Obrazy na stronie
PDF
ePub

<< in famosa nobilique Ecclesia, et cuius specialiter filius sum, su<< perstitione deprehensa, nescio an sine gravi offensa etiam vestri << omnium dissimulare potuerim. Quae autem dixi absque praeiudi«< cio sane dicta sint sanius sapientis. Romanae praesertim Ecclesiae << auctoritati atque examini totum, sicut et caetera, quae huiusmo<< di sunt, universa reservo, ipsius, si quod aliter sapio, paratus <«< iudicio emendare ». Quam epistolam si ii secum reputarent, quorum incredibilis quaedam est in novis usque excogitandis religionis industria, haud equidem dubito quin aliquantum de ea remitterent, meliusque humanis rebus consultum veteribus accurate sectandis, quam inusitatis nimium curiose proferendis censerent. Ea itaque epistola mirari se aiebat S. Doctor novam nonnullos induxisse celebritatem, quam ritus Ecclesiae nesciret, non probaret ratio, non commendaret antiqua traditio: non esse eos doctrina, aut pietate Patribus praestantiores: periculose hasce in res invehi quidquid veterum prudentiam, aut diligentiam praeterierit: nil coelitibus opus nostro mendacio: libenter Sanctissimam Dei Matrem eo carituram obsequio, quo vel peccatum honorari, vel nova induci sanctitas videretur: paesumptam tandem contra Ecclesiae ritum novitatem, matrem esse temeritatis, sororem superstitionis, filiam levitatis. Eo vero potissimum nomine illa nova damnabat solemnia, quod inconsulta Apostolica Sede, invecta fuisset, cuius auctoritati, ac definitioni totum hoc, sicut et caetera eius generis universa se reservare profitebatur, Quinam post gravissimum Claraevallensis monitum, Lugdunensium sensus, compertum non habeo. Id eius aetatis monumenta testantur; dum nova in dies, atque exquisitissima extarent fidelium in Mariam officia, Immaculatae eius Conceptionis solemnia alias sensim, atque alias Ecclesias pervasisse eamdem venerantes tam pio cordis impulsu, quam certo rationis ductu. Res ex dicendis melius patebit.

30. Quidam negant S. Bernardi genuinam hanc esse epistolam quam ei ne illi quidem abiudicant, qui sententiam tuentur de Immaculata Conceptione. Quamobrem Theophilus Raynaudus in diptycis Marian., tom. 7 suorum operum, pag. 48, epistolae stylo

probe inspecto ingenue fatetur, vel omnes Bernardi epistolas tanquam suppositas explodendas, vel hanc ut eius genuinum foetum agnoscendam esse : « Nisi tamen omnes divi Bernardi epistolas ei « adiudicare placeat, hanc quae omnium maxime Bernardum sapit, << alteri tribuere tamquam germanum foetum, plane prohibemur ». Sunt etiam qui contendunt, S. Bernardum non de passiva, sed de activa Conceptione loqui, ut videre est apud Manricum in annalibus ad annum Christi 1136, cap. 4. At nullum interesse discrimen S. Bernardus agnoscit inter B. Virginem, et sanctos Hieremiam, et Ioannem Baptistam, quam quod ex uberiori gratia perfusa sit, hi non ita largiter eadem gratia donati fuerint. Itaque difficile est eiusmodi tueri interpretationem, ut optime animadvertit Mabillonius, in notis ad eamdem epistolam. Quapropter concinnior responsio est, argumenta D. Bernardi ab aliis quamplurimis, qui hac de re scripserunt, satis esse eversa; praecipuum scopum, quo ille intenderit, fuisse auctoritatem Apostolicae Sedis, qua inconsulta, invectam videret festivitatem in Ecclesiam Lugdunensem ac propterea si viveret, et ad Immaculatam Conceptionem Sedem Apostolicam esse intelligeret propensiorem, eiusque auctoritate in tota Ecclesia hanc peragi celebritatem videret, disciplinam hanc Romae Sedi tantopere probatam statim amplexurum, cuius iudicio epistolam illam subiecerat. V. Bellarm. tom. 2, controvers. v, lib. 3, de Cultu Sanctorum, cap. 16, et quae ante ipsum scripsit Canisius de Maria Deipara V., I. 1, cap. 7, pag. 72, ubi postquam retulerit, D. Bernardum Apostolicae Sedis iudicio suo sensus subiecisse, ait : « Quid « vero illum facturum fuisse putemus, si hoc nostro saeculo vixis« set, quo tot Ecclesiae una cum Romana coniunctae non solum in unam, eamdemque sententiam, sed etiam in dicti festi celebra«tionem tanto consensu conspirant? » Idem plane scribit cardinalis Sfondratus in opere cui titulus, innocentia vindicata, edito anno 1695, pag. 51, etc.

31. Si adsint aliqui Sancti, qui primitus, vel alteram tenuere sententiam, vel dubitare, merito adfirmare possumus, nihil refert: Nonne dubitavit, si licitum sit haec inter se comparare, Thomas

Apostolus de Christi resurrectione? Tamen postea ipsum confessus est, adoravitque Deum, quando misit suos digitos in eius vulnere: Sic quando cognovere isti Sancti hanc veritatem, uti laudatus S. Anselmus, et strenuum dederunt opus, ut ubique terrarum augeretur festum Immaculatae Conceptionis B. M. V. Nihil ergo obstitit D. Bernardi epistola, quin in multis Ecclesiis festum illud, quod ex Cursu completo citato in Hungaria celebrabatur iam ab anno 800, et circa eadem sancti Bernardi tempora in quibusdam Ecclesiis Germaniae ubi aucta fuit, dum S. Norbertus, ipsius Deiparae quoque suasu, ordinem religiosum in honorem Immaculatae Conceptionis V. M. instituit (versus annum 1136), aliosque ad eamdem colendam excitavit, retineretur; atque apud Belgas quoque (circa annum 1200) evolaret ; nec quisquam fuit, qui examinandum susciperet, utrum ab originali peccato servata esset B. V. Maria.

32. Deinde vero eius rei cognoscendae studio cum omnes vulgo essent incensi, tota Ecclesia turbae extitere gravissimae. Rem vehementius sub finem saeculi xu meditatus Ioannes Duns Scotus, quem non avara cognominum aetas Doctorem subtilem appellavit, in l. 3 Sent. dist. 3, q. 1. n. 4, sententiam quae Immaculatae favet Conceptioni, proposuit; quam tamen affirmare non ausus est, sed rationes tantum diluit, quibus ea poterat oppugnari: Cum enim dixisset: « Quod Deus potuit facere, quod ipsa Virgo B. nunquam « fuisset in peccato originali, potuit etiam facere, ut per tempus < aliquod esset in peccato, et in ultimo instanti illius temporis pur<< garetur». . . Subiicit: « Quid autem horum trium, quae ostensa << sunt possibilia esse, factum sit, Deus novit: si autem auctoritati << Ecclesiae, vel auctoritati Scripturae non repugnet, videtur pro<<babile, quod excellentius est attribuere Mariae, id est ab originali « peccato servatam esse ». Sed autem postea strenue defendit, immunem eam fuisse ab originali labe, ut colligitur ex Dist. 18, n. 13, et nos dicemus Moment. VIII.

33. Quamquam in Cursu completo, loco citato, dicatur in Italia ab anno 800 post Christi adventum celebratum fuisse festum Immaculatae Conceptionis B. M. V., vel paulo post circiter ex allato

Aurelio Pellicia, ibid.; tamen Benedictus XIV prosequitur profecto sancti Bernardi aetate, qui mortuus est anno 1153 festum Conceptionis nondum fuisse in Romanam Ecclesiam invectum. Ille enim, ut supra dictum est, canonicos Lugdunenses acriter reprehendit, quod in ipsorum ecclesiam hoc festum introduxerint, nullo Ecclesiae Romanae exemplo praeeunte. Festum hoc Romae coeptum est celebrari ab aliquibus aetate sancti Bonaventurae; qui praeses summus ordinis S. Francisci, Albanensis episcopus, et cardinalis mortuus est anno 1274. Quando quidem in lib. 3 sent. dist. 3, q. 1, pag. 31 a tergo, edit. Venetae 1538, ita scribit: « Nullius Conceptionis solemnitatem celebrat Ecclesia, nisi solius ◄ Filii Dei in Annunciatione B. M. Virginis. Sunt tamen aliqui, « qui ex speciali devotione celebrant Conceptionem B. Virginis, « quos nec omnino laudare, nec simpliciter reprehendere audeo; « pro eo quod Sancti Patres qui alias solemnitates Virginis, Spiritu « Sancto docente, statuerunt, qui etiam magni amatores, et vene«ratores B. Virginis fuerunt, Conceptionem Virginis solemnizare « non docuerunt, etc. Non etiam omnino reprehendere, quia, ut quidam dicunt, haec solemnitas non coepit humana inventione, «sed divina revelatione: quod si verum est, sine dubio bonum est « solemnizare in eius Conceptione; sed quia hoc authenticum non est, non compellimur credere, quia etiam contra fidem rectam non est, non compellimur negare ». Qui Bonaventurae locus, si non de festo, quod Romae, sed alibi celebratur, intelligendus sit, tamen certissima suppetunt argumenta saeculo XIV celebritatem hanc Romae esse peractam.

34. Testatur enim Alvarus Pelagius, qui obiit anno 1340, huius festivitatis die Romae se in Basilica Liberiana concionem habuisse, quamquam non Conceptionis sed sanctificationis verbo est usus D. Bonaventurae doctrinam fortasse sequutus, qui loco citato scripsit: « Potest etiam esse quod illa solemnitas potius referatur ad diem « sanctificationis quam Conceptionis », ut videre est apud Bailletum, qui in historia huius festi, Alvari Pelagii concionem commemorat. Bacon etiam Carmelita, qui obiit anno 1350, tanquam ecu

latus testis narrat, quotannis in sui Ordinis ecclesia coram cardinalibus cum solemni missa, et panegyrico festivitatem hanc celebrari consuevisse, ut videre est apud Gaventum, sect. 7, cap. 2, n. 8 de festis mensis decembris. Quamobrem in Basiliensi decreto, de quo verba supra fecimus, haec leguntur: Renovantes propterea constitutionem de celebranda sancta eius Conceptione, quae tam per Romanam, quam per alias Ecclesias sexto idus decembris antiquitus celebrabatur, statuimus, et ordinamus, etc. ; et Bazilius in notis ad Vitam Paparum Avenionensium, pag. 370 et seq., affert testimonia Speculatoris, qui saeculo XIII iuris claruit, et Ioannis Andreae saeculo XIV Canonum doctrina peritissimi, quae evincunt, eorum temporibus Conceptionis solemnitatem celebrari consuevisse ex devotione non improbanda.

35. At Sacrosancta Ecclesia Romana, cuius prae caeteris auctoritas est longe maxima, pergit P. Vincartius, elog. Marianna ad litt. 1. Licet a pluribus Ecclesiis istam festivitatem fieri non ignorabat, nec improbabat; ipsa tamen, Spiritu Sancto sic dirigente, huic mysterio non prius publicum decrevit cultum, quam Sixtus IV ad Sacram Petri Cathedram est assumptus. Hic enim primus in Ecclesia Romana speciale officium, et missam in honorem Immaculatae Conceptionis, apostolica auctoritate instituit, omnesque totius orbis Ecclesias ad eumdem ritum, cultumque invitavit circa annum 1476. In secunda vero constitutione, anni 1483 edita ait: Sane cum Sancta Romana Ecclesia de intemeratae semperque Virginis Mariae Conceptione, publice festum solemniter celebret, et speciale, ac proprium super hoc officium ordinaverit. Quae Sixti verba ad officium et missam, ex Leonardi de Nogarolis clerici Veronensis compositione, referuntur; quae ipse Pontifex approbavit, et quibuslibet in Conceptionis festo ea recitantibus indulgentiam concessit, ut apparet, ex priore, quam attulimus, constitutione anno 1478 edita.

36. Officium illud minus apposite scriptum censuit S. Pius V et Breviario summovit; in cuius locum aliud substituit officium, quo etiam nunc utimur, teste Gavanto, loco citato, cit. num. 8, et Natali Alexandro, hist. Eccl. sacculo u, dissert. 16, § ad tertiam proba

T

1

1

« PoprzedniaDalej »