Obrazy na stronie
PDF
ePub

cato originali mundatam fuisse, quam Ioannem et Ieremiam; qui modus repetendus videtur a primo instanti Conceptus B. Virginis, cum sequentibus momentis Ioannes in utero matris sanctificatus fuerit.... Caro Virginis ex Adam sumpta, maculas Adae non admisit, inquit quoque ipse serm. de Nativitate B. V.

DUODECIMO SAECULO.

31. S. Yvo Carnotensis praesul, qui obiit anno 1115, haec protulit inter XXIV sermones, serm. de Natali Domini: Quomodo Matrem carnis suae sanctificaverit, audiamus, ut inde laetetur catholicus, et haereticus confundatur, omnem quippe naevum tam originalis, quam actualis culpae in ea delevit, sicque carnem de eius carne sumens in divinam munditiam transformavit. Quia ait ipse Petrus Blesensis, mortuus anno 1100, Conceptio futurae Matris Christi fuit quasi originalis Conceptio Christi.

32. S. BERNARDUS abbas, de quo quoad Immacalatam Conceptionem B. M. V. cum canonicis Lugdunensibus adeo evasit celebris controversia, sequentia dixit circa medietatem saeculi XII, peremptorie nostram propositionem, et divi Augustini doctrinam comprobantia. Serm. IV super Salve Regina, lit. F.: Tu Maria ... Innocens fuisti ab originalibus et actualibus peccatis. Nemo ita praeter te. Unde auctoritas Augustini: Cum de peccatis agitur, nullam de Beata Maria volumus fieri mentionem. Ex eo enim maiorem credimus ei collatam virtutem ad vincendum ex omni parte peccatum; quae concipere, et parere meruit eum, qui nullum habuit peccatum. Ex omni, inquit, parte; hoc est, ex parte originalis, et ex parte actualis peccati. Ea ergo sola excepta, caeteri omnes quid dicere possunt, nisi quod ait apostolus Ioannes 1 c. Si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Ego quoque pia fede opinor, in utero matris tuae ab originalibus te absolutam peecatis: nec vana est fides, nec opinio falsa. Denique et rationes, et auctoritates inveniuntur ista stipulantes. Et quidem ratio sic. Si alii in utero matris fuerunt sanctificati, multo magis tu, Mater Domini;

sed Ieremias 4. a, et Ioannes Luc. 1. d., alter sanctificatus, alter Spiritu Sancto repletus in utero matris leguntur : ergo et Maria Genitrix Dei, quae sola totam Spiritus Sancti gratiam possedisti, quam alii hahuere per partes. Te enim angelus Gabriel pronunciavit gratia plenam. Tuum odorem longe ante in filio patriarcha Isaac trahebat dicens: Gen. 17, d. Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni. Tu es ager plenus, plena virtutum, plena gratiarum. Tu protulisti frumentum electorum, quod est etiam angelorum cibus. Te benedixit Dominus. Te, inquam, benedixit Dominus, ut per te benedictam, vita veniret, sicul mors per Evam processerat maledicta. De te secretorum caelestium conscius Salomon, ait: Quae est ista, quae progreditur sicul aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Aurora semper noctem sequitur, nox praecedit auroram. Quid autem est nox frigida, et obscura nisi originale peccatum, frigidum concupiscentia, obscurum ignorantia? Tu ergo processisti ut aurora lucida, et rubicunda, quia superatis originalibus peccatis in utero matris, nata es lucida cognitione veritatis, et rubicunda amore virtutis. Inde est quod Nativitatem tuam sanctam Sancta Ecclesia festivis celebrationibus honoret, quod alias non facerel. Denique nullius praeter te, nisi Domini Filii tui, et Ioannis Baptistae (qui ulique sancti nati sunt) colit nativitatem. Cum igitur tam clarae auctoritates divinae tuam ab utero testentur innocentiam, quis ultra dubitet sanctam te, et Immaculatam huic mundo progenitam? Vide infra obiectiones, pag. 93, etc.

DECIMOTERTIO SAECULO.

33. S. DOMINICUS (an. 1201), nobilissimae familiae Praedicatorum Pater, sic loquitur, referente Georgio de Rhodes: Sicut primus Adam fuit in terra virgine, et nunquam maledicia formatus, ita decuit in secundo Adam fieri, idest Christo, cuius Mater Virgo nunquam fuit maledicta.

34. S. THOMAS AQUINATES (an. 1265) sup. epist. ad Galat. cap. 3 in edit. Venet. anno 1593, et in edit. Paris, anno 1542: Virum 6

Lett.

Vol. VI.

de mille unum reperi, scilicet Christum, qui ab omni peccato immunis esset ad minus originali, vel veniali: excipitur purissima, et omni laude dignissima Virgo Maria. Quae verba suppressa sunt in aliis editionibus, vel ut alii in cit. epist. cap. 3, 1. 6: Mulierem autem ex omnibus non inveni, quae a peccato omnino immunis esset, ad minus originali vel veniali. Excipitur purissima et omni laude dignissima Virgo Maria. Clarius il 1 sentent. dist. 44, art. 3, ad 3 sic scripsit: Dicendum quod puritas intenditur per recessum a contrario, et ideo potest aliquid creatum inveniri, quo nihil purius esse possit in rebus creatis, si nulla contagione peccati inquinatum sit, et talis fuit puritas Mariae Virginis, quae a peecato originali, et actuali immunis fuit. Ergo per haec verba plene refutavit antecedentia quando dixit, quaerens veritatem B. V. Mariam contraxisse peccatum originale, sed ab hoc ante Nativitatem liberatam fuisse. S. Bernardus quoque in celebri epistola sua ad canonicos Lugdunenses, negat celebrari posse Conceptionem, quae non sit sancta aut alia ratione posse, quam huius sanctitatis: quo pacto, ait, festus habebitur conceptus, qui minime sanctus est. Rationes alias colendi Conceptus Dei Genitricis ibidem refellit. Quam indubitanter Virginem in Conceptione Sanctam nunc praedicaturus ipse, cum videret eius Conceptionem a tota Ecclesia celebratam! Caeterum ferme credidit S. Bernardus B. V. M. Conceptionem fuisse Immaculatam, serm. 4 in Cant. Plura, uti attulimus ibi, ille dicit de hac immaculata Conceptione; iterum in 13 sermones inter 15 quos super Domini Coena recitavit, Immaculatam Mariae Conceptionem praedicat: les Grandeurs de la Très-Sainte Vierge Marie Mère de Dieu, tom. 1, ch. 2, Sv. Vide infra obiectiones.

35 S. BONAVENTURA (ann 1275) in Speculo B. M. Virginis: Primum Mariae privilegium est quod super omnes homines ab omni peccato fit purissima. Igitur super Ieremiam et Ioannem Baptistam sanctificatos in utero quoad animam, non vero quoad corpus, nisi imperfecte per ligationem fomitis; quia iam erat divisio inter spiritum et carnem, laudato convenit S Thomas 3 p., q. 27, a. 1: Rationabiliter creditur quod quae genuit Unigenitum a Patre plenum

gratiae et veritatis, prae omnibus alia maiora privilegia qratiae acceperit... Secundum privilegium, prosequitur S. Bonaventura, quod ipsa super omnes homines fuit gratia plenissima. Unde Hieronymus: caeteras per partes, Mariae simul se tota infudit plenitudo gratiae.., Spec. lectio 7; ergo plenissima est, ita ut nihil desiderari possit. Ceterum quod attinet ad S. Bonaventuram eius super ista quaestione sententia non est pluris facienda, quam D. Thomae opinio. Pater Frassen, doctissimus e familia Franciscanorum theologus, qui circa huius saeculi initium e vivis ex cessit, contendit, et probare aggreditur festum Conceptionis B. Virginis in Ordinem D. Francisci introductum fuisse iussu capituli generalis, cui praeerat divus Bonaventura. Unde inferri potest S. Doctorem circa vitae finem a veteri opinione forte recessisse, cum inquit in 3, dist. 2, disp. 2, quaest. 2: Alii post casum erecti sunt, Maria quasi in ipso casu sustentata est ne rueret. Idem, dist. 13, art. 2, quaest 1, ait: Congruebat ut Virgo nullum peccatum haberet, et ita vinceret diabolum, nec ei succumberet ad modicum. Vide infra obiectiones.

DECIMOQUARTO SAECULO.

36. B. DIONYSIUS CARTUSIANUS natus desinente XIII saeculo, et mortuus medietatem versus saec. XIV, de quibus libris, cum unum perlegisset Pontifex Maximus Eugenius IV, sic hic est affatus admiratione commotus: Laetetur Mater Ecclesia, quae talem habet filium. Ille ergo Dionysius, lib. 2, de laud. Virg., art. 2, ait: Omnium artifex Deus filio suo dignum habitaculum fabricaturus, eam omnium gratificantium charismatum adornavit.

DECIMOQUINTO SAECULO.

37. S. VINCENTIUS FERRERIUS (an. 1417), omissis aliis pluribus viris ex familia Domenicanorum, qui expendens illa verba Genesis : Fiat lux; haec habet, non credatur quod fuerit sicut in nobis, qui in peccatis concipimur; sed stalim, atque anima fuit creata, fuit sancti

ficata, et statim angeli in coelo fecerunt festum Conceptionis. Et paulo post subdit: Lux dicitur illa bene dicta generatio Virginis Mariae, quia sine tenebrae culpa facta est. Eamdemque sententiam amplexi sunt Synchroni, pluresque alii.

S. BERNARDINUS SENENSIS 1. 4, tom. 3, serm. 4, 49 (an. 1438), ait: Certum est, quod Deus creavit Adamum, et Evam sine peccato; modo non est credendum, quod ipse Filius Dei voluerit nasci ex Virgine et sumere eius carnem, quae esset maculata aliquo peccato originali: imo credendum est quod voluerit sumere carnem purissimam, et quod eius Mater fuit plusquam Adam et Heva, qui creati fuerunt sine peecato originali. Et melius, tom. 2, serm. 51, cap. 1: Tertio fuit sanctificatio maternalis, et haec removet omnem culpam originalem : Haec fuit in B. Virgine: sane Deus talem tam nobilitate naturae, quam perfectione gratiae condidit Matrem, qualem eum decebat habere suam Matrem.

39. S. LAURENTINUS IUSTINIANUS (anno 1440) sic de B. V. Maria locutus est: Ab ipsa Conceptione fuit in benedictionibus praeventa: ab originali delicto nullus excipitur praeter illam, quae genuit Salva

torem.

DECIMOSEXTO SAECULO.

40. S. THOMAS ARCHIEPISCOPUS VALENTIAE, mortuus anno 1555 serm. in Concept. B. M. V. ait: Sicut aurora valde rutilans in mundum prodiisti, o Maria, quando veri solis fulgore adumbrata in Conceptione tua immaculata fuisti. . . An non horruerunt principes tenebrarum, quando viderunt praeter morem Immaculate Conceplam armatura omni fortiore instructam contra se procedere foeminam?

DECIMOSEPTIMO SAECULO.

41. Nonnullos duntaxat praelibamus nos inter illos non vulgares Sanctos Viros ex variis regnis, qui ad B. Mariae V. immaculate

« PoprzedniaDalej »