Obrazy na stronie
PDF
ePub

quemadmodum prohibitio utriusque speciei, humanum tantum commentum et mandatum est; ita quod de Sacrificio Missæ ex opere operato gratiam promerente traditur, humana tantum opinio est, contra Verbum Dei, à quo in rebus maximis, nempe ad remissionem peccatorum, salutem animarum, et vitam æternam pertinentibus, nullo modo est discedendum: Non enim frustra Paulus inquit et bis repetit, si nos aut Angelus de Colo evangelizet vobis præter id quod evangelizavimus et accepistis, Anathema sit.

Præterea nec potest ratio diversitatis adsignari ex Sacris Literis, cur magis dicant eos qui Sacramento Eucharistiæ fruuntur sacrificare, quam illos qui alio Sacramento, ut Baptismo, utuntur, cum utrumq; nihil aliud sit, quam Sacramentum quæ Christus horum institutor et auctor prorsus ad alium finem, quam ut sint talia Sacrificia, qualia illi comminiscuntur, ordinavit. Sed oportuit, Romanum Pontificem Missas privatas, ad opprimendam Christi, cum ipse hostis est, gloriam sic attollere, ut populum Christianum à veritate Evangelica et agnitione Christi, et Sacramentorum legitimo usu, prorsus abduceret, Christique bonitatem et misericordiam obliteraret. Qui enim Missam tale Sacrificium esse cogitant, quo Deus placetur, hi non queunt Christi beneficium expendere pro dignitate, et in terroribus ac doloribus iræ et judicii Dei non habebunt refugium, neque bona conscientia poterunt dona et signa amoris u divini agnoscere, si alieno opere Deum placari et peccata remitti sibi persuasum habeant: Nam illi ipsi qui nituntur impias opiniones de Missa privata excusare, hoc prætextu, quasi Missa ideo vocetur Sacrificium, quia sit gratiarum actio et Sacrificium Laudis, hi convincuntur propriis ipsorum Testimoniis et Scriptis quæ de x Missis extant, hæque persuasiones hominum animis etiam hodie de Missis privatis inhærent: Sic enim Thomas inquit in Opusculo de Sacramento Altaris, cur Missa instituta sit? Corpus Domini semel oblatum est in cruce, pro debito originali, sic offeratur jugiter pro quotidianis delictis in Altari, yet habeat in hoc Ecclesia munus ad placandum sibi Deum super omnia legis Sacrificia preciosum et acceptum.

[blocks in formation]

Alexander Papa, nihil in Sacrificiis Ecclesiæ majus esse potest, quam Corpus et Sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed omnes præcellit: Item ipsa veritas nos instruit, Calicem ac panem in Sacramento offerre, quando ait, accipite et comedite, nam crimina atq; peccata, oblatis his Domino Sacrificiis, delentur. Et rursus, inquit, talibus hostiis delectabitur et placabitur Deus, et peccata dimittet ingentia. Gabriel de Canon. Missæ, Sacramentum Eucharistiæ veluti Sacrificium summo patri oblatum, nedum veniale sed etiam mortale, non dico sumentium sed omnium eorum pro quibus offertur, et quantum ad reatum culpæ et pœnæ, plus vel minus secundum dispositionem eorum pro quibus offertur, tollit: Unde Thomas in Quarto z Dist. 1. 2. q. 2. Eucharistia in quantum est Sacrificium, habet effectum etiam in aliis pro quibus offertur, in quibus non præ-exigit vitam spiritualem in actu, sed in potentia, et ideo si eos dispositos inveniat, eis gratiam obtinet, virtute illius veri Sacrificii a quo omnis gratia in nos fluxit, et per consequens peccata mortalia in eis delet, non sicut causa proxima, sed in quantum gratiam contritionis eis impetrat.

His et similibus omnes libri Scholasticorum pleni sunt, quibus uno ore docent, Missam tale esse Sacrificium, quo gratiam homines mereantur ex opere operato, quod ad delenda aliorum peccata adplicari possit. Quæ Doctrina aut potius perversum et impium figmentum, an pugnet cum Sacris Literis necne? An verum Missæ seu Communionis usum a tradat necne? An Christi beneficium non magis bobscuret quam illustret, imo etiam prorsus tollat? Vestræ Serenissimæ Regiæ Majestati dijudicandum relinquimus quæ pro sua sapientia, et non tantum in rebus politicis, sed etiam Sacris et in omni genere doctrinarum acerrimo judicio, facile censebit, justissimam causam habuisse Principes nostros et alios Evangelii Doctrinam profitentes, Missas privatas abrogandi, et verum Missæ sive Communionis usum, pro Christi gloria et consolatione totius Ecclesiæ Christianæ, restituendi et revocandi, postquam ex Dei Verbo cognoverunt, quantum privatæ Missæ à veritate Evangelica distent, quantumq; in iis insit Impietatis et dIdolatriæ: Fuit enim unicum Sacrificium propitiajustissima d Idololatriæ;

z Die. a tradit b obscurit

torium in mundo, viz. Mors Christi, qui, ut Paulus inquit, semel est pro nobis oblatus, et factus hostia pro peccatis nostris, quod cætera legis Sacrificia propitiatoria significarunt, quæ similitudine quadam, derant satisfactiones redimentes justitiam Legis, ne ex politia excluderentur illi qui peccaverant, eaque cessaverunt post Revelatum Evangelium: In Novo enim Testamento, necesse est cultum tantum esse Spiritualem, hoc est, justitiam Fidei et fructus Fidei, quia adfert justitiam et vitam spiritualem et æternam, juxta fillud, Dabo Legem meam in cordibus eorum; et Christus ait, veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate, i. e. vero cordis adfectu, qua de causa abrogati sunt Levitici cultus, quod debeant succedere cultus Spirituales mentis, et horum fructus ac signa; ut in Epistola ad Hebræos manifeste docetur.

Ex quibus omnibus sequitur Missam non esse Sacrificium, quod ex opere operato mereatur, & facienti vel aliis remissionem Peccatorum, ut illi docuerunt. Et quocunque quidam fuco nitantur excusare Missas privatas, semper eis refragatur et reclamat Doctrina ipsorum de Missa, qua eam aliis posse hadplicari tradiderunt, et peccata delere hominibus persuaserunt. Hæc opinio nisi restituto vero Missæ usu, nunquam ex animis hominum delebitur, sed perpetuo manet et redit is error, quod oporteat talem esse cultum in Ecclesia, quo Deus placetur.

Et ut videatur fictione juris, ut Jureconsulti loquuntur, Missam posse vocari sacrificium memoriale sive Laudis: At cum id non sit satisfactorium pro facientibus, vel adplicabile pro aliis, quo quis mereatur remissionem Peccatorum, quorsum attinebit, relicto vero ejus usu et institutione, id in Ecclesiam introducere, ubi propter nullam humanam rationem, commentum, aut opinionem, à Christi mandato et ordinatione, est discedendum? Eadem enim ratione; Natalis Domini kaut similia Festa, quæ in Christi memoriam celebrantur, sacrificia memorialia sive Eucharistica dici possent; imo talia Sacrificia verius sunt, Evangelii prædicatio, fides, invocatio, gratiarum actio, adflictiones, let omnia alia bona opera Sanctorum, quæ tamen nullo modo

d

erunt

e enim om.

f illud om.

g faciente hadplicare i ut om.

k et I et omnia alia bona opera Sanctorum, quæ tamen nullo modo dici possunt aut debent satisfactiones, aut om.

dici possunt aut debent satisfactiones, aut adplicationes pro aliis; et Missæ principalis finis, ut supra disseruimus, is est, ut sit Sacramentum, quod per Ministrum alteri exhibeatur, quare non potest dici Sacrificium; cum nemo ignoret magnum inter Sacrificia et Sacramenta discrimen esse, his enim nos dona à Deo oblata accipimus, illis vero m opus nostrum Deo reddimus et offerimus.

Neque vero habent privatæ Missæ alios auctores quam Pontifices, qui à tempore Gregorii, nunc hane, nunc illam Cæremoniam, Cantionem, aut Orationem, singuli pro sua sanctitate et opinione adjecerunt, ut historiæ uno consensu testantur, donec tandem, egregium illud opus, dignum istis auctoribus exædificarunt, et relicto vero Missæ sive Communionis usu, ac obliterata doctrina de Christo, Universa Ecclesia Missis privatis in qua sola omnem pæne Sanctitatem posuerunt, repleta et obruta fuit.

Hæc Serenissime ac Potentissime Rex nostrorum Principum et aliorum Imperii ordinum, Evangelicam Doctrinam profitentium, Theologi et Doctores, justis voluminibus explicarunt, quæ quidem hac Epistola nos breviter attingenda duximus; non quod Serenissimam Regiam Majestatem Vestram hæc latere penitus putemus, neq; enim ignoramus Serenissimæ Regiæ Majestati Vestræ et veterum et recentium scripta, de his et aliis Controversiis Ecclesiasticis diligentissime cognita esse, de quibus etiam Majestas Vestra sapientissime, eruditissime sæpe cum doctis viris conferre et disputare solet: Sed hæc ideo fecimus ut Majestati Vestræ, quam posset fieri brevissime, occasionem et causas quasdam abolitarum, privatarum Missarum apud nos, summa cum observantia ut decet exponeremus; et adversariorum calumnias, quibus cum apud Regiam Majestatem Véstram, tum alias, undecunque quæsita et arrepta occasione, variis technis et figmentis, doctrinam sinceriorem gravare et in odium omnium perducere conantur, declinaremus.

Neque vero ambigimus, quin Majestas Vestra, ut Rex eruditissimus et veritatis Evangelicæ amantissimus, facillime judicabit, quod non temere privatæ Missæ apud nos abrogatæ sint,

m opus om. " eandem,

De Conju gio Sacerdotum.

sed justissimis et firmissimis rationibus, ex Dei Verbo quod solum errare non potest, sincere et absque sophistica deductis, pro conservanda et illustranda Christi Gloria, et hominum salute id factum esse: Et opponantur qualescunq; excogitari possint Cavillationes et Sophismata, tamen adparebit nostros hoc agere quod sit tutius, dum retinent modum et formam institutionis Christi. Ac maxima pars Sacerdotum sua sponte apud nos desiit Missas privatas celebrare, posteaquam intellexerunt ex Evangelica Doctrina, quantum in iis erroris et impietatis esset; et plurimi ac doctissimi quique, qui Sacerdotia aut Parochias sub Magistratibus alienis à sincera Evangelii Doctrina tenebant, ea deseruerunt, ne cogerentur facere contra suas Conscientias, seque ad ea loca in quibus Evangelii Doctrina libere prædicatur contulerunt; gravissimum enim est quenquam in re præsertim tali quæ Dei gloriam lædit ac Divino Verbo repugnat, tanquam ad cultum divinum adigi et compelli.

Sed ne Serenissimæ Regiæ Majestati Vestræ prolixitate literarum simus molesti, desinemus plura de hoc articulo impræsentiarum disserere.

Restat tertius locus instituti Argumenti, viz. de Conjugio Sacerdotum, quod itidem Romanus Episcopus contra Scripturam, contra Leges Naturæ, et contra omnem Honestatem prohibuit, ac multorum peccatorum, scelerum et turpitudinis occasionem præbuit: Sed fortassis ne possit dubitari eum esse Christi adversarium, de quo cum illam ipsam prohibitionem, tum alia quædam quæ in illum solum adperte quadrant, Scriptura clare prædixit, oportuit eum talem Legem Cœlibatus Sacerdotalis sancire, ut sicut leo ex unguibus, ita Papa, hoc est, Antichristus, ab hac prohibitione Sanctissimi et in omnibus honorabilis conjugii, agnosceretur; sic enim Paulus inquit, Spiritus autem manifeste dicit, quod in novissimis temporibus discedent quidam à fide, attendentes Spiritibus Erroris et Doctrinis Dæmoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, cauteriatam habentium Conscientiam suam, prohibentium nubere: Hæc si non in Romanum Episcopum congruunt, in quem alium convenient? nemo enim alius quam ipse conjugium Sacerdo

• fortasse

« PoprzedniaDalej »