis Helenæ Castor offensus vicem. Epod. 17, 42. Optat quietem Pelo pis infidi pater. Epod. 17, 65. Aliti bus atque canisbus homicidam Hectorem. Epod. 17, 12. Vectabor humeris tunc | ego inimicis eques. Epod. 17,7h. Sæpius cæsura neglecta est. In Epodon carm. 16. Horatius non nisi iambis puris usus est. Est in metro XI, XIV, XV, XII. 1. Nota : locum cæsuræ designat. b. Versus trochaici. 5. Versus trochaicus dimeter catalectus. Truditur dies die. II, 18, 15. Horatius spondeum in secunda sede non admittit. c. Versus choriambici. 6. Versus Pherecratius s. choriambicus monomete hypercatalectus cum basi, in qua apud Horat. semper spondeus est. Vis formosa videri. IV, 13, 3. Est in metro IV. . 7. Versus Glyconicus s. choriambicus dimeter catalectus in pyrrhichium aut iambum, cum basi, quam apud Horat. semper spondeus tenet. vy Nil mortalibus arduum est. I, 3, 37. Bis in basi reperiretur trochæus, si lectio servanda esset. Teucer et 1, 15, 24, et Ignis Iliacas ibid. 36. Syllabæ ultimæ, qua versus abundat, vocalem elisam reperis IV, 1,35. Est in metro II, III, IV. 8. Versus Asclepiadeus minor s. versus choriambicus trimeter antecedenti similis, nisi quod uno choriambo locupletior est. Crescentem sequitur cura pecuniam. III, 16, 17. |