Obrazy na stronie
PDF
ePub

morabilis publicus ac solemnis decertat, pro qua demam tot abhinc saeculis universus christiani populi ac Pastorum una cum Romanis Pontificibus consensus conspirat. Et haec quidem opinio nostra, haee nostra sententia, quam infallibili Apostolicae Sedis iudicio ultro humiliterque submittimus, ipsam deprecantes, enixeque efflagitantes, ut tandem aliquando votis nostris, Cleri Populique nostri, imo universae catholicae Ecclesiae annuere velit, tantum honorem praeexcelsae coelorum Reginae amantissimaeque omnium nostrum Matri decernendo , ex quo omnigena bona nobis certo certius promittimus pro haeresum extirpatione, pro fidei augmento, pro exaltatione atque triumphis S. M. Ecclesiae, pro pace, unitate, prosperitate populi Christiani. Faxit Deus, optatisque annuat nostris.

[graphic]
[graphic]

Dat. Cunei 21 Octobris 1849.

FR. CLEMENS EPISCOPUS.

ipse es celebritate festi de natali B. Virginis die, quae in Ecclesia ubique vigebat, intulerit sanctam eam extitisse ante nativitatem; iure meritoque concludendum ipsum sanctam pariter conceptionem propugnaturum fuisse si idem festum a Chri stifidelibus ubique celebrari, uti a pluribus saeculis evenit, cognovisset. Idque eo liberius affirmandum, quod S. Doctor epistolae suae finem his verbis fecerit: Quae autem dizi, absque praeiudicio sane dicta sint sanius sapientis. Romanae praesertim Ecclesiae auctoritati atque eramini totum hoc sicut et caetera, quae eius. modi sunt, universa reservo: ipsius si quid aliter sapio paratus iudicio emendare. Quod si daretur S. Bernardum de conceptione Virginis passiva revera fuisse locutum, proindeque eiusdem immunitati a quavis peccati labe fuisse contrarium; quid inde? Mius dissensus minime officeret quominus Ecelesia , utpote inerrabili magisterio praedita, et controversiarum iudex a Christo Domino iostituta, veritatem de immaculato B. V. conceptu definire posset. Quot aliae veritates retroactis saeculis fuerunt ab ipsa dogmatice definitae , quamvis eisdem nonnullorum Patrum effata contraria viderentur? Erena plo esto de valore baptismi ab haereticis collati ; de eiusdem S. lavacri valore ab infideli homine administrati; de visione Dei beatifica proxime ab obitu consequenda; de conjugii rati et 'non consummati solutione ob solempem religiosorum votorum nuncupationem. ele, ete.

DEL VESCOVO DI ACQUI

FR. MODESTUS CONTRATTO

Ordinis Minorum S. Francisci Capuccinorum Miseratione Divina,

et S. Sedis Apostolicae Gratia Episcopus Aquensis etc...

Universo Civitatis, Dioecesisque Clero salutem et ferventem

devotionis in Deiparam spiritum.

Unus est Altissimus Creator ... Ipse creavit eam

in Spiritu Sancto. Eccli 1, 8 et seq.

Lxultate iusti in Domino, rectos decet collaudatio 1 ; laetamini Ecclesiae Ministri , et gaude popule christiane, quia tandem ardentissimis votis in sinu vestro usque modo coercitis Mariam semper Virginem sine labe originali conceptam inter Ecclesiae ritus alternantibus modulis concelebrandi , nunc potimini. Singulare revera est hoc Mariae privilegium, alteri purae creaturae non dabitur ex Adam progenitae. Hoc unum quoque est, in quo nec primam similem visa est, nec habere sequentem de antiqui videlicet serpentis morsu , divina Eam praeservante gratia , triumphum reportasse , sicut decebat Eam , de qua natus est Iesus, candor aeternae lucis, ut, etsi de spinosa Adami propagine creta, eniteret sicut lilium inter spinas primo suae conceptionis momento amplissimis ditata Spiritus Sancti donis ; utpotequae Beata ab omnibus generationibus esset praedicanda tamquam felicissima illa Virgo ab Altissimo ante saecula praecognita, a Patribus praefigurata, a Prophetis promissa, a gentibus expectata.quae Verbum carnem factum paritura erat pro redemptione Israel.

1 Psalm. XXXII, 1.

Noveritis itaque, V. Fr., Nos praefato desiderio vestro quam libentissime obsequentes, humillimas Sanctae Sedi preces porrexisse, ut ad Dioecesim etiam exilitati Nostrae commissam indultum extenderetur aliis Dioecesibus concessum, quo in publica liturgia gloriosissima Deipara sub Immaculatae suae Conceptionis encomio coli posset : quod quidem cum SS. Dominus noster, Gregorius Papa XVI, pro sua erga praexcelsam Dei Genitricem eximia devotione permiserit, cum gaudio vobis annuntiamus rati, rem SS. Virgini pergratam, et ad promerendam Eius gratiam pro Dioecesi aptissimam futuram , et nihil a Nobis convenientius hoc nuncio vos omneś praestolari, quippequi ad inclytum Minorum Ordinem pertinere gloriemur, qui pro tuenda immaculata Virginis conceptione primus ex professo in agonem venit; et haec pia sententia illi semper fuit, et est velut tessera suae impensissimae erga Deiparam devotionis.

Certe inter ineffabilia praeclarissima privilegia excelsissimae Dei Genitrici a Spiritu Sancto impertita, si Divina excipitur Maternitas, ob quam Dei potentia quodammodo exhausta fuit, quippe qui nequeat aliam simplicem creaturam illa excellentiorem, sanctioremque iuxta Patrum effatum creare , nullum gloriosius et splendidius eo assignari potest, quo, praeveniente Redemptoris Filii sui gratia, a communi originali reatu immunis fuerit . Per hane vere est unica columba, tota pulchra, formosa, et Deo gratissima Sanctos antecellens cunctos , quia omnes isti norunt se conceptos fuisse in peccatis 1 ; Ipsa vero pullo non tempore carissima Deo extitit. Per hane meritissime appellatur Regina Angelorum, cum primo ipso suae creationis exordio Angelicis Spiritibus purior evaserit 2. Per hanc demum simillima Deo facta fuit suo modo , quod ipse est natura , expers scilicet cuiuscumque minimi etiam peccati; nam illa incorrupta terra erat futura, cui benedixit Dominus, ab omni propterea contagione libera, per quam vitae vitam accepimus.

1 Psalm. L, 6.

2 Suarez in III. P. disput. 18, sect. 4; et S. Alphons. Maria de Ligorio: delle glorie di Maria parte 2, discors. 2.

Ecquis revera sibi in animum induxerit, sanctissimam Virginem, quae ab aeterno ex Altissimi ore prodiit primogenita ante omnem creaturam ; et misericorditer ab aeterno praeordinata ad primaevae matris viventium damna abundanti foenore resarcienda, diabolo subdidisse aliquando per maculam originalem , qua , teste doctissimo Francisco Suaresio, nihil odiosius, probriusque excogitari potest, estque maior illa cuiuslibet peccati actualis, et magis facit subditum demoni 1 ? Si porro certissimum est , et nefas esset in dubium revocare, Eam nullius vel levissimi peccati actualis sorde fuisse pollutam; non erit ne fidei proximum deformiori originali exemptam fuisse ? Profecto I re enim vera Sanctissimae Triadi intererat a lege generali illam praeservare, de qua nasciturus erat ab aeterno Ingenito Genitus homo factus, quem decebat omnino talem Matrem in tempore habere gratiis omnibus cumulatissimam, et mundissimam, ex qua Ipse mundissimus nasceretur; alioquin haud divinae sanctitati consonum visum fuisset , Verbum aeternum e purissimo Dei Patris sinu carnem ex Maria Virgine assumpsisse, quae peccato foedata fuisset originali, cum ea sit lex, ut matris ignominia in prolem redundet. Horrent aures, audita tantum quaestione serio proposita: etenim , sicut bene ratiocinatur divus Bernardinus Senensis : non est credendum Deum denegasse Virgini, quam Ecclesia antonomastice singularem vocat, quod primae mortalium matri concessit 2 qui eam sine ullo peccato creavit ; immo tenendum est, multo magis praedilectam fuisse Mariam , quae Unigeniti Patris Genitrix saeculorum admiratione, coelitumque stupore praeelecta fuerat. Hinc S. Ecclesia illud Proverbiorum aptat Eidem : Dominus possedit me in initio viarum suarum 3. Quid est in initio a Deo possideri, nisi in

[graphic]

1 Loc. cit. disput. 3, sect. V. 2 Serm. XLIX de Virgin. concept. tom. 4. 3 VIU, 22.

[graphic][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

er met een gratiarum plenitudine, llaz edeces. quam aliter ; perle

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Thomas Sisas ILi, art 1
Servera apods Tour de Villanera, Conc. III de natitit B.V.

« PoprzedniaDalej »