Obrazy na stronie
PDF
ePub

ptura prorsus distingui; transit ad instrumentum et veluti canalem detegendum, quo traditio apostolica ad aetatem usque suam intemerata fluxisset. Hoc porro non aliud esse asserit quam successionem legitimam episcoporum in Ecclesia catholica ordinatorum. Hinc est ut hanc episcoporum successionem tam acriter, quemadmodum loquitur Massuetus 1, tamque frequenter urgeat adversus haereticos Irenaeus, ratus nihil efficacius fore ad omnem haereticorum pervicaciam retundendam. « Non oportet, inquit, adhuc quaerere apud « alios veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere; cum Apostoli, « quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia a quae sunt veritatis, ut omnis quicumque velit, sumat ex ea po<< tum vitae 2. >> Ac deinde progreditur dicens: « Quid enim? Et « si de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne oporteret <«< in antiquissimas recurrere Ecclesias, in quibus Apostoli conver« sati sunt, et ab eis de praesenti quaestione sumere quod certum « et re liquidum est ? Quid autem si neque Apostoli quidem Scri<< pturas reliquissent nobis; nonne oportebat ordinem sequi tradia tionis, quam tradiderunt iis quibus committebant Ecclesias 3?

Tertullianus.

Traditio transmissa per Episcoporum successionem.

Eadem se ratione Tertullianus gessit, qui tum alibi 4, tum potissimum in libro De Praescriptionibus cap. 9 et seqq. eandem atque Irenaeus insistit viam. Opposita enim haereticis etiam hac praescriptione, traditionis videlicet non scriptae et a sacris litteris plane distin

1 Opp. S. Iranei Paris. 1710. Dissertationis praeviae in Irenaei libros, Diss. [III. art. 3. De traditionis auctoritate et fundamento Pag. CXIV, n. 16. Digna, quae tota quanta est, legatur haec dissertatio.

2 Cont. Haeres lib. 3, cap. 4, n. 1.

3 Ibid. Cf. etiam quae de mente Irenaei praeclare scripsit cl. Moehler Patrologie Tom. I, pag. 371 seqq. Nec non I. B. Prat. Histoire de Saint Irénée. Paris 1843. liv. 2, chap. 5.

4 Lib. De Corona Milit. cap. 3 et 4. Cf. lib. 1. adversus Marcionem c. 21, ed. Rigaltii, ubi inter cetera ad rem nostram scribit: Non alia agnoscenda erit traditio Apostolorum, quam quae hodie apud ipsorum Ecclesias editur.

Lett.

Vol. VI.

30

...

ctae, ita prosequitur: « Dehinc (Apostoli) in orbem profecti, eandem << doctrinam eiusdem fidei nationibus promulgaverunt, et proinde Ec«< clesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus tradu<< cem fidei et semina doctrinae, ceterae exinde Ecclesiae mutuatae << sunt, et quotidie mutuantur ut Ecclesiae fiant; per hoc et ipsae Apoa stolicae deputantur ut soboles apostolicarum Ecclesiarum. Omne « genus ad originem suam censeatur necesse est. ... Hanc igitur di<< rigimus praescriptionem. Si Dominus Iesus Christus Apostolos << misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores « quam quos Christus instituit . Quid autem praedicaverint, « id est, quid illis Christus revelaverit, et hic praescribam non ali<< ter probari debere, nisi per easdem Ecclesias, quas Apostoli con« diderunt, ipsi eis praedicando tam viva (quod aiunt) voce, quam << per epistolas postea 1. » Quemadmodum vero Irenaeus, praeiacto solido illo fundamento de ecclesiis ab Apostolis institutis ad veram doctrinam traditam internoscendam, haereticos omnes ad easdem provocabat, speciatim autem ad Ecclesiae romanae sensum in eum finem ipsos revocabat; ita pariter Tertullianus concludens eos lacessit: « Age iam qui voles curiositatem melius exercere in nego«tio salutis tuae; percurre Ecclesias apostolicas, apud quas ipsae <<< adhuc cathedrae Apostolorum suis locis praesident 2; apud quas <«< ipsae authenticae litterae eorum recitantur, sonantes vocem et << repraesentantes faciem uniuscuiusque Si Italiae adiaces, << habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Ista << quam felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine << profuderunt! Ubi Petrus passioni dominicae adaequatur, ubi Pau<«<lus Ioannis (Baptistae) exitu coronatur, ubi Apostolus Ioannes << postea quam in oleum igneum demersus nihil passus est, in in« sulam relegatur. Videamus quid dixerit, quid docuerit, quid cum

1 Lib. De Praesc. Edit. cit. c. 20. 21.

[ocr errors]
[ocr errors]

2 In edit. De la Cerda opp. ed. Paris, 1630. Tom. II, pag. 78. In edit. Rena ti I aurent. De la Barre. Paris, 1580, pag. 82. In edit. Pamelii Paris, 1616, pag. 338, imo et in ipsa edit. basileensi Beati Rhenani Basileae an. 1862, pag. 108, habetur: praesidentur pro praesident.

africanis quoque Ecclesiis contesserarit 1. » Ex his assequimur, ecclesias conservasse doctrinam a Christo et ab Apostolis traditam eamque per episcoporum su cessionem posteris transmisisse, quatenus ipsi nimirum ceteros instituendo ad successores transmiserint quod a praecessoribus acceperant. Transmiserant autem tum activi opera magisterii, tum usu et praxi, tum institutis ritibus, aliisque eiusdemmodi; adeo ut catholica atque apostolica doctrina inoculata, ut ita dicam, fuerit, atque inserta communi Ecclesiae coetui, uti cibus qui in nutrimentum transmutatur atque convertitur; aut etiam, ut phrasi nunc usu recepta utar, in ipso Ecclesiae corpore fuerit incarnata 2. Quamvis proinde Patres de aliquo peculiari doctrinae articulo vel parce admodum disseruerint, vel etiam, quia nulla sese eis obtulit occasio, penitus siluerint; non ideo tamen concludendum, traditionem aut doctrinam illam in Ecclesia minime viguisse. Quinimo contingere quandoque potest, ut nonnulli Patres ac Doctores ea interdum in scriptis habeant snis, quae vigenti doctrinae repugnent; praesertim cum se non uti traditionis testes commendent, sed uti doctores, qui e proprio philosophantur penu, ea prorsus ratione, qua theologi nostrates identidem facere consuevere. Haec autem paulo post luculentis illustrabimus exemplis. Satis igitur est ad cognoscendam traditam doctrinam in Ecclesia vigentem iuge

1 Cap. 36.

2 Cf. Moehler Symbolique. Besançon, 1836 tom. II, liv. 1, ch. 5. § 38: ubi haec, quae ad argumentum nostrum referuntur, habet: « L'esprit de Dieu, qui gouverne et vivifie l'Eglise, enfante dans l'homme, en s'unissant à lui, un instinct, ut tact éminemment chrétien, qui le conduit à toute vraie doctrine. Le principe communiqué d'en haut, l'alliance avec l'apostolat perpétuel, l'éducation et la vie dans l'Eglise développent un sens profondément intérieur, ut sentiment propre à l'intérprétation de la parole écrite. . . l'Eglise est le corps, la forme visible de Jésus-Christ : elle est son humanité permanente, son éternelle manifestation. Le Seign-ur a déposé en elle son esprit, sa vérité... Ce sentiment commun, cette conscience de l'Eglise e-t la tradition dans le sens subjectif da mot. Qu'est-ce donc que la tradition considérée sous ce point de vue? C'est le sens chrétien existant dans l'Eglise, et transmis par l'Eglise ; sens, toutefois, qu'on ne peut séparer des vérités qu'il contient, puisqu'il est formé de ces vérités et par ces vérités. » pag. 37-39.

eiusdem Ecclesiae magisterium, praxis seu consuetudo, quae monumentis firmetur, et communis ipse pastorum ac fidelium sensus.

Quin extiterint scripta Patrum.

Et vero quomodo sive Irenaeus sive Tertullianns ad adstruendam adversus haereticos apostolicam traditionem eos provocare ad Patrum scripta potuissent, si haec nulla erant, saltem dogmatica? Etenim Irenaei aetate non habebantur nisi paucae epistolae Clementis romani, Barnabae, Ignatii ac Polycarpi, item liber Hermae inscriptus Pastor aliave nonnulla, quae adhortationes morales ut plurimum complectebantur. In Ecclesia vero latina, qui latino primum usus sit eloquio, ipse est Tertullianus unicus et antiquissimus auctor cuius opera supersint 1. Cum S. Stephanus Pontifex S. Cypriano rescripsit: « Si quis a quacumque haeresi venerit ad yos, nihil innove<< tur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur ad poeniten<< tiam 2; » ubinam erant Patrum scripta, quae traditionem hanc testarentur? Attamen fidenter ipse ad traditionem appellat, non aliam profecto, quam quae praxi et usu constaret.

Quanti faciendus in rebus fidei sensus fidelium. Iuxta recentiores theologos.

Quoniam vero de communi fidelium sensu aliquid attigimus, iuverit paucis exponere quanti pendendus ille sit ad Ecclesiae doctrinam, adeoque ad traditionem in ea vigentem dignoscendam. Porro praestantissimi theologi maximam probanti vim huic communi sensui inesse uno ore fatentur. Etenim Canus: « In quaestione fidei, inquit, communis fidelis populi sensus haud levem facit fidem 3 ».

1 Sic enim scribit S. Hieronymus De viris illustribus cap. 53. Tertullianus presbyter nunc demum primus post Victorem et Apollonium latinorum ponitur, ed. Vallars. Tom. II, pag. 875. Scripta vero Victoris et Apollonii perierunt.

2 Epist. 74. edit. Maur. pag. 138.

3 De locis lib. 5, cap. ultim. circa finem, ubi et illud praeclare addit: Quaero enim ex te, quando de rebus christianae fidei inter nos contendimus, non de philosophiae decretis, utrum potius quaerendum est, quid philosophi atque ethnici, an quid homines christiana et doctrina et fide instɔtuli sentiant?

Gregorius vero de Valentía fusius vim eiusmodi fidelium consensus evolvit. « Est enim, inquit, in definitionibus fidei habenda ratio, « quoad fieri potest, consensus fidelium; quoniam et ii sane, qua<< tenus ex ipsis constat Ecclesia, sic Spiritu Sancto assistente, divi<< nas revelationes integre ac pure conservant, ut omnes illi quidem << aberrare non possint... Illud solum contendo: Si quando de re <«< aliqua in materia religionis controversia constaret, fidelium om<< nium concordem esse sententiam; (solet autem id constare vel ex <«< ipsa praxi alicuius cultus communiter apud christianos populos « recepta ; vel ex scandalo et offensione communi, quae ex opinione <«< aliqua oritur etc.) merito posse ac debere Pontificem illa niti, ut « quae esset Ecclesiae sententia infallibilis 1 ». Neque ab his abludit Petavius, qui prolata S. Paulini sententia, qua antistes ille monet, << ut de omnium fidelium ore pendeamus, quia in omnem fidelem << Spiritus Dei spirat 2», ita prosequitur: « Scitum illud est Augustini, singulorum mentibus revelari quaedam a Deo, non solum « cum extraordinariis modis, velut visis et ostensis, et huiusmodi << significationibus occultum aliquid innotescit, verum etiam usitatis << rationibus: quando quod ignotum erat vel orantibus ac pulsanti« bus, vel aliud agentibus aperitur 3 ». Quidquid porro sit de firma hac persuasione quam Graeci vocant popopia, de qua in rem suam disserit Petavius 4, illud firmum exploratumque est, plurimi in rebus fidei communem fidelium sensum esse existimandum.

Iuxta veteres Patres et script. ecclesiasticos.

Neque vero putet quis, recentiores theologos id esse sibi pro lubito commentos: ipsi enim etiam a veteribus Patribus, et scriptori

1 De rebus fidei... Analysis fidei catholicae lib. VIII, Cap. 9. Lutet. Paris. 1610. 2 Epist. 4, Opp. edit. Antwerp. 1622, pag. 72.

3 De Incarnatione lib. 14, c. 2, n. 11.

4 Ibid. ubi ex quadam adspiratione divina repetit firmam fidelium persuasionem de immaculata Virginis Conceptione, quae in catholicam transierit doctrinam; verum necesse ad id confugere non est, cum ceteroquin constet quonam ex fonte illam fideles hauserint; ex avita scilicet traditione.

« PoprzedniaDalej »