Obrazy na stronie
PDF
ePub

Neque S. Bernardus neque S. Thomas officiunt dogmaticae definitioni
de sanctitate Conceptionis B. V.

Itaque ex hisce concludere nobis fas omnino erit, neque S. Bernardi neque S. Thomae, neque aliorum antiquiorum doctorum, qui eos hac in parte sunt secuti, peculiarem sententiam dogmaticae de immaculato Deiparae Conceptu definitioni obsistere quidpiam posse; cum ea praesertim scripserint aetate, in qua nondum penitus manifeste haec liquebat sententia, ac potissimo ipsi destituerentur fundamento, quod huic postmodum accessit quaestioni: hincque eos ut privatos doctores esse existimandos, qui propriam singularemque tulerint sententiam, non autem uti traditionis Ecclesiaeque sensus testes. Et haec quidem si tum S. Bernardi, tum S. Thomae opinio reipsa uti piae sententiae adversans traducatur: quod tamen nobis non probatur, uti ex iis, quae de germana angelici praesertim Doctoris mente suis locis attulimus, abunde constat.

Veteres scholastici operum antiquiorum Patrum inopia laborarunt. Confirmatur ex Bellarmino. Quo sensu ex eod. Bellarm. veteres Patres exceperint solum Christum ab originali peccato.

Sed alia hoc loco, gravis sane, praetereunda non est generalis licet animadversio, quae cum ad excusandos hac in re veteres illos scholasticos plurimum facit, tum non parum confirmat id quod coutendimus, nihil nempe validum ex illorum auctoritate posse adversus piam sententiam opponi. Nam scholastici illius aetatis doctores in iis versabantur temporum rerumque adiunctis, ut tum ob veterum ecclesiasticorum monumentorum inopiam, tum ob artis criticae neglectum, tum etiam, ad graecos atque orientales Patres quod attinet, ob linguarum imperitiam et versionum defectum, germana Patrum antiquiorum scripta maximam partem ignorarent. Libet hoc cl. Bellarmini auctoritate comprobare in ea consultatione, quam de hac ipsa cui inhaeremus quaestione, de immaculato scilicet Virginis

Conceptu, exaravit 1. Cum enim principio negasset Bellarminus fieri posse ut Patres omnes piae huic sententiae refragarentur, sibi deinde ex Caietano obiicienda proponit verba S. Bonaventurae in 5. Sent. Dist. 3 ita scribentis: « Communiter sancti solum excipiunt « Christum ab illa generalitate, qua dicitur: Omnes peccaverunt in << Adam. >> Quid porro ad haec Bellarminus? « 2. Dico, reponit, sanctum Bonaventuram nullum Patrem sanctum, nisi S. Bernardum et S. Anselmum citasse; neque enim poterat, quia paucissimos noverant illo tempore scholastici, qui Magistrum sequebantur, qui vix citat Augustinum, Ambrosium et Hilarium. Itaque verba illa Bonaventurae: « Communiter Sancti solum excipiunt Christum, » intelliguntur de paucis illis, quos noverant tunc scholastici. 3. Dico quod verba eadem S. Bonaventurae satis indicant eum loqui de Sanctis, qui non expresse loquuntur de B. Virgine, sed solum in genere dicunt solum excipi Christum a peccato originali, quod est verum de illis, qui ex vi Conceptionis concipiuntur sine peccato originali; sed inde non sequitur excipi non debere Virginem, quae non ex vi conceptionis, sed ex gratia Christi praeservata fuit. Itaque absolute negamus omnes sanctos antiquos esse contra nostram sententiam, immo vix unus aut alter invenietur. Et nos habemus multos in contrarium. Ego vidi quos citat Ioannes a Turrecremata, et quos Ioannes Capreolus: et cardinalis Caietanus, qui est ultimus, adducit decem Patres et quinque scholasticos, et de Patribus dicit se distincte posuisse nomina et loca et verba. Excutiam breviter loca decem Patrum. » Ostendit porro Bellarminus nullum eorum penitus piae contraire sententiae; nonnullos ex iis inter Patres minime recensendos, utpote haereticos; nonnullos demum ne extitisse quidem 2. Quos cum et nos excusserimus in priori huiusce lucubrationis Parte, non vacat ea heic iterare. Ad Caietanum autem speciatim quod attinet, paulo post, unde is deceptus fuerit in decem Patribus illis recensendis, et ex ipso Melchior Canus, aperiemus.

1 In Voto ms. ex autographo eiusdem cardin. in Congregatione S. Inquisitionis pro immaculatu B. Virginis Conceptione habita sub Paulo V. die 31 augustí an. 1617; quod apud me servo.

1 Quinam ii sint ex dicendis patefiet.

Quo scholasticos duxerit inopia monumentorum. — Dum theoretice scholastici disceptabant, practice promovebatur Conceptionis cultus.

Interim ex illa sanctorum Patrum tum latinorum tum potissimum graecorum ignoratione factum est, ut scholastici illi veteres de gravissimis catholicae doctrinae capitibus pertractantes, cum sibi plurima traditionis internoscendae instrumenta praesto haud essent, in pelagus, ut ita dicam, humanarum ratiocinationum sese coniicere coacti sint. Neque proinde mirum si aliqui ex ipsis, uti iam pridem Canus 1, postea vero eruditus auctor, quem supra laudavimus 2, scite observarunt, in hoc veluti pelago naufragium identidem perferre debuerint; cum humanae mentis, utut subtilis ac peracutae, rationes ex se infirmae semper existant ad capita christianae fidei constituenda. Id porro ipsum contigisse dici merito poterit in hac etiam de Virgineo immaculato Conceptu doctrina: quamquam, cardinali Toleto rite adnotante 3, non omnes antiquiores illi scholastici in adversa sententia consenserunt, sed ex illis non pauci omnino repugnarunt. Sed dum illi theoretice e penu suo philosophantes varia inter se promebant, pastores ecclesiarum, Christique sub illorum regimine fideles Virgineae Conceptionis cultum practice quotidie magis provehebant, atque hinc in eiusdem mysterii studio ac veneratione christianorum corda incalescebant.

Quare sileamus de recentioribus scriptoribus.

De scriptoribus porro reliquis, qui aetatem illam scholasticorum veterum subsecuti sunt, quique magno numero ex professo de hac egerunt quaestione, nihil dicendum nobis esse duximus. Cum enim controversia isthaec in scholis theologicis late agitari coepta fuerit,

1 De locis lib. 8. c. 1.

2 Io. Bapt. Federicius ord. Benedict. in op. cit. La immacolata Concezione della B. Vergine Maria. pag. 312. seq.

3 Comment. in 3. Part. S. Thomae quaest. 27, quod manuscriptum asservatur in bibliotheca Collegii romani.

prout iam animadvertimus, alii theologorum aienti, alii vero neganti tenaciter adhaesere placito, sive quod reipsa ita sentirent, sive etiam quod partium studio, uti non raro fit, commoverentur: atque adeo acriter ac perdiu utrinque dimicatum est. Quare in tanto animorum conflictu, non est cur huiusmodi scriptorum ulla pro re nostra ratio sit habenda. Et quamvis adversae partis sectatores in causae suae patrocinium haud paucos e veteribus de schola theologis proferre potuerint, tamen progressu temporis factum est, ut quantum illa pars et numero decresceret, et auctoritate caderet, tantum altera et asseclarum numero augesceret, et auctoritate ita praevaleret, ut aemulam vix inde non obrutam diceres 1. Siquidem pleraeque omnes religiosae familiae, academiae quoquot in Europa universa sunt celebriores, doctores scientia ac sanctitate praestantes piam ultro amplexi sunt sententiam 2; immo ex academiis non paucae sacramenti sese religione obstrinxerunt ad eam strenue defen→ dendam 3.

Sed contentiones hasce premere magis silentio praestat, quando et romani Pontifices Constitutionibus suis silentium eisdem districte indixerunt 4; et ipsum lenius saeculi huius ingenium ac eiusmodi concertationibus abhorrens, ut de illis taceatur facile suadet.

1 Sane Caietanus in Tractatu de Conceptione Lugduni 1841. cap. 5. scribit: Doctores tenentes B. Virginem esse praeservatam ( ab originali peccato) esse numero infinitos, si ad modernos spectemus. Martinus vero Lipenius in Bibliotheca reali theolog. Tom. II. verb. Mariae Conceptio immaculata, intra saec. XVII centum et triginta septem auctores recenset, qui peculiares libros seu Tractatus ad Conceptionem immaculatam adserendam vindicandamque typis vulgarunt.

2 Consule inter ceteros Io. Antonium Velasquezium Dissertationes et adnotationes de Maria immaculate concepta Lugduni 1653. Diss. IX De cunctis sacris ordinibus et religiosis familiis Mariam immaculate conceptam profitentibus et docentibus pag. 361 seqq. nec non Diss. VIII De cunctis orbis christiani academiis piam de immunitate opinionem tenentibus pag. 356 seqq. praeterea Hippolytum Marracium, Bibliotheca Mariana, et appendix ad Biblioth, Marianam Coloniae Agripp. 1683.

3 Adi Bened. Plazzam op. cit. Causa immac. etc. Act. VII. art. 3.

4 Silentium istud adversanti parti prior indixit Paulus V Constitut. edita die 6 iul, 1616, ac iterum decreto SS, Inquisit, die 31 augusti an. 1617, quoad actus et

CAPUT VI.

DE VARIIS THEOLOGORUM PLACITIS CIRCA DOGMÁTICU W

DECRETUM DE IMMACULATO VIRGINIS CONCEPTU.

Theologi discrepantes circa dogmaticum decretum de immaculat.

Virginis Conceptu. Ordo disquisitionis.

·

Gravis quam inivimus disceptatio de immaculati Virginei Conceptus sententia, in eum iam videtur deducta locum, ut satis in illa fundamenti inesse liqueat, quo dogmaticae definitionis sit capax; nimirum ut veluti articulus ex fide credendus proponi ab Ecclesia possit. Sed quoniam e recentioribus theologis alii affirmant, alii vero negant, nostrarum esse partium ducimus utrorumque singillatim expendere ac simul conferre rationum momenta, quibus ad proprium placitum tuendum permoventur. Hoc enim haud parum novae lucis toti huic disceptationi allaturum confidimus, ac illud demum facilius inde constiturum, quid hac in re verum sit, aut ad verum magis videri debeat accedere. Ne autem si haec simul omnia complectamur prolixitas lectori fastidium creet, diquisitionem hanc quatuor exequemur paragraphis, in quarum prima theologorum affirmantium, in altera theologorum negantium afferemus argumenta, in tertia utriusque partis argumentorum collationem instituemus, in postrema demum magis idoneam, quae nobis visa est, viam indicabimus quae ad optatum finem perducat.

SI.

Argumenta theologorum asserentium immaculatum

B. Virginis Conceptum posse definiri.

Controversia definiri potest. Quid sit proxime aut remote definibile.

Heic mens nobis non est eorum texendi catalogum qui censuerunt definiri immaculatae Conceptionis controversiam posse: siquidem

conciones; postea Gregorius XV decreto pariter SS. Inquisition, die 24 maii 1621 illud extendit ad scripta et ad sermones privatos,

« PoprzedniaDalej »