Obrazy na stronie
PDF
ePub

Plura videbit qui volet apud Petavium de Incarn., 1. II, c. v et vi. Quum ea itaque Patrum fuerit, ex Scripturis 1 deprompta sententia, magno illo suae incorporationis consilio non aliud Deum spectasse, quam ut ad sui similitudinem conditam, a peccato dein foedatam, corruptamque creaturam, velut amantissimus artifex integraret atque reficeret; quod peccati causa gestum est divinae bonitatis mysterium, peccati pariter praecognitione fuisse decretum nemo negabit qui noverit quam quaeque res rem consequatur.

« Accedit, ne pluribus vos detineam, Christum omnium fuisse Redemptorem. Unus enim Deus, scribebat Apostolus, 1 ad Tim. 11, 5: unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus: qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Si omnium porro Redemptor; eius pariter, cuius non horritur uterum, ne aliquam scilicet fuisse dicamus humanam creaturam, quae lapso per peccatum Adamo, aliter quam Christo intercessore, Deo conciliari potuerit. Qua vero ratione eius dici posset Redemptor, quae in nullum unquam aut peccatum aut peccati debitum incurrisset? Videndum itaque ne immodico, atque inutili in Dei Genitricem quae in Christo, vitam habuit, obsequio, in periculosas unquam ac nostrae fidei minus consentaneas opinationes impellamur. Rationabile obsequium vestrum, ad Rom. xi, 1. »

Tandem B. Mariam ex vi suae Conceptionis debuisse peccatum originale contrahere liquet, quia non fuit libera a peccato primi parentis, quatenus in eo continebatur, et prima eius Conceptio similis fuit conceptioni aliorum hominum, nimirum originem habuit ex natura corrupta, proindeque ex vi suae generationis ei debebatur, ut peccatum actu contraheret; quo sensu aiebat S. Fulgentius, L. de Incarn. et Grat. c. 6: Caro quippe Mariae quae in iniquitatibus

1 « Ea quae ex sola Dei voluntate proveniunt supra omne debitum creaturae, << nobis innotescere non possunt, nisi quatenus in Sacra Scriptura traduntur, per « quam divina voluntas nobis innotescit. Unde quum in Sacra Scriptura ubique in« carnationis ratio ex peccato primi hominis assignetur convenientius dicitur, in«< carnationis opus ordinatum esse a Deo in remedium contra peccatum: ita quod, « peccato non existente, incarnatio non fuisset ». S. Thomas, 3 p. . q. 1, a 3. 0.

fuerat concepta, caro fuit utique peccati, quae Flium Dei genuit in similitudinem carnis peccati. Et S. Augustinus, 1. 5 de Nupt. c. 12, docuit, omnem carnem, quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati, quandoquidem sola, quae non inde nata est (scilicet caro Christi) non fuit caro peccati. Per hoc autem quod Maria sic fuerit peccato obnoxia, eius dignitas non minuitur; non quia peccavit in Adam; etenim, ut docet S. Augustinus, 1. 6 contra Iulian., c. 4, peccatum originale quatenus consideratur in actione alterius, alienum est; fit autem proprium tantum contagione propaginis, idest per contractionem actualem: non insuper quia ex vi suae Conceptionis debuit peccatum contrahere; ex hoc enim solum ostenditur illius naturae origo, et infirmitas, in cuins sanatione efficacia gratiae Christi Redemptoris mirifice elucere debebat.

SOLVUNTUR OBIECTIONES.

Quum haec tamen sententia, quantolibet christianae plebis, Patrumque suffulta, nondum in catholicum dogma transierit, nonnullis, neque iis quidem spernendis argumentis oppugnari solet. Ea nos in medium afferre nulla vetat religio, modo, quod Alexandri constitutione cautum dicemus in Mom. v, non ea insoluta relinquamus.

Obiiciunt itaque 1, auctoritatem veterum Patrum, quos plures in classes dividunt. Prima classis ex iis coalescit, qui asserunt omnes homines vulgari utriusque parentis propagatos statu peccatum originale contraxisse, et ideo solum Christum ab eo fuisse immunem. Ita D. Augustinus pluribus in locis, et alii non pauci, quorum testimonia exhibet Petavius, lib. 14 de Incarnatione, cap. 2.

Qui viro Theologo indignum putamus, quemquam etsi honestissima in causa, orationis vanitate circumvenire, quique cum Bernardo 174, persuasissimum habemus Virginem regiam falso non egere honore, veris cumulatam honorum titulis, nunquam hasce adversantium Theologorum rationes nugatorias aut ineptas dicemus, quae summos fortasse Ecclesiae Magistros ab ulla hac in re ferenda

sententia hactenus (si verum sit) absterruerunt. Easdem tamen pari animi candore, non tanti faciendas putamus, ut ideo nobis a communi Ecclesiae sensu sit discedendum. Idque eo vel maxime, quod dudum iam earum aciem gravissimi Theologi retunderint, itaque

[ocr errors]

Resp. 1. Magni roboris quoque fore observare, etiamsi non pauci veteres B. Mariam ab originali peccato in primo Conceptus momento immunem fuisse negaverint, aut negare visi fuerint, modo plurimi hanc in B. Virgine praerogativam agnoverint; nemo enim negaverit Verbi Divini cum Patre consubstantialitatem ex Patrum traditione constare, licet nonnulli Antenicaeni Doctores saltem impugnasse eam videantur . . Dogma de aeterna beatitate iustis, quibus nihil luendum superest, illico a morte repetenda, ex iisdem Patribus satis comprobari, etsi plures ex veteribus illud non docuerint, aut saltem non docuisse videantur . . Matrimonii rati, et non consummati, vinculum per solemnem in religione approbata professionem, invito etiam altero coniuge, dissolvi, ut definivit Concil. Tridentinum quamvis illud ex Scriptura, et traditione vix, ac ne vix quidem probari possit.

.

[ocr errors]

Resp. 2. Simili argumento adversarios, si libuerit, probare posse quamcumque immortalitatem, immunitatem a peccato, Scriptura enim et Patrum opera affluunt testimoniis, quae asserunt ea solius Dei esse propria. Quid ergo intenderunt Patres? Hoc unum, omnes homines vi generationis suae in concupiscentia, et natura sua contrahere debuisse peccatum originale, quod soli Christo, qui Deus est, et de Spiritu Sancto conceptus fuit, convenire non potuit; unde illa oracula praesentem quaestionem non tangunt, cum B. Virgo non ex se, aut per se a peccato originali fuerit exempta. Et vero, qui vel tantisper attenderit ad commemorata testimonia, is illico agnoscet hunc esse germanum eorum sensum. Praeterea Patrum illae sententiae, quibus Maria communi peccato obnoxia asse ritur, nil obstat, quominus intra peccati debitum coerceantur: quemadmodum et reliquae, quibus uni Christo absoluta peccati immunitas tribuitur, possunt non incommode de ea immunitate explicari, quae

natura, non quae ex gratia sit. Ad naturam itaque quod attinet, post magnum illud protoparentis facinus, vitiatumque in eius lumbis universum hominum genus, solus rectissime dicitur Christus ad Heb. v, 26. Sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus. Qua namque Deus; quae participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis ad tenebras? quae autem conventio Christi að Belial? 11 Cor. vi, 14, qua homo, mortalitatem scribebat Augustinus, v, coat. Iul, xv, 54, de mortalitate materni corporis traxit, quia mortale corpus eius invenit; contagium vero peccati originalis, non tenuit, quia concumbentis concupiscentiam non invenit. Quae quum de Mariae Conceptu dici non possint; haud profecto ipficiamur, quominus quae communi naturae lege atque ordine descendit ex Adam, debuerit pariter in communis calamitatis consortium venire; quum plurimum tamen inter calamitatis debitum, ipsamque calamitatem intersit; id asserimus: nullam esse tantam causam quare censeri non possit, gratiam in Maria emendasse naturam, tantamque in praecellentissimam sibique carissimam animam Dei benevolentiam extitisse, ut omnem illinc, singulari prorsus providentia, maculam, et contagionem arcuerit. Vel itaque impeccantiae rationem, et causam, vel ipsam tantum impeccantiam spectamus. Si primum; longe ea profecto in Matre, ac Filio dissimillima, nec minus alia, ab alia distans quam a sempiterna regula privilegium, a necessaria, atque indeficiente natura fragile ens, et contingens. Si alterum; una fortasse atque eadem, non quidem eius quae concipiebatur, merito; sed uberrima eius olim Filii in amantissimam olim Matrem caritate.

Obiec. 2. Secunda classis ex iis compingitur, quibus visum fuit « B. Mariae carnem fuisse carnem peccati, carnem Mariae in ini« quitatibus fuisse conceptam, carnem Mariae habuisse in se pecca. « tum, carnem Mariae vitiatae originis contagium contraxisse etc. >> Ita apud Petavium, citat. lib. 14 de Incarnatione cap. 2, numeris 3 et sequentibus plures ex illis, quos in sententiae nostrae patrocinium protulimus D. Augustinus, lib. 10 de Genesi ad litteram, cap. 18 et 20. S. Fulgentius, lib. de Incarnatione, cap. 6, Ferrandus diaco

nus, Fulgentii discipulus: S. Ildephonsus Toletanus, lib. de perpetua Virginitate B. Mariae, Petrus Damiani opusculo 6, cap. 19. Rupertus, lib. 1 Commentariorum in Cantica sub initium, Hugo Victorinus, Petrus Lombardus, etc.

Resp. Ea testimonia, ut illa consideranti illico apparet, unice evincere B. Mariae, quae naturali modo ex Adam per concupiscentiam genita fuit, carnem ex corrupto Adae semine oriri, et ideo esse carnem peccati; at id concedunt omnes fere intemerati Conceptus defensores, et quidem sine ullo prorsus suae sententiae detrimento; haec enim non probant B. Virginis animam eo instanti, quo carnem primum informare coepit, in peccatum fuisse immersam, sed solum nisi impedivisset Deus, immergi debuisse 1. Porro fomes, sive concupiscentia, carnem inficiens hic vocatur peccatum non proprie, sed improprie dictum. Asserunt autem commemorati doctores Mariam ab omni macula, et contagione peccati originalis per Spiritum Sanctum mundatum fuisse, quia ille fomes, qui carni Mariae inerat, per gratiam omnimode extinctus est sive in eius conceptione, seu animatione, ut placet multis recentioribus, sive in momento annuntiationis, cum eam affatus est Gabriel, et Filium Dei concepit, ut opinantur Ss. Thomas et Bonaventura, et multis antiquis visum est.

1 Dice il Cardinale Bellarmino che la B. V. Maria non mai contrasse il peccato originale, ma ch' ella veramente peccò in Adamo, e soggiunge che la sentenza opposta è pericolosa, mentre l' Apostolo in più luoghi esprime che tutti peccarono in Adamo: In quo omnes peccaverunt, Rom. 5, 12. In altro luogo: Omnes... peccaverunt et egent gloria Dei, idest Redemptione, Rom. 3, 23. In altro luogo scrisse: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, 2 Cor. 5, 14, ripete il Bellarmino, che nella volontà di Adamo vi fu moralmente inclusa quella di tutti gli uomini, per conseguenza anche quella di Maria SS. Sicchè peccando Adamo, Maria contrasse il prossimo debito del peccato originale, e perciò dice che anch'elJa in Adamo peccò, ma per privilegio speciale fu esente dal contrarne la macchia della colpa. Ma ciò non ostante vi sono molti dotti autori, i quali difendono fortemente, che Maria fu esente dal contrarre non solo il peccato, ma anche il debito del peccato. Di tal sentenza sono il Cardinale Galatino de Arcal. 1, 7, c. 18, il Cardinal Cusano, 1 8. exerc Vedi appendice II, pag 87, n. 1.

« PoprzedniaDalej »