Obrazy na stronie
PDF
ePub

dem sunt antiquitatum ecclesiasticarum cultoribus liturgia tum lacobi, quae S. Petri nomine inscribitur, omnium orientalium antiquissima, cuius vindicias agit noster Card. Bona de rebus liturgicis, 1. 1. cap. 8, S 3 ; tum liturgia Syrorum Maronitarum, S. Basilii Alexandrina, S. Marci, etc., in quibus B. Virgo titulis Immaculatae atque Intemeratae condecoratur. Festum vero Conceptionis Beatissimae Virginis ab aetate remotissima, cuius vestigia iam quinto Ecclesiae saeculo occurrunt, 1 apud Graecos et Orientales obtinuisse norunt eruditi, quod quidem festum ab orientali Ecclesia in occidentalem transiit, primo quidem in Hispaniam , saec. X; deinde in Angliam , exinde in Gallias , aliasque regiones , donec tandem, postquam universas pervasisset occidentales Ecclesias, a Summis Pontificibus generali decreto sancitum probatumque fuit. Iam vero, cum obiectum istiusmodi cultus aliud esse neque at quam animationis momentum , quod proinde uti sanctum celebratum est 2; cumque in huiusmodi cultum consenserint Ecclesiae tum orientalis, tum occidentalis Pastores universi, et exinde pontificio oraculo probatus fuerit; cumque demum Ecclesia in suis actibus ad cultum speciatim spectantibus spiritu Dei ducatur, neque falli, neque filios suos

patrum Lugdun ) quibus addi potest alia oratio S. Petri Siculi Argorum Episcopi quam conscripsit: In Conceptionem S. Annae, quando concepit sanctam Dei Ge. nitricem : quam integram valgavit Benedict. Plezza ad calcem operis sui : causa Immaculatae Conceptionis, pag. 635.

1 Patet ex Typico, seu Ordine recitandi officium per totum annum S. Sabae, qui claruit an. 484. in quo die IX decembris signatur Conceptio Annae, matris Deiparae Vid. Cavaeum in historia litteraria scriptor. ecclesiasticor. Oxonii 1740. lom. 1. pag. 487 ad an. 484.

2 Consul Constit. Alexandri VII. Sollicitudo omnium ecclesiar. edita die 8 decembris 1661 , in qua haec leguntur : constitutiones, et decreta a Rom. Pontificibus praedecessoribus nostris: et praecipue a Sixto IV, Paulo V, Gregorio XV edita in favorem sententiae asserentis, animam Beatae Mariae Virginis in sua creatione et in corpus infusione Spiritus S. gratia donatam, et a peccato originali praeservatam fuisse, nec non et in favorem festi, et cultus Conceptionis eiusdem Virginis Deiparae secundum piam istam sententiam ut profertur , exhibiti, innovamus, etc. Bullar. tom. III. part. 6, pag. 182.

fallere queat 1: hinc liquido consequitur B. V. conceptum a primigenia labe fuisse prorsus immunem,

Hac potissimum ratione usi sunt Romani Pontifices ad piam hanc sententiam tuendam et ad sedandas turbas, et seandala submovenda, quae medio ut nuncupant aevo, et deinceps exorta sunt ex eo quod quidam scholastici huiusmodi Marianum privilegium impugnandum susceperint; nempe quod sancta Romana Ecclesia de intemerata semperque Virginis Mariae Conceptione publice festum solemniter celebrel , et speciale ac proprium super hoc officium ordinaverit 2: adeo ipsis persuasum erat Ecclesiam , utpote columnam et fundamentum veritatis, circa obiectum sui cultus errare haudquaquam posse. Hac etiam praecipue de causa Tridentini Patres 3 in decreto generali, in quo sermo est de propagatione originalis noxae in omnes homines, noluerunt comprehendere beatam et immaculatam Virginem Mariam Dei Genitricem 4.

doo utt Sed quid dicendum de supplicibus libellis, quibus totius fere Hispaniae Episcopi, Academiae, religiosorum Ordines S. M. Clementem XII P. M. enixe rogabant, ut solemni ex cathedra iudicio, Deiparae sine ulla prorsus labe conceptum assereret, ut de singulari hoc virginis ornamento, non iam privato sensu pro arbitrio suo iudicare quis posset, sed, ut de re Ecclesiae firmissimo iudicio de finita, nefas esse duceret contrariam tenere sententiam ? Quid de ingenti Episcoporum, illustrium Capitulorum atque Religiosarum Familiarum numero, qui anteactis annis ex universis ferme totius orbis partibus similes postulationes B. M. Gregorio XVI P. M., et Pio IX feliciter regnanti obtulerunt, atque ab eisdem expetierunt enixe , ut in suis dioecesibus , religiosisque ordinibus adiici posset in Praefatione Missae de Conceptione : Et te in Conceptione immaculata; atque in litaniis lauretanis invocatio : Regina sine labe originali concepta ? Nonne haec omnia universalem Ecclesiae docentis sensum pro immaculato Deiparae Virginis conceptu clarissime ostendunt, vel potius confirmant ? agoa do domubiupie eilgeng

1 Consulat. Ben. XIV de servor. Dei Beatific. et Canonizat. Sanctor. lib. 1. cap. 42, 45.

9 Copstit. Sixti Iv: Grave nimis, edita pridie nonas sept. 1483. Vide etiam Bullam Pü . Super specula 1570, Pauli v. Regis pacifici 1616. eiusdem decret, in generali congreg. 31 aug. 1617 - Constit. Alexandri vii, Sollicitudo omnium ec. clesiar. 8 decembr. 1661.

3 Sess, v.

4 Constat ex innovatione ibidem facta Constitutionum Sisti IV. – Cum praeszcelsa meritorum insignia: editae 3, kal. martii 1476 et Grave nimis sapra citata.

Quid vero si universali huic Ecclesiae docentis sensui omnium fidelium populorum fides accedat atque religio ? Nonne tunc rem , omni dubitationis nebula remota atque sublata , in meridiana luce collocatam esse iure meritoque dicemus?sesdhe aspai 97030. SEP

Iam vero , ratissimum exploratumque est Christifideles omnes, circa hunc articulum unius esse animi, idque ita , ut maximo afficerentur scandalo, si vel minima de immaculata Conceptione quaestio moveretur. Quam admirabilem fidelium suasionem, et tempore antiquissimam et nunquam interruptam, maximi fecit summus Pontifex Alexander VII in laudata sua constit. : Sollicitudo omnium Ecclesiarum: de ea inquiens : Vetus est Christifidelium erga eius (Christi) Beatissimam Matrem Virginem Mariam pietas, sentientium, eius animam in primo instanti creationis atque infusionis in corpus fuisse speciali Dei gratia, et privilegio, intuitu meritorum Iesu Christi eius filii , humani generis Redemptoris, a macula peccati originalis praeservatam immunem, atque in hoc sensu Conceptionis festivitatem solemni ritu colentium et celebrantium. Hac etiam mirabili fidelium suasione et consensu permotum sese fatetur doctissimus Petavius ad piam hanc tenendam sectandamque sententiam. Movet autem me, ita scribit 1, ut in eam sententiam sim propensior communis maxime sensus fidelium omnium; qui hoc intimis mentibus, alteque defixum habent, et quibus possunt indiciis officiisque testantur , nihil illa Virgine castius, purius, innocentius, alienius denique ab omni sorde ac labe peccati procreatum a Deo fuisse. Tum vero nihil cum inferis et horum rectore diabolo, adeoque cum qualicumque Dei offensa et damnatione commune unquam habuisse. Absit autem pium hunc sensum erga singulare hoc B. V. privilegium in eorum cordibus , in quibus altissimas radices fixerat, aliquando vel minimum deferbuisse; quinimo in dies magis ac magis incrementa cepit; quod tunc potissimum ostensum est, quando exorta circa hoc mysterium controversia pro utraque parte scholastici inter se decertabant. Universalis siquidem protinus et constans ita effectus est, ut numquam deficere et languescere potuerit : immo quo plures.ex adversa parte ad eum restinguendum fierent conatus, eo in maiorem iugiter claritudinem prosilierit. Neque quispiam reponat populum agi potius quam agere , iisque adhaerere sententiis , quibus imbutus a Pastoribus aut institutoribus fuerit : nam nil aliud sequeretur inde quam Ecclesiae quoque Pastores communem hanc tenuisse sententiam, ac parem animi dispositionem et propensionem in eis extitisse : adeoque alterum ab altero communiretur. Ex quibus omnibus iam pronum est colligere Ecclesiam Catholicam universam veritati de immaculato Deiparae Virginis conceptu a pluribus iam inde saeculis re ipsa adstipulatam esse; immo vero et eam probasse , adeo ut omnimodam nacta sit certitudinem, nihilque ultra desiderari praeter unam formalem , quam vocant definitionem, ut in dogmatis dignitatem provehatur.

suplici ih ziadih 1 De Incarn, lib. 14, cap. 2, 5, 10.

[graphic]

Porro cum Ecclesia considerari debeat veluti una moralis persona atque individua , quae a primaeva sui institutione perpetuo sibimetipsi constitit, et ad consummationem usque saeculi perseveranter constabit, fieri omnino nequit, ut diversam nunc profiteatur doctrinam , illique contrariam , quam antiquitus professa fuerit. Hodiernus igitur fidelium, Episcoporum , seu Ecclesiarum Pastorum, romanorumque Pontificum a Sixto IV usque ad Pium IX feliciter regoantem, sive universalis tum docentis, tum discentis Ecclesiae sensus, cultus et professio erga mysterium immunitatis B. V. a primigenia labe non est, neque esse potest nisi ulterior illius germinis explicatio, quod perpetuo in ea latuit ac viguit, adeoque traditionis divinae atque apostolicae.

Quod quidem divinae atque apostolicae traditionis germen nisi admittatur, núlla videtur adduci posse probabilis ratio tam constantis tamque firmae atque universalis consensionis ad plura saecula vigentis tum fidelium tum Ecclesiae Pastorum, nec non cultus adeo antiqui in utraque Ecclesia orientali et occidentali; nulla item ratio cur tam magnus SS. Patrum et Doctorum numerus in id conspiraverit. Etenim ex adductis SS. Patrum monumentis , et ex aliis innumeris quae adduci adhuc possent, quaeque apostolicam ferme attingunt aetatem, constat, illos vel ea statuisse principia, ex quibus Deiparae Virginis immunitas profluit, vel equipollentibus verbis illa adstruxisse, nondum formula illius enunciationis inventa; vel denique concepta expressaque formula , quae etiamnum obtinet, immaculatum, omni prorsus seclusa labe, Virginis conceptum ad saeculum usque decimum tertium asseruisse. Quae certe traditio, quae sensim ac sensim explicata est donec evaderet, quemadmodum in praesentiarum cernitur, prorsus universalis, ab ipsa primaeva revelatione profluere dicenda est ; a primo, scilicet illo Dei oraculo, quo per futurum liberatorem universae humanae familiae in malorum profundum dilapsae promissum , gloriosissima eiusdem Mater uti conterens caput maligni invidique anguis, seu diaboli seductoris, utque invecti peccati victrix exhibetur.

Quae cum ita se habeant, nullum nobis dubium posse Ecclesiam veritatem hanc, sive immaculatam Virginis Deiparae Conceptionem dogmatice definire, pro qua , uti ex demonstratis evincitur, et biblica testimonia non desunt, et SS. Patrum et Doctorum ab apostolico pene aevo auctoritas pugnat 1, et cultus fidelium fere imme

[graphic]

1 Non pauci arbitrati sunt praeclaro Virginis decori de sui immaculato conceptu maximi officere S. Bernardi Claraevallensis Epistola ad Canonicos Lugdunenses, qua eos redarguebat, quod inconsulta Sede Apostolica novam festivitatem de eiusdem Virginis conceptione adoptaverint. Ast ex ipsis verbis S. Doctoris et ex instituta ab eo argumentatione, tum ex communi veterum, quam eorumdem verborum exhibuerunt , explanatione sat clare evincitur, eum de conceptione tantum activa animationem praecedente sermonem fecisse; proindeque piae sententiae de immaculato Virginis conceptu, ut nuncupant, passivo, infensum minime fuisse. Quinimo cum

« PoprzedniaDalej »