Obrazy na stronie
PDF
ePub

Auctor epistolae de passione sancti Andrcae.

1

Ac primo insignis est locus qui ex epistola presbyterorum Achaiae profertur, quique ex versione Caroli Christophori Woog protestantis hominis ita se habet: « Et propterea, quod ex immaculata terra « creatus fuerat primus homo; necesse erat, ut ex IMMACULATA Vir<< gine nasceretur perfectus homo, quo Filius Dei, qui antea condi<< derat hominem, vitam aeternam, quam perdiderant homines per « Adamum, repararet 1. » Quibus verbis antithesis instituitur Adam inter et Christum, ita ut ad eum modum, quo Ada ex immaculata terra compactus est, ita et Christus ex immaculata Virgine conceptus sit atque ortus. Porro eatenus terra ex qua plasmatum Adae corpus est, immaculata dicitur, quatenus, uti plures exponunt 2, nondum fuerat ob Adae culpam obnoxia maledictioni, neque ullis filiorum eius iniquitatibus foedata: quapropter ut perfecta consistat antithesis, ideo immaculata dicitur beata Virgo, quia

in

magnam partem occupavit. Etenim si quid apud veteres, graecos praesertim, crebuit, quod beatam Virginem άχραντον, ἄφθαρτον, ἀμίαντον, id est illibatam, incorruptam, impollutam et id genus alia sonare videtur, in hoc avide tamquam secundo Mercurio sibi oblatum involant, et ad rem suam accommodant; sed non est sequens. Siquidem illi etiam, quibus placuit originali contactam labe fuisse Virginem, partim in utero ipso antequam nasceretur; partim sub ipsum Redemptoris Conceptum, tanta gratiae sanctitatisque copia superinfusam esse putant, ut omnis originalis morbi reliquiae, cum ipso, qui dicitur, fomite concupiscentiae, sanatae, vel in perpetuum compressae fuerint. Quam ob causam immaculata et impolluta dici mereretur, licet originali labe fuisset adspersa; nam et immaculati et innocentes appellantur in Scriptura, qui praesente iustitia et sanctitate praediti sunt, cum ab originis vitio non fuerint excepti. Quod postremum nonnullis exemplis ostendit e Scriptura desumptis. Nos hoc monitum libenter admittimus; quamvis non ita generatim accipiendum, sed intra quosdam fines illud coercendum putemus. 1 In Bibliotheca Patrum Andreae Gallandii tom. I, p. 157, c. 5.

2 Ita inter ceteros S. Ambrosius Enarr. super cap. 2. Genes, de Paradiso ad Sabinum Opp. edit. Paris. 1614, tom. I, col. 423 apud Plazzam op. cit. Act. 2, ar. 3, n. 180. Andreas Cretensis Orat. Iin Nativit. S. Mariae in Biblioth, Patr. Lugd. 1677, tom. X, pag. 620, col. 1.

nullum sive originarium sive propria actione admissum peccatum illam unquam contaminavit.

Utrum genuina sit censenda illa epistola.

Haec epistola presbyterorum ac diaconorum Achaiae a nonnullis criticis uti adscriptitia seu supposititia habetur 1: alii vero eiusdem Tóna pro viribus tuentur, quos inter auctor protestans Woog, qui primus graecum illius textum vulgavit, et Gallandius novissime in sua Bibliotheca 2. Verum quidquid censendum de hoc sit, nemo inficias iverit spectari eiusmodi epistolam posse ac debere uti monumentum vetustissimum, quod ad priora pertineat Ecclesiae saecula 3, quodque proinde maxima ad faciendam fidem auctoritate polleat.

S. Dionysius Alexandrinus.

Nec minus praeclare a communi contagione originalis vitii beatam Virginem liberat magnus ille alexandrinus antistes Dionysius, cum eam << unam et solam Filiam vitae » nuncupat dicens: « Mul« tae reperientur matres: una autem et sola Virgo filia vitae genuit

1 Consule Gallandium tom. I Prolegom. cap. IV, § 5, ubi refert etiam argumenta virorum eruditorum quibus haec epistola suspecta est. Id ipsum deinde praestiit cl. Morcellius in suo Μηνολογίῳ τῶν ἐυαγγελιῶν ἐορταστικῶν sive in Kalendaris Ecclesiae Constantinop. Romae 1788, vol. I ad diem 30 novembr. ubi pag. 230, not. 23 et illud sollerter adnotat: « Aμoμov пάр‡evov non plus hic esse putabat Vuoogus, quam å‡aλæμevrov пávov sive virum non expertam. At ipsa vox ápevos tantumdem valet. Ipsa autem terrae virginis comparatio sanctam Virginem Mariam nobis exhibet ab ipsa origine immaculatam; quippe terra illa ex qua primus homo effectus, talis etiam tum erat, qualem paulo ante Deus esse iusserat; beque Adamo dictum fuerat; Maledicta terra in opere tuo. (Genes. c. 3, v. 17.) » 2 Ibid. § 1 et 6.

3 Siquidem ab antiquis temporibus, Ecclesiae catholicae sententia, in divinis officiis publice usurpabantur eiusmodi acta. Gallandius loc. cit. § 9, existimat an. Christi LXXX scripta ca fuisse.

« Verbum vivens et per se subsistens increatum et creatorem 1. » Ubi animadvertenda etiam sedulo est antithesis inter « Virginem <<< filiam vitae et Verbum vivens » ab illa in carne genitum, quam Dionysius instituit; tum pariter cum eam vocat « tabernaculum << sanctum non manufactum, » eamque « servatam incorruptam, et << a pedibus usque ad caput benedictam. » Sic enim ait: « Non in << servo inhabitavit (Christus), sed in sancto suo tabernaculo non << manufacto, quod est Deipara Maria. Illic enim in ipsa Rex noster. « Rex gloriae factus est Pontifex et manet in perpetuum 2; » et iterum loquens de Apostolis una in coenaculo sedentibus die Pentecostes: «Erat enim, inquit, cum eis etiam domus illa Dei ma<«< gna, manifestus mons Dei Deipara Maria 3; » denique Paulum samosatenum perstringens concludit : « Et qui nunc novissimis die« bus propter nos venit, non in figura ignis, sed conceptus in ven<< tre Virginis Mariae, superveniente Spiritu Sancto in eam: et Ma<< trem incorruptam, a pedibus usque ad caput benedictam servavit, « sicut ipse solus novit modum conceptus et ortus sui. Haec est « quam Isaac praevidens, dicebat lacob: DET TIBI DOMINUS BENEDI«CTIONEM COELI DESUPER, ET BENEDICTIONEM TERRAE HABENTIS « OMNIA. Qui enim e coelo descendit Unigenitus Deus Verbum, ge<«< statum est in utero, et genitum ex paradiso virginali habente << omnia 4. » Sed neque veretur Dionysius dicere Mariam « taber<< naculum Spiritu Sancto firmatum » ab eoque « protectum sem«< per,» scribens: « Neque alius in tabernaculum eius verum in<< troivit, nec exivit, nisi solus Dominus: ET SIGNATA EST PORTA << tabernaculi integra et incorrupta et inviolata: manu enim Dei « clausa est, et digito eius signata est. Neque summus noster Sacer« dos manu hominis est ordinatus, neque tabernaculum eius ab ho<«< minibus fabricatum, sed Spiritu Sancto firmatum est, et virtute

1 Epist. S. Dionysii adversus Paulum samosatenum episc. Antiochiae. Opp. edit. De Magistris. Romae 1796, pag. 212 et seq.

2 Ibid. in Responsione ad quaest. VII Pauli samosateni pag. 261.

3 lbid. in Resp. ad Quaest. X, pag 274.

4 Ibid. p. 277 seq.

« Altissimi protegitur illud semper laudatissimum Dei tabernacu«<lum Maria Deipara et Virgo 1. » Quae quidem in Dionysio eo plus habent ponderis, quod ipse in humano genere cunctisque hominibus quantumvis iustis, uti scite observat eruditus editor illius Operum De Magistris, peccatum originis agnoverit 2. Quod si nihilominus beatam Virginem « tabernaculum » vocat « ab hominibus non << fabricatum, sed Spiritu Sancto firmatum, protectumque semper << tabernaculum Dei, » procul dubio illam ab omni semper labe immunem prorsus praedicat.

Comparatio apud veteres recepta Evam inter et Mariam.

Celebris inter veteres extitit comparatio, quam ipsi crebro instituere praeoptabant, Evam inter ac Mariam. Quemadmodum enim, aiebant, Eva serpenti credens origo fuit peccati, mortis, totiusque perditionis, ita et beata Virgo fidem Angelo adiungens, Verbum in utero suo indutum carne concepit, effectaque est nostrae salutis origo, ac proinde abolitionis peccati principium.

1 lbid. pag. 240.

? Videsis eius praefat. De vita et scriptis S. Dionysii Alexandr. pag. CXXXIII : XL, qui praeterea adversus nonnullos hypercriticos uniónta insignis epistolae, ut eam vocat S. Hieronymus, a Dionysio datae contra Paulum samosatenum egregie tuetur pag. XV et seqq. § X seqq. Siquidem hanc epistolam ex recentioribus criticis a S. Martyre abiudicarunt Valesius, Harduinus, Montfauconius, Dupinius, Caveus. Le Quien, Ceillier et Ponthius. Dionysio vero illam tribuendam mordicus vindicarunt Tillemontius, Fabricius, Natalis Alex. Bullus, et noster De Magistris. Pagius autem mediam veluti inivit viam scribens ad an. 264, n. III de hac ipsa epistola : « Etsi Dionysio falso tribuatur, non tamen inde sequitur non fuisse scriptam ab aliquo ex episcopis, qui synodis adversus Paulum celebratis interfuerunt, Innumeris autem exemplis constat, indubitatae antiquitatis epistolas scriptorum errore falsos titulos praeferre.

S. Iustinus M.

Hanc expoliunt urgentque comparationem S. Iustinus M. 1, S. Irenaeus 2, Tertullianus 3, Iulius Firmicus 4, S. Cyrillus hierosolymitanus 5, S. Epiphanius 6. Quoniam vero princeps inter omnes eam usurpandi atque explicatius proponendi fuit Iustinus, satis heic erit eius verba describere quocum ceteri consentiunt. Loquens igitur sanctus martyr de Verbo a Patre genito dicit, ipsum « ex Vir<< gine hominem esse factum, ut qua via initium orta a serpente in<< obedientia accepit, eadem et dissolutionem acciperet, Eva enim << cum Virgo esset et incorrupta, sermone serpentis concepto inobe<< dientiam et mortem peperit. Maria autem Virgo, cum fidem et << gaudium percepisset nuntianti Gabrieli laetum nuutium, nempe << Spiritum Domini in eam superventurum, et virtutem Altissimi << ei obumbraturam. . . . respondit: Fiat mihi secundum verbum << tuum. >> Comparationis vis ad rem nostram quod attinet in eo sita est, quod sicut Eva incorrupta adhuc et inviolata, divinaque ornata gratia causa fuit et origo humani generis exitii; ita et beata Virgo intemerata, atque a peccato quovis prorsus immunis causa facta est et origo salutis nostrae, fide atque obedientia sua concipiens in utero Christum redemptionis ac salutis auctorem. Talis autem non extitisset, si et ipsa aliquando peccato fuisset deturpata.

S. Hippolytus M.

Huc pariter referuntur quae apud Hippolytum portuensem episcopum et martyrem leguntur: « Dominus peccati expers erat, et

1 In Dial, cum Tryphone num. 100. pag. 193–196, edit. Maran. París 1742.

2 Contra haeres. lib. 3, c. 22, n. 4, edit. Massueti.

3 De Carne Christi c. 17, edit. Rigaltii.

4 De errore profanarum religion. c. 26 ia Bibl. Patr. Gallandii tom. IV, paz,

34 seq.

3 Catech. 12, n. 29, ed. Touttei.

6 Haeres. 78, num. 18, edit. Petavii.

« PoprzedniaDalej »