Obrazy na stronie
PDF
ePub

Obiect. 3. Auctoritatem S. Bernardi, qui Ecclesiam Gallicanam illustrare desiit anno 1153 ut Beatorum numerum in coelo augeret, et eximio in B. Virginem affectu, et pietate fuit conspicuus. Variis in operibus Conceptum B. Virginis minime culpae originalis expertem fuisse non solum asseveravit, sed etiam festum eius diem celebrantes canonicos Lugdunenses severe increpavit epistola 74. Ita Petavius, lib 14 de Incarnatione, cap. 2, n. 7, qui et hic citat sermonem 78 in Cantica, et cap. 1, num. 13 sermonem secundum de Assumptione, ubi mellifluus Doctor disserte asserit B. Virginem peccatum originale contraxisse, a quo ante nativitatem mundata fuit, et solum Christum huic noxae non fuisse obnoxium,

ergo, etc. Resp. 1. Verum esse D. Bernardum citata epistola 174 increpasse canonicos Lugdunenses, quod solemne Conceptionis festum instituissent anno 1136. Verum huiusmodi obiurgationem non emisit ob ipsam praecise intemerati Mariae Conceptus assertionem, sed ob illius festi institutionem, inconsulta Sede Apostolica, ad cuius inrudem, inquit Baronius, hoc factum expendens ad annum 1136, quaeque a quolibet vere catholico probanda sunt, antequam recipianlur in usum. Quare lubenter existimarem cum erudito Annalium parente, et P. Alexandro in historia duodecimi saeculi, ubi disserit de S. Bernardo, S. Doctorem inter utramque opinionem hac in epistola incertum, et suspensum vacillasse nihil de alterutra iudicando, et ideo summo ardore Ecclesiae Romanae, caeterarum omnium matris, et magistrae hac super quaestione decretum, sive sanctionem, expectavisse quam quidem responsionem eo avidius amplecterer, quod S. Doctor suam epistolam illis claudat verbis, quae illam suggerunt, a nobis allatis in Moment. III, ad annum 1140, n. 29, et ex quibus videmus, quid sentiret piissimus Pater, si hoc tempore viveret, quo Ecclesia Romana doctrinae Immaculalae Conceptionis summopere favet.

Resp. 2. Forte D. Bernardum in hac epistola, et aliis operibus obiectis, loqui intendisse de prima Virginis Conceptione, qualem. supra delineavimus, quae in iniquitate facta est, aut de liberatione ipsius post animation.cm, a peccato improprie dicto, idest a concu

piscentia, quae post animae infusionem in ea aut ligata fuit, aut extincta, ut diximus. Sane argumenta qnibus Lugdunenses canonicos premit, has expositiones suadere videntur; eo enim summatim rediguntur: Non potuit Sancta esse antequam nasceretur . . . . Inter maritales amplexus sanctitas, et Spiritus Sanctus se non immiscuit ... Non est concepta de Spiritu Sancto, etc. Caeterum, cum S. Doctor canonicorum Lugdunensium temeritate vehementer offensus sancto zelo ardentius commoveretur, nimis urgendae non sunt, quaedam ipsius super hoc propositiones, sed benignum in sensum interpretandae. Hinc Montargon, Dizion. apost., parola Concezione Immacolata della B. V. M. testimonio di S. Bernardo, serm. 4 supra ant. Salve, praeter ibi dicta, quae attulimus in Moment. IV, saeculo XII ad annum 1140, in serm. 13 super Coen. Dom., ait : « Non v'è tra i figli dell' uomo persona fornita di così gran santità, o così privilegiata dalla religione, che non sia stata concepita in peccato dalla Madre in fuori dell'Immacolato, il quale non commelle peccato, ma si lava i peccati del mondo (fedelissima traduzione). Ora, poste espressioni di tanta forza, può alcuno dubitare delle opinioni di S. Bernardo intorno la Concezione Immacolata di Maria? >>

Obiect. 4 D. Thomas, 5 p., q. 27, n. 2, in c. docet: B. Mariam nonnisi post animationem sanctificatam fuisse, et, responsione ad 2 adversam opinionem derogare dignitati Christi, secundum quam est universalis omnium Salvator, etc. Eadem docuit D. Bonaventura in 3 sententiarum. Praeiverant Ugo Victorinus, Sentent. tract. 4, c. 16, et Petrus Lombardus, lib. 3 Sent. distinct. 3, 11, etc. ubi dicunt Mariam Angelicae salutationis tempore: Per Spiritum Sanctum a peccato prorsus purgatam fuisse, et a fomite etiam peccati liberatam; quae etiam tradunt DD. Thomas 3 p., q. 27, a. 53, et Bonaventura in 3 Sent., dist. 5. Ergo etc.

Resp. 1. Certum videri D. Thomam, cum scriberet in lib. 4. Sent., dist. 44, q. 1, a. 2 ad 5, et etiam Commentariis, in epistolas D. Pauli, et opusculo 4 in Salutationem angelicam, docuisse B. Virginem immunem fuisse a peccato originali, et actuali. Etenim, referente Patre Alexandro dissertatione 6 in 14 saeculum, art. 12

doctissimi Scotistae omni argumentorum genere adversus Thomistas pro intemerato Virginis Conceptu decertantes commemoratos D. Thomae textus ipsis constanter obiecerunt.. Quid eruditi Dominicani adversae opinioni addictissimi? D. Thomam illis in operibus hanc doctrinam non consignasse? Minime: quid ergo? D. Thomam tertiam partem adornando hanc deposuisse opinionem, hoc autem factum in dubium vocari posse, probare videntur nonnulla in ipsa tertia parte adspersa, ex quibus ratiocinando colligi potest ipsum, aut sententiam non mutasse, aut saltem mutare non debuisse. Etenim, 3 p., q. 27, a. 1 in c., ait. » Rationabiliter creditur quod il« la quae genuit Unigenitum a Patre, plenum gratiae, et veritatis, « prae omnibus aliis maiora gratiae beneficia acceperit; unde An«gelus (Lucae) ei dixit : Ave gratia plena ». Maius igitur privilegium a Deo accepit Maria quam Ioannes Baptista, et Ieremias, quos tamen in utero sanctificatos fuisse ibidem asserit S. Doctor.

Item 3 p., q. 27, c. 2, B. Virginem post animationem fuisse sanctificatam hac ratione ostendit quod a Christo redimi non potuerit nisi maculam originalem reipsa contraxerit; at istam rationem exsufflaverat, et priusquam tertiam partem concinnaret, nimirum 2, 2, q. 106, a. 2 in c., ubi docet innocentem, cui Deus gratias infudit ad non peccandum), gratias Deo rependere teneri. ... et postquam eamdem partem emisit, scilicet in supplemento 3 partis, q. 78 vel 80, a. 1 ad 3, ubi tradit aliquem duplici modo per Christum a malo liberari, cum nempe in illud malum revera immersus est, aut illius debitum incurrit. Cum igitur B. Virgo debitum habuerit peccatum originale contrahendi, potuit a Christo redimi, etsi illa macula reipsa non fuerit conspersa. Et vero, quomodo D. Thomas, qui ante citatum caput septimum libri 2 confessionum n. 15 D. Augustini apprime noverat, huius doctrinae vindex non fuisset? Omnia mihi, ait Augustinus cit. cap. 7, 1. 2 Conf., n. 15, dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci malu, et quae te duce non feci. Item 3 p., q. 27, a. 2 in c. colligit Mariam post animationem fuisse sanctificatam ex eo quod ante animationem sanctificari non potuerit; at istud ratiocinium tanto Doctore dignum non videtur; Vol. VI. 7

Lett.

datur enim medium inter instans animationem praecedens, et instans animationem subsequens, ipsum scilicet animationis momentum.

His, et aliis causis adductis coniiciunt nonnulli eruditi adultera manu corruptam fuisse tertiam partem D. Thomae, et supplementi locum ubi dicit, neminem praeter Christum originalis noxae expertem esse potuisse, si tamen supplementi auctor est S. Doctor. Coniecturae quamdam inspergunt probabilitatem, quaedam vetera Summae exemplaria, in quibus (ut ferunt) non inveniuntur quae adversus intemeratum B. Virginis Conceptum militant; imo legitur ipsam in sui animatione fuisse sanctificatam. Unum, inquiunt, extat in coenobio Carmelitarum discalceatorum ad muros Hispalenses, alterum Massiliae apud FF. Dominicanos, tertium in bibliotheca Capucinorum Aurelianensium. Verum, ad minus, si hi textus modo passim corrupti sunt, quod similiter credi potest de obiecto testimonio, uti probat Theophilus Raynaudus pag. 292 ex tribus antiquis codicibus; arguere ergo possumus saltem nullam habere vim probandi, vel refellendi sententiam nostram, et sic ad alias auctoritates confugendum erit. Quod sit rectum hoc ratiocinandi genus, nemo non videt. Montargon Giacinto, cit. luog., sul testimonio di S. Tommaso circa l'Immacolata Concezione di M. V. SS., così dice: «< Resta a parlare di S. Tommaso, il quale nella sua Som<< ma insegna Maria essere incorsa nel peccato originale. Ma prima «< che entriamo a discutere l'articolo di questo oracolo della teolo«< gia, egli si vuole osservare che significò l'opinione contraria in « molte sue opere, con termini così solenni e precisi, da non po« tersi credere che si ritrattasse nella Somma, ch'è l'ultima; im«< perocchè, spiegando le parole della Scrittura non est qui faciat « bonum: dice: Trovasi un uomo, cioè Gesù Cristo, vergine di << ogni peccato, ma non trovasi femmina per affatto esente dall'ori«ginale e dal veniale salvo la Santissima Vergine, degna di tutte «<le lodi. » Mulierem ex omnibus non inveni, quae omnino a peccato immunis esset, ad minus originali vel veniali; excipitur purissima, et omni laude dignissima Virgo Maria, quae omnino immu

nis fuit originali el veniali. (Lect. 6, in c. 3 ep. ad Galat.). « Le quali parole, soppresse in parecchie edizioni, trovansi in quella di «Roma (iussu Pii V emaculata), di Venezia 1532 e 1593 e in quel«le di Parigi 1529, 1541 e 1542 esistenti in varie biblioteche « giusta il testimonio dello Sponde. La biblioteca dei PP. Gesuiti << della Flèche ne possede un esemplare in lettere gotiche. Di che « può sospettarsi non forse l'articolo della Somma sia falso, e inserito frodolentemente.

« Di più; l'Angelico Dottore nel libro delle Sentenze scrive: Potest aliquid creatum inveniri, quo nihil purius esse potest in rebus creatis, si nulla contagione peccati inquinatum sit, et talis fuit puritas Beatae Virginis, quae A PECCATO ORIGINALI, ET ACTUALI IMMUNIS FUIT (ad prim. Sentent. dist. 44, q. unica, art. 3, ad 3). « Onde non senza buon fondamento crediamo che la Somma scritta « dal santo Dottore in sul finire della vita sia manifestamente cor« rotta, poichè un antico autore Domenicano, morto nel medesi«mo secolo di S. Tommaso o poco appresso, rapporta diversamena te da ciò che si legge nella terza parte, quaest. 17, art. 2, e que«sti è Bromiardus in Summa Praedicant., tit. V. M.» Hoc idem olim legebatur in op. 4 quod est de Salut. Angel.

« Ed abbiamo nella biblioteca di Bourges un esemplare conte<< nente queste parole: » Ipsa vero (scilicet Beata Virgo) tam eminenter sanctificata fuit, quod non venialiter, nec mortaliter peccavit, sicut patet per S. Thomam. Insuper S. Thomas, in eadem quaestione, ponit eius sanctificationis excellentiam, in hoc quod sanctificata fuit in sua animatione, id est, in coniunctione animae cum suo corpore in utero matris suae: sic ergo sanctificavit tabernaculum suum Altissimus (D. Th. in 3 part. de Chris., quaest. 27, art. 6. Idem. Ibid.). « A confermarci nella quale opinione concorre il fatto, che « nella edizione delle opere di S. Tommaso, eseguita in Anversa << l'anno 1613 sotto la vigilanza di Morelles, Domenicano, il luogo «che teste citammo fu assai guasto, e il P. Teofilo Regnaud, in « Syntagmate de libris propriis, rapporta che Bernardo de Toro, il « quale trovavasi a Roma per sollecitare il negozio della Concezio

« PoprzedniaDalej »