Obrazy na stronie
PDF
ePub

peccato actuali etiam veniali, quanto magis postulavit, ut immunis esset ab originali labe mortali, propter quam fuisset Deo odibilis, serva diaboli, et rea damnationis aeternae. III. Dicit B. Virgini collatam fuisse gratiam ad vincendum omni ex parte peccatum; at quomodo peccatum ex omni parte vicisset, si aliquando peccato originali infecta fuisset? IV. Dicit Mariam ideo accepisse gratiam ad peccatum omni ex parte vincendum, quia fuit Mater illius, quem constat nullum habuisse peccatum; ergo accepit gratiam ut immunis esset ab omni peccato quo caruit Christus ; atqui Christus caruit peccato tum actuali, tum originali: ergo et B. Virgo. Verum, esto, Augustinus disputet de solo actuali peccato, eo ipso amovet a B. Virgine peccatum originale. Constanter enim docet, peccata actualia ab originali tanquam a radici oriri. Praeterea hanc non esse privati nostri intellectus interpretationem, ex ipso D. Augustino nos invicte probamus: etenim laudatus ser. II in Natal. Dominicum super verbis Ave gratia plena, dici: Quibus ostendit ex integro (nota hoc) Ex INTEGRO, iram primae sententiae exclusam et plenam benedictionis gratiam restitutam: si vero nos istis dictis S. Doctoris addamus cum Ekio, et Bernardino de Bustis, alteram eiusdem sententiam in per celebre de Salvatore, ac Matre immaculata ipsius vaticinium, Gen. II, 15: ipsa conteret caput tuum; vox ipsa vi particulari pollet ad designandam mulierem venturam, quae personaliter contereret caput serpentis: cum subiectio peccati originalis caput sit diaboli, tale caput Maria contrivit, quia nulla peccati subiectio ingressum habuit in animam eius. S. Ligorius, nelle Glorie di Maria, parte seconda, discorso sull'Immacolata Concezione punto 1, ad verbum retulit super Gen. 3, 15 hanc divi Augustini sententiam ibi laudatam, et addit alteram S. Bonaventurae, ibid. in 3, dist. 3, art. 2, quaest. 2 non minus claram: Congruum erat ut B. Virgo Maria, per quam aufertur nobis opprobrium, vinceret diabolum, ut nec ei succumberet ad modicum. Hinc quid praeclarius? Quid peremptorius inveniri possit? ... Nihil . . . . Ergo.... etc. Videatur Cursus completus, tom 26 de ratione congruentiae pro Immaculata Conceptione, art. 11 de Concept. B. Mariae, pag. 693 not. 1 S. Ambro

[ocr errors]
[ocr errors]

sius, S. Gregorius, S. Augustinus, S. Epiphanius, abbas Rupertus, praeclarus fr. Petrus Maria Gazzaniga Ord. praed. in suis praelectionibus theologicis habitis in Vindobonensi Universitate. . . contra incredulos, atque heterodoxos, ne in dubium quidem vertit librum de Genesi ad litteram non opus esse S. Augustini Episcopi Ipponensis, et plures alii hunc Genesis textum ad B. Virginem Mariam applicant eodem modo, et sensu a nobis supra allatum in citatione divi Augustini. Les grandeurs de la Très-Sainte Vierge Marie, tom. 1, cap. 2, § 11.

18. S. CYRILLUS ALEXANDRINUS (an. 430) in Concilio Ephesino, n. 6, inquiebat: Quis unquam audivit architectum, qui sibi domum, aedificavit, eius occupationem, et possessionem, primo suo inimico cessisse? et in L. 6, in Ioan., exeepto, inquit, solo Christo, et Beatissima eius Matre etiam excepta, omnes in peccato nascimur.

19. PETRUS CHRYSOLOGUS (an. 440) ait: B. Virginem, ut esset sponsa et Mater Dei, pignoratam fuisse in utero Annae, cum fieret. << Ne putes, annotat P. Salazar in tract. de Immaculata Conceptio<< ne, id factum fuisse post aliquam moram brevissimam ; » additque verba eiusdem auctoris; merito ergo Virgini salva sunt omnia quae omnium genuit Salvatorem.

20. S. MAXIMUS Taurinensis antistes, vir sanctitate, doctrina, operibusque perspicuus. Hom. 5 ante natale Domini haec praeclara habet: Idoneum plane Maria Christo habitaculum, non pro habitu corporis, sed pro gratia originali. Opp. ed. Rom. 1784, pag. 18.

SEXTO SAECULO

21. S. FULGENTIUS episcopus Rupensis (an. 501), dicit: plenam benedictionis gratiam restitutam fuisse Mariae, quam quidem gratiam Eva, sine peccato condita, peccando amiserat: idest prout peremptorie ex toto eius colligitur Scripto: Conditam in statu innocentiae originalis fuisse Mariam quam originalem innocentiam amiserat ob peccatum Eva.

SEPTIMO SAECULO

22. S. SOPHRONIUS patriarca Hierosolymitanus (an. 630) ait: in epist. cap. 6: syn., t. 3, p. 307. Virginem ideo dici immaculatam, quia in nullo corrupta est.

23. S. IDELPHONSUS archiepiscopus Toletanus (mortuus 667) serm. 11 de Assumpt. B. Virginis, inquiebat: Caro Virginis ex Adam assumpta maculas Adae non admisit; et constat eam ab originali peccato fuisse immunem.

OCTAVO SAECULO.

24. S. IOANNES DAMASCENUS, qui floruit initio saeculi vii, or. 1 de Nativ. B Mariae exclamabat: Natura gratiae foetum antevertere minime ausa est: verum tantisper expectavit, donec gratia fructum suum produxisset. . . . O beatos Ioachim lumbos, ex quibus prorsus immaculatum semen fluxit! O praeclaram Annae vulvam, in qua tacitis incrementis, ex ea auctus, atque formatus fuit foetus sanctissimus! O beatum ventrem, qui vivum coelum coelis ipsis latius peperit! et fere iisdem verbis praedicabat Immaculatam Conceptionem B. M. V., hom. 1 in Nativ. B. V. M. Porro singula fere vocabula peccatum originale a Beata Virgine arcent. Nec mirum ; nam si Baronio (ad annum 728), et P. Alexandro in historia saeculi vi fidem demus, singulares gratias ipse a B. V. M. recepit.

NONO SAECULO.

25. EX IDIOTA (cap. 6 Libri quem scripsit, de B. Virgine Contemplatio, qui refertur tom. 5 Biblioth. Patrum, vixit anno iuxta nonnullos 350, sed Bellarminus forsan merito dicit, lib. 4 de Amissione gratiae et statu peccati c. 15, hunc vixisse post annum 800) qui ait: Invenisti, Virgo Maria, gratiam coelestem, quia fuerunt in te ab originis labe praeservatio, angelica salutatio, etc... an obie

ctum esse potuit aversionis divinae, quae tot ornata fuit gratiis, et tanto dignata honore est? Idem in c. 2, vol. 3 Contempl. B. Mariae peremptorie pariter adfirmat: Tota pulchra es, Virgo gloriosissima, non in parte, sed in toto, et maculă peccati, sive venialis, sive originalis non est in te.

26. S. NICEPHORUS Constantinopolitanus (an. 811) asserit: Beatam Virginem Mariam in anima, et corpore praemundatam fuisse.

DECIMO SAECULO.

27. S. BRUNO ordinis Carthusianorum Patriarcha (an. 999), et mortuus anno 1001, versum 20, Ps. 101 exponens Dominus de coelo in terram aspexit, hoc habet; Dominus de coelo in terram aspexit dum de regalibus sedibus, in uterum Virginis venit. Haec est incorrupta illa terra, cui benedixit Dominus, ab omni propterea peccati contagione libera.

[ocr errors]

UNDECIMO SAECULO.

28. S. FULBERTUS episcopus de Chartres (an. 1097), serm. 2 de Ortu Virginis, adfert rationem propter quam Immaculata Conceptio B. V. M. non fuit in lucem edita primis Ecclesiae saeculis. Videatur: La triple couronne de la bienheureuse Vierge Marie Mère de Dieu, par le R. P. François Poiré de la Compagnie de Jésus. Paris 1849; nouvelle édition revue, collationnée, et publiée par les RR. PP. Bénédictins de Solesmes: tom. 1, cap. VIII, n. XXIV, inquit laudatus antistes : « Que ce n'a pas été sans dessein que la vénérable << antiquité s'est retenue de faire évidemment paraître le sentiment << qu'elle avait de la pureté de la Conception de la Vierge, mais <«< qu'elle en a usé de la sorte, de peur de donner par ce moyen quel<«< que prise aux hérétiques qui commençaient déjà de gazouiller, et << qui depuis ont maintenu hautement que notre Seigneur n'avait <<< pas eu en vérité, mais seulement en apparence, un corps sembla« ble aux nôtres, et que Marie n'avait pas été une femme, mais un

« ange incarné. Ce qu'ils eussent dit bien plus hardiment si on eut < de leur temps parlé avec tant d'avantage de la Vierge comme nous « faisons aujourd'hui ». Haec perfecte conveniunt cum verbis a S. Ignatio Martyre Episcopo Antiochiae, qui vidit, cognovit, etc., Beatissimam Virginem allocutus est Mariam, cum verbis inquam ab hoc directis ad Ioannem Evangelistam, et relatis a Viguerio Ioanne: « Magnus est concursus populorum, Reginam coeli videre, et au« dire cupientium »; et apud eumdem, 275, 4, sic scribebat ille sanctus episcopus ad Ioannem Evangelistam : « Mihi si sit licitum a «te ad Hierosolymae partes volo ascendere, et videre fideles san« ctos, qui ibi sunt, praecipue Matrem Iesu, quam dicunt univer« sis admirandam, et cunctis desiderabilem. Quem enim non delectet a videre Eam et colloqui, quae verum Deum de se peperit, si no<< strae sit fidei, et religionis amicus »?

[ocr errors]

29. S. Anselmus archiepiscopus Augustae Petroriae, natus anno 1040, de Conceptione Virginis inquiebat: Si Ieremias, qui in gemitibus prophetaturus, in vulva est sanctificatus, et Praecursor Domini Ioannes, Spiritu Sancto ex utero matris est repletus, quis disserere audeat totius saeculi propitiatorium, mox in suae Conceptionis exordio Spiritus Sancti illuminatione destitutum? . .'. Impotens ne fuit Sapientia Dei mundum habitaculum condere, remota omni labe conditionis humanae? ... Angelos, aliis peccantibus, a peccato reservavit, et Matrem ab aliorum pcccatis exortem servare non potuit?... Addidit idem serm. de Concept.: Etenim vero si isti duo prophetae ob munus prophetandi priusquam utero materno egrederentur fuerint sanctificati, dignitas porro Matris Dei longe maior est, quam illorum; debuit igitur B. Virgo sanctificari non solum antequam ex utero matris nasceretur, sed imo a principio suae Conceptionis, ut gratiam propriae dignitati convenientem haberet; si enim post casum fuisset per gratiam erecta, quid maius illi contulisset Deus, quam Ieremiae, ac Ioanni?

30. S. PETRUS DAMIANUS, vel Damiani, innumeris laudibus a Summis Pontificibus cumulatus, qui obiit anno 1072, serm. de Natali S. Ioannis Baptistae, docet B. Virginem perfectiore modo a pec

« PoprzedniaDalej »