Obrazy na stronie
PDF
ePub

ctissimam sui imaginem in Eam produxisse 1; Eiusdemque creationem opus fuisse divina 'gratia plenum 2; tandem formam Dei appellari posse ob gratiarum, amplissimorumque supernorum charismatum abyssum , quibus locupletata a Deo fuit 3: ergo .potuit , decuit Ipsum, et voluit gratia sua labem huiusmodi ad Ipsa ablegare, ut esset vellere niveo candidior in sua conceptione.

Ita prorsus Conciliis , Patribus, Ecclesiae sensu id non obscure tenentibus. Conciliis siquidem hanc arrisisse sententiam ex eo probatur, quod, missa Conciliabuli Constantinopolitani auctoritate sub Leone Isaurico Imperatore contra sacras imagines , nemo nescit in Synodo generali VI Constantinopoli habita Sophronii Hierosolymitani Patriarchae epistolam gratanter omnibus plaudentibus Patribus exceptam fuisse , in qua absque verborum involucris Sanctissimam Virginem semper immaculatam, inviolatam, liberatamque ab omni peccati contagione defendebatur. Eamdem fidem docuerunt Synodus generalis VII, et Nicena II, actione 3.a Constant pariter Concilium Constantiense, maturo praehabito examine revelationes S. Birgittae adprobasse , quae iudicio quoque Romanorum Pontificum Urbani VI, Gregorii IX, et Martini V probatae fuerunt , et quorum secundus , idest Gregorius nonus , tamquam veritate conspicuas, et sanctitate plenas eas declaravit. In illis autem Virginis integritas originalis conceptis adstruitur verbis 4. Praestat insuper Concilii Basileensis decretum afferre , in quo acriter haec quaestio agitata fuit , et utriusque doctrinae momenta ad rigidam deducta fuerunt trutinam. En decreti tenor: Nos vero diligenter inspectis auetoritatibus , et rationibus , quae iam a pluribus annis in publicis relationibus ex parte utriusque doctrinae coram hac sancta Synodo allegatae sunt, aliisque etiam plurimis super hac re visis, et matura consideratione pensatis , doctrinam illam disserentem gloriosam

[graphic]

1 S. Antonio.
2 S. Bonavent. in specul. B. V. lect. VII.
3 S. August. sive auctor libri de Assumpt. B. V. in append. opp. eiusdem.
4 Lib. VI, cap. 49.
Lett.

Vol. VI. ".40 !

Virginem Dei Genitricem Mariam, praeveniente et operante divini muneris gratia singulari, numquam actualiter subiacuisse originali peccato , sed immunem semper fuisse ab omni originali et actuali culpa . ., tamquam piam , et consonam cultui ecelesiastico , fidei catholicae, rectae rationi, et sacrae Scripturae ab omnibus catholilicis adprobandam fore, tenendam et amplectandam definimus , et declaramus 1. Placuit hoc loogum transcribere documentum, ut, tametsi illud Concilium schismaticum extiterit, eo quod sub Papae obedientia non processit , qualis fuerit eorum Patrum mens circa hanc quaestionem, cognoseatur. Quod si Concilium Tridentinum ab huiusmodi decreto confirmando calamum suspendit, non inde de hac veritate dubitasse arguendum est; sed tantum prudentibus rationibus extrinsecis ductum a solemni se abstinuisse definitione, prout compertum fit ex eiusdem historia a cardinali Pallavicinio conseripta. Caeterum satis aperte idem Concilium hac super re mentem aperuit suam, sive dum Beatissimam Virginem, quam immaculatam vocat, nolle se comprehendere profitetur in suo de peccato originali decreto 2; sive dum Sixti IV constitutiones hac de re editas confirmat, in quarum prima laudatus Pontifex indulgentias iis conformes, quas Urbanus IV, et Martinus V festum Corporis Christi devote celebrantibus concesserunt, illis indulget, qui Beatae Mariae Virginis conceptionis festivitatem simili devotionis affectu venerarentur 3: at non fallebat Sacram Synodum Ecclesiam non posse indicere festum, nisi de Saneto, ita docente ipso divo Thoma, qui hac ratione motus eiusdem Virginis nativitatem sanctam fuisse probat 4 ; ergo Tridentinorum Patrum alte erat mente defixum, purissimam intemeratamque fuisse Dei Matrem suae conceptionis exordio. otsist

Quid mirum? si constans traditio a primo usque Eeclesiae saeculo Doctorum , Sanctorumque omnium , qui in Beatissimae Deiparae Jaudes scripserunt, piae huic opinioni, nempe nulla peccati actualis

[graphic]

1 Sess. XXXVI. 2 Sess. V. in fine. 3 Jocip. cum praexcelsa in extravag. lib. Mi, tit. 12. 43 P. quaest. XXVII, art. 1.

vel originalis foeditate. Eam fuisse pollutam suffragari videtur? Nos otio non abundamus ad singulorum testimonia referenda; aliunde, etsi tempus et epistolae ratio id ferrent, actum ageremus, cum innumeri sint auctores, qui hanc illustrarunt Provinciam, inter quos memorari lubet S. Alphonsum Mariam de Ligorio 1, Suaresium 2, Aloysium ab Argentano e Capuccinorum familia 3, Mansi losephum 4 et nuperrime, ut alios multos praetereamus ex Ordine Minorum, eminentissimum Cardinalem Lambruschini, qui dissertationem evulgavit ab se compositam mole quidem exiguam , sed omni argumentorum genere elaboratam , in qua nihil desiderandum ad quaestionis solutionem relinquit 8. Pauca ex his fontibus delibabimus pro eorum commodo, quibus istorum opera praesto non sunt. Itaque primus dignitate et antiquitate sit S. Andreas Apostolus, prout ex eius actis per Achaiae Presbyteros scripto traditis a primi subsellij criticis Baronio, Bellarmino, Possevino, Natali Alexandro et Honorato a S. Maria tamquam genuinis probatis : quomodo de immaculata terra factus homo primus, inquit, per quem praevaricationis mortem mundo intulerat; ita necessarium fuit, ut de immaculata Virgine natus Christus vitam aeternam repararet.on aitortib Je Post Sanctum Apostolum recenseri meretur Sanctus Cyrillus Alexandrinus, qui historiam evangelicam coeci nati explanans haec habet: coecus a nativitate est omnis homo, quia omnes homines , (excepto illo, qui de Virgine natus est, et sanctissima etiam Virgine, ex qua Deus homo prodiit in mundum excepta) in peccato originali nascimur 6. Non dissimilibus verbis eamdem tradunt veritatem maximi Ecclesiae Doctores Hieronymus et Ambrosius: primus quidem in illud cantici canticorum : veni de Libano etc. sic egregie maits 592 absue gaihutiquu3 saailing ismigito silaginarnog ist d1 Loccit. discurs. 1. iua aiidubai ajilo za as Bizotool. T UTS

2 Loc. cit. 3 Sulle grandezze di Maria Vergine, conferenza IV, e Veres ob Lojai 4 Prontuario Sacro ec. della Concezione di M. V. disc. VII. 98 DS 8 Sull'immacolato concepimento di Maria Santissima dissertazione polemica, Ancona 1843. 6 In Evangel, loann. lib. VI, cap. 18.

[graphic]

ad rem nostram disserit: non immerito de Libano venire iubetur , quia Libanus candidatio interpretatur. Erat enim candidata Maria multis meritorum virtutibus, quoniam quidquid in ea gestum est , totum puritas , et gratia fuit : et ideo immaculata , quia in nullo corrupta 1 : secundus vero expressius ait : expiata est a Spiritu Sancto caro Domini , ut in tali corpore nasceretur , quale fuit Adae ante peccatum 2. Circa Augustini autem mentem quamvis nonnullis dubia movere placuerit , quasi Virginem Deiparam sorde originali aspersam fuisse docuerit ; attamen, bene perpensa , favorabilior nostrae , quam oppositae apparet , maxime si eiusdem genuinus foetus esset liber ille de Virginis assumptione diu olim ipsi tributus, et qui inter eius opera habetur, ubi, ut eyincatur Beatam Virginem carnis corruptioni haud fuisse subiectam, principia statuuntur, quae pro tuenda immaculata eiusdem Virginis conceptione apte quadrant. Ibi enim generalis haec traditur regula: librandum esse, si hoc conveniat tantae Sanctitati, tantae Aulae Dei praerogativae; et cum evidenter ratio ipsa suggerat convenisse a putredinis servare foetore Mariae corpus, quippe corruptio est conditionis nostrae opprobrium , decuisse, concluditur, Domini Filii sui benignitatem Matris servare honorem, quia de natura Eius est Ipse, a qua carnem suscepit suam 3: verum si Mariae optio , in hypothesi opinionis contrariae, data fuisset, si maluisset a lege generali solvi, qua praestitutum est : in pulverem esse homines reversuros 4, quam ab alia : culpa Adam coinquinari, in quo omnes peccaverunt 5, nullum dubium, quin hunc illi praetulisset favorem, cum tolerabilius fuisset Ei carne corrumpi, quam diaboli fieri filiam. Ex hoc igitur canone Augustini doctrina non indigno: ipsa rei convenientia originali caruisse turpitudine suadet : sed etiam eruitur S. Doctoris mens ex aliis indubiis suis operibus : et 1.°: lib.

[graphic]
[ocr errors]

1 In epistol, de assumpt. B. V. ad Paulam, et Eustoch..

2 Cit. a Patre Mapsi loc. citat, discut. III. .. . - 3 Loc:"citat, in' append. V. riii

i 4 Genes III, 19. $ ad Rom. V, 12.

. . .

169?). . .

V.contra Iulianum apud citatum Suaresium firmat velut indubitatum eum , qui adulta aetate ullo modo non peccavit , argumentum non aequivocum esse maculam non contraxisse primam. Nec autem S. Doctor , nec catholicorum aliquis ambigit Dei Genitricem numquam peccasse ne venialiter quidem; proinde nisi Augustinum sibi contradicere probent adversarii, legitime infertur hanc respuisse labem in Virgine gloriosa. 2.°: lib. de natura et gratia absolute dicit: exceptasancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini, cum de peccatis agitur, nullam prorsus haberi volo quaestionem. Scimus enim, quod plus Ei gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere et parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum 1. In hoc porro opere S. Doctor contra Pelagium disputat potissimum de peccato originali, uti praemittit capite tertio: naturam istam hominis, qua unusquisque ex Adam nascitur, iam medico indigere, quia sana non est. Non ideo a solis actualibus illam excipit peccatis; sed et ab illo originis ; alioquin , sicut subtiliter ratiocinatur Suaresius, non oportuisset solam Virginem excludere: multi enim sunt, inquit ipse, qui tantum habent peccatum originale, uti Infantes; neque enim in illo loco de solis adultis loquitur gratiae Doctor, sed de omnibus cuiusque aetatis, quemadmodum clarescita etiam ex summario ipsi libro praemisso. Addit insuper : Eidem gratiam collatam fuisse ad vincendum omni ex parte peccatum , vel ut alibi loquitur; in Mariae integritate plus potuisse gratiam, quam naturam 2. Quod utrumque falsum esset, si de solis personalibus intellexisset: nec enim gratiam habuisset B. V. ad peccatum omni ex parte vincendum ; neque semper in ea gratia naturae praevaluisset; et consequenter nec suo Christus Dominus satis consuluisset honori, de cuius potestate nemo negat, si hac singulari gratia Matrem non honorasset suam. Secundum Augustinum ergo non est dubitandum, quin Dei Filius voluerit, et fecerit. 1922071 1969 i 19 Evincitur etiam ex fidissimo eius discipulo Sancto Fulgentio ,

[graphic]

Jinsb. 96100

1 Cap. XXXVI.
2 Loc. cit. in append.

« PoprzedniaDalej »