Obrazy na stronie
PDF
ePub

R. Mariam, utpote ex Adam generatione naturali cum concupiscentiae fervore prognatam, Adamo actu peccante cum ipso, et in ipso actu peccasse, et hoc sensu in Adamo reipsa mortuam esse; unde cum Mariae anima creata est, et carni ex Adam tractae unita, debuisset peccatum habituale Adae contrahere, et illud revera contraxisset, nisi Deus meritorum Christi intuitu actualem illam corruptionem impedivisset; tota igitur Mariae sanctitas, et gloria ex Christo eius Redemptore oritur; quod enim in primo conceptus instanti, peccato, ut ipsius exigebat natura, et conditio, non sit infecta, unice effecerunt Christi merita. Quare Christus per gratiam suam realem Mariae depravationem areendo non minus eius salvator fuit, quam si Mariam per eamdem gratiam ex reali corruptione extraxisset, ad eum fere modum, quo vir, qui centum nummos praestaret, ut alicuius criminis rei realis amoveretur condemnatio, . aeque foret eius redemptor ac si ipsum per centum nummorum donationem a realis condemnationis effectu liberasset. Unde Augustinus, ut antea ostendimus, agnovit sibi dimissa esse a Deo, et quae revera commiserat, et quae coelestis gratiae protectione non commiserat peccata.

Instant. 2. Si commemorata oracula intelligenda sunt de iis, qui actu aut debito mortui sunt in Adam, plures alii pari distinctione a peccati originalis reatu liberari poterunt, sicque tandem huius delicti existentia e medio tolli: absurdum consequens, ergo etc.

R. Commemoratam distinctionem iis dumtaxat convenire posse, in quos Scriptura aut traditio Ecclesiae catholicae iudicio eam cadere asserit; talis autem est sola Deipara Virgo. Quod enim quidam dixerunt, B. Ioseph, et nonnullos alios eximiae sanctitatis homines, maculae originalis puros et expertes fuisse, omni destitutum est. fundamento. Hinc Sylvius in 1, 2, qu. 81, a. 2, conclusione quarta haec merito statuit: « Temerarium est, quin de haeresi suspectum, « aliquem ex Adam seminaliter descendentem, praeter Deiparam, « a peccato originali eximere, etiamsi hoc ex speciali privilegio fa« ctum diceretur, quia esset facere exceptionem a regula absque « fundamento et contra omnium orthodoxorum sententiam. >>

Instant. 5. Apostolum ad Ephesios 2, docere omnes qui naturam ex Adamo trahunt, esse filios irae; sed Maria est Adae filia; ergo etc. R. Mariam vi naturalis suae ex Adam generationis cum libidine dispositive, ut aiunt, et inchoative, sive ut antea loquebatur Estius, quodammodo abitualiter fuisse filiam irae seu peccasse, licet interveniente propter honorem Domini, Dei auxilio cum primum existere incoepit eius anima, non fuerit formaliter et consummative filia irae, sive peccatrix. Porro evidens est D. Paulum loco obiecto disserere de se, et coeteris, quibus speciale privilegium, ut Mariae, non est

concessum.

Obi. Aerumnae, moerores et mors sunt poenae originalis peccati, atqui B. Virgo, omnibus fatentibus, his omnibus fuit obnoxia, ergo et originali peccato.

R. Disting. Mai. Sunt poenae originalis peccati vel actu, vel quoad debitum contracti conc., solum actu, et de facto contracti, Neg. maiorem. Cum Maria Virgo peccaverit in Adamo, in eo peccando amisit originalem iustitiam, per quam defectus illi, scilicet aerumnae, moerores ac mors in statu innocentiae fuissent impediti. Quare nil mirum si talibus poenis fuerit obnoxia, licet actu non habuerit originale peccatum, quia per gratiam, qua ab eo fuit praeservata, non fuit ei reddita iustitia originalis, cum haec nemini etiam ex iis, qui per baptismum a labe originali mundantur, conferatur; et ideo sicut in istis etiam post deletionem peccati originalis actu contracti, remanent memoratae poenalitates, ita similiter in B. Virgine esse potuerunt, quia licet actualiter peccatum illud non habuerit, habuit tamen debito. Caeterum, ut complures advertunt, congruum non fuit, ut Maria speciali Dei beneficio ab hisce poenis liberaretur, tum quia ad meritum et ampliorem gratiam acquirendam conferebant, tum quia assimilabatur filio, qui aerumnas et dolores temporales, imo et ipsam mortem pati voluit propter hominum redemptionem. Ita Mazzola, theol. profes., de Beata Virgine Disp. Hist. Theol., prop. II. ad 6, obi. 3.

Ergo B. Virgo peccati originalis contagio nunquam fuit inquinata, et ideo nunquam Dei fuit inimica, nunquam dacmonis potestati subdita.

Non est de fide; sed pia est Scripturae et traditioni minime contraria sententia, imo, si communis fidelium sensus, et eorum qui ab Ecclesia hac super re praescripta sunt, ratio habeatur (ut indubie haberi debet), plusquam probabilis esse videtur.

D. Thomas 3 part. q. 27, a. 1 in c., dicit: « de sanctificatione B. Mariae in utero nihil in Scriptura canonica tradi: >> scilicet iuxta germanum litterae, ex quo solo (nisi constet spiritualem sensum a Spiritu Sancto specialiter intentum fuisse) firmum et efficax eruitur argumentum. Hinc B. Virginem, in nativitate et ante nativitatem, immaculatam fuisse, probat S. Doctor traditione, Ecclesiae auctoritate, et congruentiae rationibus, id est, ex iis, quae, sive in scripto, sive in tradito Dei verbo de B. Maria traduntur, decerptis. Tam eximii ducis vestigiis insistentes eumdem disserendi modum, quem, si hodie viveret, in huius assertionis probatione usurparet adhibebimus.

[ocr errors]

Intemeratum aut temeratum B. Virginis conceptum nullo modo in Scriptura et traditione consignatum docent aliqui, et ideo ab Ecclesia catholica, velut dogma ad fidem pertinens definiri non posse. Haec fuit singularis opinio Melchioris Cani, eruditi ex nobilissima Dominicanorum familia theologi, inquit lib. 7 de locis, cap. 3. «B. Virginem a peccato originali fuisse penitus liberam, e libris sacris iuxta germanum litterae sensum nusquam habetur nec per traditionem apostolorum in Ecclesiam descendit..... opposita etiam assertio..... non est in numero dogmatum catholicorum (utpote in verbo Dei scripto aut tradito non contenta). Neutrum ergo ex illis opinationibus potuerunt tamquam dogma catholicum approbare (Patres Tridentini). Ita is erravit qui asseruit erroneum esse aliquem praeter Christum a lege originalis peccati liberare........ Erravit ac multo etiam magis Basileense concilium, cum definivit doctrinam illam, quae docet........ Mariam nunquam originali subiacuisse peccato, tanquam consonam Scripturae Sacrae, ac fidei catholicae amplectendam fore, nullique de coetero licitum esse contrariam docere. In pari quippe errore versantur, qui alterutram partem ad catholicam fidem attinere posse « credunt.

Etsi insultare iis non soleo, quorum ingenia et eruditionem miror, tamen modum quo purissimum B. Virginis conceptum vindicat Petavius, lib. 14 de Incarnatione, cap. 2, non improbare non possum. Etenim n. 8 dicit Opinionem (de temerata Mariae conceptione) antiquioribus placuisse, et n. 10 se in contrariam sententiam ire << ob Romanorum Pontificum, Tridentinae Synodi auctoritatem, ac << communem maxime sensum fidelium omnium. » Fatetur aliunde hanc sententiam sacris litteris minime comprobari posse. Iam vero ex his principiis colligi, ni meus me fallit animus, posse videtur, Ecclesiam commendare posse dogma, neque in sacris codicibus, neque in antiquioribus patribus consignatum, et ideo illud dogma vel a nova revelatione, vel ab orali traditione tenere. Primum sane est falsum; alterum vero traditionem oralem, communemve sensum fidelium, in contradictionem cum traditione scripta, sive antiquiorum Patrum scriptis immergeret, quod profecto absurdum est. Et vero traditio oralis et communis fidelium sensus circa puríssimum Mariae conceptum, antiquioribus Patribus vel erat exploratus, vel non, si exploratus nihil ipsi adversum protulissent; si ignotus, qui id contingere potuit, cnm in primis eorum quam praesenti aetate clarior fuerit traditio? Qui eodem tempore traditio scripta, id est, certa fidei regula, cum traditione orali, idest, altera certa fidei regula, cohaerere non potuit? Apage figmenta.

PRINCIPIA SOLUTIONUM

1. Non te moveat quod de purissimo Mariae conceptu nihil in scriptura litterali sensu effulgeat: nihil videlicet aufert de Mariae sanctificatione in utero, nihil de eius nativitatis sanctitate, nihil de illius a peccato actuali immunitate, nihil de perpetua ipsius virginitate, quae tamen fide constat.

2. Sedulo distingue primum Virginis conceptum a secundo, id est, formationem corporis Mariae in Annae utero ab instanti unionis eius animae cum corpore; iste enim, non ille, fait intemeratus.

3. Si dies sacer et festivus virginei conceptus certo attingeret primum instans infusionis animae in corpus Mariae, omnis de huius conceptus puritate dubitatio illico evanesceret.

4. Cuncta fere sive Scripturae, sive Patrum oracula adversus intemeratum Mariae conceptum unica distinctione culpae originalis contractionis quoad actum et debitum exponuntur, et robur amittunt. Vide quoque Moment. IV, obiect. I, Resp. 2.

5. Quod purus Mariae conceptus Scripturae, et plurium etiam Patrum testimoniis niti non videatur, nullum inde ipsi accedit praeiudicium. Quot enim sunt dogmata sic se habentia, quae tamen reapse illis testimoniis non sunt contraria.

6. Nec antiquiorum Patrum traditio communi fidelium sensui nec communis fidelium sensus antiquiorum Patrum traditioni repugnare potest, et ideo, si uni conformis est purus Virginis conceptus, et alteri erit conformis, uti dicturi sumus in Mom. IV.

APPENDIX

COMMENT L'ÉCRITURE SAINTE APPUIE LA CROYANCE

DE LA CONCEPTION IMMACULÉE DE LA SAINTE VIERGE

Convenons d'abord que les livres sacrés ne disent nulle part en termes exprès ni que la Sainte Vierge ait été préservée, ni qu'elle ait été souillée dans sa Conception par le péché originel: ainsi tous les témoignages qu'on peut tirer de l'Écriture ne concluront que par des conséquences nécessaires, ou par l'explication que leur donnent les saints docteurs qui sont les Pères de l'Église. Mais l'Écriture ne dit-elle pas en termes assez exprès que la Sainte Vierge a été conçue avec le péché originel comme tout le reste des enfants d'Adam, quand elle met la règle générale qui ne souffre point d'exception? In Adam omnes moriuntur (1, Cor. 15): tous meurent en Adam! Voilà la règle qui n'excepte personne; il faut que la Sainte Vierge, qui est fille d'Adam, la subisse comme tous les autres.

« PoprzedniaDalej »