Obrazy na stronie
PDF
ePub

70

TRIUMPHUS B. MARIAE VIRGINIS

PRIMO SAECULO.

1. S. ANDREAS apostolus, qui, ut referunt presbiteri Achaiae, I. De passione beati Andreae, dicebat: Sicut de terra immaculata factus fuerat primus homo, ita necesse erat ut de immaculata Virgine Christus nasceretur. Hoc opus de passione B. Andreae genuinum esse probant Baronius ad annum Christi 96, et P. Alexander Hist. Eccl., tom. 1. M. Edvoy, professeur d'histoire et d'antiquités à Leipsik a suivi le même sentiment dans de savantes dissertations qu'il a publiées en 1748 et 1751. Abdias Babilonicus ab antiquissimo suo tempore eadem iam scribebat.

2. DE SANCTO IACOBO apostolo retinemus textum, ab eius discipulo Thesiphone relatum, quem laudat Vincartius. Insuper iam nosS. Iacobi lyturgiam attulimus, ubi B V. Maria nuncupatur: S. Virge très-sainte, très-glorieuse, immaculée, hors du rang des hommes pécheurs en toute manière.

3. B. MARCUS evangelista, praeter verba iam de ipso relata in Mom. III, appellat Virginem Mariam Sanctissimam super omnes angelicos spiritus; S. Ignatius Antiochenus, et Dionysius Areopagita MM. penitus eamdem illi tribuunt laudem. Num, quaero, an Mater Dei, quae omnibus angelis et omnibus antecellit, sine gratia sanctificante fuerit condita? Cursus completus cit. loc. praeter alios auctores.

SECUNDO SAECULO.

4. IUSTINUS martyr (anno 150 circiter) hanc veritatem ab Apostolis accipiens ad successores transmisit, ne pereat; Virginem sequestram appellat, scilicet inter Deum, et genitus perditum: en eius verba etiam a D. Alphonso de Ligorio relata, Verbum usum est Virgine sequestra. Sequester. Glorie di Maria, tom. 1. cap. 6 sup. Salve in illis verbis: Eia ergo advocata nostra, § II versus finem.

5. S. IRENAEUS, lib. 3. ap. 22, n. 4, et lib. 51, 19 decretorie eamdem (anno 150) de Virgine Maria protulit sententiam: Ast po

tuerit ne hoc altum Illa peragere munus, si concepta fuisset in peccato, cum esset Deo odibilis....?

6. TERTULLIANUS, ut ipsi fatentur protestantes, propter hoc sublime munus Mariae nomen dedit Consolatricis. S. Ephrem eam salutat: Ave orbis terrarum conciliatrix; ita quoque S. Basilius, Ave Dei, hominumque sequestra constituta iuxta illud de ipsa propheticé dictum Cant. VIII, 10, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reporiens.

TERTIO SAECULO.

7. S. HYPPOLITUS M. et episcopus (an. 220) in sua celebri oratio ne super finem mundi, sicuti sancti apostoli Iacob, et Marcus, et Andreas, vocat B. V. Mariam Sanctam, et İmmaculatam ( Auctor, Les grandeurs de la Très-Sainte Vierge, etc., loc. cit.)

8. ORIGENES, hom. 1 de B. V. Maria (an. 230) ait: Nec serpentis venenosis afflatibus infecta est. Etenim et quomodo carere potuerit B. V. Maria in ortu suo illa praerogativa, quae non tantum Angeli omnes, etiam mali a prima eorum creatione ornati fuerunt, sed et primi parentes, quos Deus rectos finxit et innocentes....? Hinc S. Anselmus, serm. de Concept. dicit: Angelos aliis peccantibus, a peccato reservavit; et Matrem ab aliorum peccatis exortem servare non potuit....? Verum optime, prosequitur Magnus Origenes, hom. 6 in Luc., cap. 1, v. 28. super illa verba: Ave gratia plena. « Le mot grec ne signifie pas seulement remplie de grâce, mais formée en grâce, et Origène l'a compris. Je ne me souviens pas, dit-il, d'avoir trouvé ce terme ailleurs dans l' Écriture Sainte; cette salutation n'a été adressée à aucun homme; elle est reservée à Marie seule. Cependant il avait été dit de S. Jean-Baptiste, v. 15, qu'il serait rempli du Saint-Esprit dès le sein de sa mère; le privilège de Marie s'est donc étendu plus loin. Les protestants entendent-ils mieux le grec qu'Origène ? » Bergier, parole Conception immaculée de la Sainte Vierge.

9. S. CYPRIANUS (an. 250), vel quicumque pro ipso, lib 1 De Carn. Christi, oper. de nat. Virginis Mariae: Non sustinebat iustitia, ut illud vas electionis communibus lacesseretur (alii codices dicunt taxaretur) iniuriis, quoniam plurimum a caeteris distans natura communicabat, non culpa.

QUARTO SAECULO.

10. S. EPHREM (an. 365) inquiebat, tom. 3, vel 5 Or. ad Dei Genit: Immaculala, intemerata, incorrupta omnibusque modis sancla, et ab omni labe peccati alienissima. Subdit enim S. Anselmus serm. de Concept.: Impotens ne fuit sapientia Dei mundum habitaculum condere remota omni labe conditionis humanae?

11. S. AMPHILOCHIUS (an. 370) episcopus Iconiensis S. Gregorii Nazianzeni aequalis, inquiebat: Qui antiquam virginem sine probro condidit, ipse et secundam absque nota, et crimine fabricatus est. Orat. 4 in S. Deip. et Simeone. Et vero quis sibi persuadeat, eam quae aeterno designata fuerat, ut Mater Dei efficeretur, quae caput contere debuit antiqui serpentis, Gen. III, aliquo tempore sub daemonis fuisse potestate?

12. S. EPIPHANIUS (an. 370) Virginem vocat Lilium immaculatum, ovem immaculatam, et orat. de Carn. Virg. addit: Digna est Beata Maria inter omnes creaturas, ut eam prae coeteris homines et Angeli suscipiat; sed si, subdit venerabilis Petrus Canisius, lib. 5 de B. Maria Deipara Virg., cap. 2, videatur Epiphanius nimis moderatus esse, tam modeste et reverenter de Maria sentire, ac loqui, ut de illius morte, ac sepultura non ausit certi aliquid definire, ait Benedictus XIV: « Magnum Baronium docere in bonam hanc acci« pere partem (ad ann. Christi 48, n. 11 et 12). Nam considerabat << Epiphanium adversus haereticos scribere, qui spurcissimis calum<«< niis puritatem B. Virginis impetebant; qui ut ostendat nullo eam <«< carnis motu tentatam, inquit ex Scriptura ne illud quidem pro<«< bari posse, B. Virginem mortem obiisse, atque ut fere contingit << ei, qui errorem aliquem suscipit refellendum, vehementer in stu

« dio abreptus, terminos veritatis praetergressus, contrario errori < videtur esse affinis, ad neutram partem inclinans satis esse cen« suit, vel ex hac parte sublimem illam Dei Genitricis excellentiam « hostibus ostendisse, et quam illa procul fuerit ab omni carnis ille« cebra, quae nec an mortua fuerit, posset ex divinis Scripturis de<< monstrari, eisdem insinuasse, etc. >>

13. S. AMBROSIUS (an. 374) in Ps. 118, serm. 22: Suscipe me non ex Sara, sed ex Maria, ut incorrupta sit Virgo, sed Virgo per gratiam ab omni integra labe peccati; alias docet, et annunciat Deiparam Virginem Virgam esse, in qua nec nodus originalis, nec cortex actualis culpae fuit. A pluribus celeberrimis theologis citatur hic textus idem. Ibid.

14. S. HIERONYMUS (an. 390) ad illa verba, Ps. 77: Deduxit illos in nube diei: — nubes est, inquit, B. Virgo, quae pulchre dicitur nubes diei, quia nubes illa non fuit in tenebris; sed semper in luce; postea subdit idem: Non dubium est de Matre Domini quin talis debuerit esse, quae non posset argui de peccato. Haec est ortus conclusus, fons signatus ad quem nulli potuerunt doli irrumpere, nec praevalere fraus inimici, sed permansit sancta mente, et corpore. Epist. 10 ad Eust.

15. S. CHRYSOSTOMUS (an. 400) in lyturgia de qua locuti sumus in Mom. I denominat B. Virginem Maria Sanctissimam, incontaminatam, immaculatam, super omnes benedictam. Infinitus essem, ait eruditus auctor operis de Homine lapso et reparato, si enumerarem eos omnes qui vocant B. Virginem Immaculatam, incontaminatam, intemeratam, nunquam maledictam, totam pulchram, totam sine macula, ab omni contagione liberam, ab omni labe peccati integram, et alienissimam. Num decebat Christi sanctitatem, ut ipse, tamquam novus Adam, nasceretur ex terra maledicta, et peccato contaminata....? Adeo ut S. Proclus eius discipulus, et successor in Constantinopolitana sede sit allocutus, or. de Nat. Dom. Intra viscera, quae citra ullam sui dedecoris notam creaverat, habitavit; at subdit S. Thomas Aquinas 3 p., q. 27, a. 4. Dei Filius in ipsa habitavit, non solum in anima, sed in utero, iuxta illud divi Augustini

oraculum: Nullam digniorem domum sibi Filius Dei aedificavit, quam Mariam quae numquam fuit ab hostibus capta, neque suis ornamentis spoliata.

QUINTO SAECULO

16. S. AUGUSTINUS, (an. 420) lib. 4 Op. imperf., cap. 122 legitur Iulianus exprobasse Augustino, quod peior esset Iuliano, qui Virginitatem Mariae partus conditione dissolvit, cum Augustinus ipsam Mariam diabolo nascendi conditione transcriberet. Quid ad haec S. Doctor?Mariam a communi_conditione non fuisse immunem? Minime. Quid ergo? Mariam a Catholicis diabolo non transcribi conditione nascendi, quia ipsa conditio solvitur gratia renascendi id est, quia Deus impedivit quominus in originis peccatum incideret. Gratia quippe renascendi, ibi non sumitur pro externo signo fidei in Messiam venturum, et ideo per contracti peccati originalis remissione; sed pro contrahendae avitae maculae, nisi subveniret misericors Deus, condonatione; in stylo scilicet Augustini, praeservatio a peccato est peccati dimissio, ut patet ex lib. 2 Confessionum, cap. 7, n. 15, ubi ait: « Omnia mihi remissa esse fateor, et quae << mea sponte feci mala, et quae te duce non feci. »

17. Idem S. Pater, qui lib. de Nat. et grat., cap. 23, vel 36, n. 42 sic loquitur: Excepta Sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, dum de peccatis agitur, habere volo quaestionem; unde enim scimus quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum ex omni parte peccatum, quae concipere et parere meruit Eum, quem constat nullum habuisse peccatum. Quae verba diligenter sunt ponderanda. I. Cum singulae voces in testimonio hoc clamare videantur pro immunitate B. M. V. ab originali noxa. Itaque dicit Augustinus, se nullam prorsus velle habere quaestionem de B. Virgine cum de peccatis agitur; quo tam generaliter loquendi modo significat, se non solum de personalibus, sed etiam de originali loqui. II. Hoc dicit propter honorem Domini; atqui si honor Domini postulaverit, ut eius Mater per tot vitam immunis esset a

...

« PoprzedniaDalej »