Obrazy na stronie
PDF
ePub

brari. « Interrogatus inter loquendum ab uno, qui fuit ei assidens « collateralis, Monacho, si in partibus suis Conceptio B. Mariae « celebraretur, respondit :Celebratur, et haec est ratio; quia Angelo << nunciante Ioachim dolenti, et desertum tunc inhabitanti, ipsa « Conceptio facta est, et Conceptio B. Ioannis Baptistae simili ra«tione. De Domini autem Conceptione, quae facta est Angelo an« nuntiante Mariae, quae concipit ex Spiritu Sancto, nulli fidelium « venit dubium. »

19. Quid num ergo adversarii possunt opponere tot Momentis perauthenticis? Nonne haec invicte probant Triumphum a B. V. Maria Matre Dei in peccatum originale obtentum? Sed maiora adhuc habemus nos

MOMENTA ECCLESIAE OCCIDENTALIS

20. In Hispania certe ab apostoli Iacobi aetate, ut probant antiquissima testimonia celebrabatur festum Conceptionis B. V. M. (ex Cursu theologiae completo, praefatio de testimoniis in gratiam Immaculatae Conceptionis, tom. 26, p. 669); ubi deinceps anno Christi 667 S. Ildephonsus, Toletanus Archipraesul, sacrum hoc mysterium, officio ecclesiastico approbato, primus, hymnis nempe, ac precibus a se compositis celebrare coepit.

21. Huiusce antiquitatis alterum illustre exemplum huius festi mihi suppetit in legibus Wisigothorum, in quibus habetur regis Ervigis lex, qui ascendit super solium anno 681, cuius haec sunt verba in leg. Wisig. lib. 12, c. 7, apud Thomassin. de festis: Festum S. Virginis Mariae, quo gloriosa Conceptio eiusdem Genitricis Domini celebratur. Hoc sane mihi videtur, qua vetustius, qua dilucidius festi monumentum; hinc demiratus sum Thomassini interpretationem, qui legem intelligendam autumat de Festo concepti a Virgine Christi; cuius quaedam habentur in antiquis kalendariis vestigia. At qui fieri potest ut hac donentur interpretatione illa: Conceptio eiusdem Genitricis Domini? quae vel Lippis apertissime innunt ipsam B. Virgints Conceptionem: (ex Alexio Aurelio Pellicia de

1

Christianae Ecclesiae primae, médiae, et novissimae aetatis politia,

tom. II, cap. 11, § Ix).

22. Hispaniae Ecclesiae « n'ont quitté leur Liturgie qu'à l'occasion de l'irruption des Gots et sont demeurés attachés à la messe gothique jusque dans le onzième siècle; par les Chrétiens qui s'y maintinrent après l'invasion des Maures ou Arabes, jusqu'à l'an 1080. Et c'est ce mélange des Chrétiens avec les Maures qui fit nommer les premiers Mozarabes. Il a fallu que les Papes travaillassent plus de 30 ans consécutifs pour établir en Espagne l'usage de la Liturgie romaine. Tous ces faits démontrent qu'il n'a été aisé dans aucun siècle, ni dans aucun lieu du monde d'introduire des changements dans la Liturgie. » Bergier, parole Liturgie.

23. Aliud momentum magnum ex ista mozarabica Lyturgia exurgit ad tuendam Immaculatam Conceptionem B. V. M. Nam Zaccaria Franciscus Antonius amatus a S. Ligorio et Pio VI in lib. de usu librorum Lyturgicorum in rebus thoologicis, cap. vii, cor. v, refert libellum Gothicum-Hispanum, pag. 3: ubi Beata Virgo vocatur incorrupta. Dominus Iesus Cristus, qui venit de incorrupta Matris carne, corporis veritatem assumere.

24. Quin prosequitur Cursus completus ibid., Conceptio saeculo decimo apud Hispanias celebrata sit, in dubium vix revocari posse testatur doctissimus Mabillonius in notis in epistolam 174 S. Bernardi ad can. Lugdun. In tempore longe a nobis remotiore originem, et in temporum decursu propagationem huiusmodi cultus enarrat P. Vincartius eleg. Marian. ad litt. 1.

25. Res vero incontrovertibilis est, quod longe ante tempora reformationis Breviarii factae a Pio V, omnes Ecclesiae Hispaniae recitabant officium Conceptionis B. M. V. Immaculatae praecipue vero Ordo Fratrum S. Francisci, et an constans permanserit hic usus, res est omnino fide digna; posterioribus saeculis idem repetunt Henricus Gaad, Bacconus, Thomas de Argentina, Capreolus Paludanus omnes, Ger. serm. de Concept. Bosius, lib. de signis Ecclesiae, c. 8. Baronius in notis ad Martyrol. Rom. die vin decembris.

Quis ergo negabit modo Triumphum B. M. V. in originale peccalum post tot allata Momenta ex Hispanicis Ecclesiis....?

26. Ad Angliam ab Hispania transmeamus: ex citato Cursu completo in Anglia circa annum 1070, caeteris episcopis suadente S. Anselmo mortuo anno 1109, qui, annorum aliquot intervallo, in Gallia Lugdunensi exulans eumdem ritum creditur propagasse, celebrari caepit festum Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae. Bernardus, epist. 174, increpat canonicos Lugdunenses, quod hunc ritum quod ante quidem apud aliquos compererat, in famosa nobilique Ecclesia solemne instituissent (anno 1136). Eiusmodi instituendi occasionem S. Anselmo Archiepiscopo Cantuariensi oblatam esse a revelatione, quam quidam eius regionis Abbas accepit: saltem ea permotum S. Anselmum quibusdam, qui eiusmodi devotio→ ne tangerentur, hanc festivitatem observari indulsisse. Quamobrem Concilii Londinensis Patres (anno 1328) tom. 2 Concilior. Angliae, pag. 494. ita aiunt : « Venerabilis Anselmi praedecessoris nostri « qui post alia quaedam ipsius antiquiora solemnia, Conceptionis « solemne superaddere dignum duxit, vestigiis inhaerentes statui<< mus, et firmiter praecipiendo mandamus, quatenus Festum Con« ceptionis praedictae in cunctis Ecclesiis nostris Cantuariensis pro« vinciae festive, et solemniter de caetero celebretur ».

27. Favet huic opinioni epistola S. Anselmi, in cuius principio haec leguntur: Conceptio venerandae Dei Genitricis, quemadmodum per multa signorum experimenta in Anglia, et in Francia coeterisque climatibus mundi celebranda sit declarata, me narrantem audiat dilectio vestra.

Quod si haec epistola falsa suspicione careret, ait laudatus Benedictus XIV citato loco, ante annum 1109, ea festivitas in Angliam videretur introducta, cum Anselmus eo anno obierit: sed cum quaedam in epistola viri docti deprehenderint, quae falsi notae videntur, non nimis ei fidendum: An Anselmi sit, a multis merito ducitur in controversiam; cum habeat multa, quae eidem auctori repugnant. Sunt verba Christiani Lupi ad Concilium Moguntinum sub Leone IV, tom. 3, veler. edit., p. 497. Ea vero interrogatio, qua

Monachus anglus a Patriarcha Armenorum de festo Conceptionis B. Mariae percontatus est (anno 1228) luculenter ostendit, Conceptionis festum tunc temporis nondum in Anglia firmis haesisse radicibus ut advertit Thomassinus, de Festo, lib. 2, cap. 5, n. 4. Ast nobis videtur haec deductio satis levis esse, quia si in Anglia non celebraretur hoc festum iam saltem ab illo tempore, non talia postulasset ab Armeno, cum voluntas non feratur ad ignotum: Quapropter nos audemus hanc reiicere, et subscribimus sententiae sequenti eruditissimi Pellicia loco citato superius: « Nonnulli, inquit << ipse, antiquius huius festi monumentum in Emmanuelis Comneni << constitutione de festis legere arbitrati sunt, proindeque festum <<< illud saec. XII institutum opinantur. Qui sane falluntur, cum saec. << iam XII. tum in Anglicana Ecclesia potissimum Canturberiensi in<< stitutum foret ab Anselmo archiepiscopo, quod testatur Conci<< lium Londinense (anni 1328)..... Neque magis mihi probatur << eiusdem Thomassini sententia de Romana Ecclesia, in qua post << Innocentium III festum illud obtinuisse opinatur; verba enim « Basiliensis Concilii, sess. 36. (ann. 1439) manifeste ostendunt << antiqua consuetudine festum illud Romae celebratum fuisse: de « eo sane festum locutum, ait: Quae (festivitas) tam per Roma« nam, quam per alias Ecclesias vi Idus decembris antiqua, et lau« dabili consuetudine celebramus. Duorum enim saeculorum institu«tionem (quod pene temporis ab Innocentio ad Concilium Basi« leense defluxit) antiquam consuetudinem minime appellassent Ba<«< sileenses Patres. Romae itaque antiquiorem huius festi cultum << fuisse, dicendum erit ».

Utrumque tamen sit de Anselmi epistola, ac de tempore, quo Conceptionis festum (prosequitur celeberrimus Pontifex Bened. XIV), in Anglia firmatum fuit, a communi non arbitramur esse nobis opinione recedendum, qua huius solemnitatis institutionem Angliae refert acceptam: « Ex quibus omnibus satis compertum << habetur, eiusmodi celebritatem in Anglia celebrari caeptam,» scribit Baronius in notis ad Martyrol. ad diem 8 decembris. Revelationes, quae rationem praebuisse dicuntur, cur hoc festum insti

tueretur, vide apud Spinellum in tractatu de Festis, ac Templis Deiparae, num 1. Documenta vero quae probant ea, quae diximus, affert Lupus loco citato, qui etiam ostendit traductam hanc festivitatem ex Anglia in Normanniam, inde in Gallias, et ad Ecclesiam Lugdunensem, quae S. Bernardo causa fuit, quamobrem eam epistolam scripserit, de qua supra verba fecimus iam pauca et modo ex professo.

29. Quam consuetudinem seu disciplinam apud privatos non paucos inolitam cum Lugdunensis Ecclesia arripuisset; rei tamen novitate excitatus Bernardus, fervidissimus scilicet ille Deiparae cultor, et praedicator, zelo exarsit, ac celebrem illam scripsit epistolam 174, circiter anno 1140, in qua festum huiusmodi, tanquam novum, Patribus ignotum, et ab Ecclesiastico ritu alienum improbavit. « Unde miramur satis, quid visum fuerit hoc tempore quibus«dam vestrum (canonicos Lugdunenses alloquitur) voluisse mutare colorem optimum, novam inducendo celebritatem, quam ria tus Ecclesiasticus nescit, non probat ratio, non commendat antiqua traditio. Numquid Patribus doctiores aut devotiores sumus? « Periculose praesumimus quidquid ipsorum in talibus prudentia « praeterivit . . . . . At valde, inquis, honoranda est, Mater Domini. Bene admones: sed honor reginae iudicium diligit. Virgo re<gia falso non eget honor, veris cumulata honorum titulis, infu«lis dignitatum... etc... » Argumentum hoc sanctus pertractavit Abbas, et a sententia Immaculatae Conceptionis visus est paulo alienior: se denique siluisse concludit, dum in particularibus quibusdam Ecclesiis eam vidit celebritatem peragi; sed tacere non potuisse diutius, postquam in Lugdunensem Ecclesiam festum hoc introductum intellexerit, inconsulta Apostolica Sede, cuius iudicio quidquid scripserit, se velle subiectum declaravit : « Nam si sic vi« debatur, consulenda erat prius Apostolicae Sedis auctoritas, et « non ita praecipitanter atque inconsulte paucorum sequenda simplicitas imperitorum. Et ante quidem apud aliquos errorem com* pereram, sed dissimulabam; parcens devotioni, quae de simpli«ci corde et amore Virginis venebiat. Verum apad sapientes, atque

« PoprzedniaDalej »