Obrazy na stronie
PDF
ePub

(ut plura simul referam) falso citat Eusebium Emissenum a Bandello cap. XIV relatum: falso, S. Remigium super Ps. 21; nam talia comment. in psalmos non sunt S. Rem. Ep., sed Remigii Antisidorensis Benedictini; sed nec illo comment. aliquid huiusmodi reperitur, teste Plazza, qui asserit se non semel illum frustra quaesisse: falso, S. Maximum in Serm. de Ass. V.; etenim vel S. Max. laudatus, est ille Monachus et Martyr, qui tempore Monothelismi extitit, et huius Sancti sermones nulli sunt, iuxta Possevon. t. 2. Appart., qui opera omnia huius Sancti Max. diligenter describit; vel S. Maxim. de quo Canus, est Ep. Taurin. qui vixit anno 420; sed nec in isto Sancto Sermo de Ass. B. V. invenitur, nec inveniri poterat, dum, in illius tempore, adhuc a Latinis Assumptionis festum non celebrabatur, iuxta Bened. XIV super festum Assump. Falso, S. (Erardum) seu Herardum Episcop. et Mart. in Serm. Nat. Virg.; Istum Sanctum (ait Bellar.) non habemus in Martyrologio, nec scimus quis sit. Plazza, loc. sup. cit., testatur se Menologia et Martyrol. diligenti cura percurrisse nec talem Sanc. invenisse; ego tamen eum inveni in Act. SS. Bolland. ad diem 8. Ianuarii. Falso, S. Antonium Padua in Concione, a Caietano somniata, de Nat. B. Virg.; falso, S. Vincent. Ferrer. in Serm. de Conc. B. Virg. quem Caiet. inducit sic loquentem: B. V. Maria fuit Originali peccato concepta, sed eadem die et hora. a peccato contracto mundata: falso iterum, iterumque, nam talia verba apud Sanctum non leguntur, immo, iam supra vidimus, piam opinionem ex illo ipso serm. comprobari. Nec mirum, si Caietanus fingat testimonia, cum Bandellus revelationem falsam pro hac ipsa re temerario finxisse accusetur, cuius culpae cum aliqui verum auctorem perspectum non haberent, eiusdem etiam, Caietano insimularunt. Sed nescio, quid apud Canum significet alia citatio: Damas. lib. 3. sententiarum suarum. Sive namque Damascenum, sive Damasum Papam intelligamus, neuter, quod ego sciam, sententiarum libros conscripsit. Nescio iterum quid Hugo a S. Victore adversus piam sententiam proferat; etenim in citatione Cani, teste Plazza, nihil de hac re dicit, nec ego quidquam inveni. De sententia V. Bedac, S. Anselmi, D. Bonavent., D. Bernardini et S. Bernardi suo loco dicemus.

[ocr errors]

Ex dictis, tamen non significare volumus nullas apud SS. Patres sententias piae opinioni adversas, saltem in cortice, inveniri: certe aequum non esset, eas alto silentio premere. Itaque principaliora seligamus, ingenueque ordine chronologico proferamus; ad quarum calcem, tam uniuscuiusque, quam cunctarum, obviam solutionem modeste adiungemus. - Primum et secundum saeculum omni adverso testimonio vacant.

TERTIO SAECULO

S. Clemens Alexandrinus, lib. 3. Paedagogi cap. 12 pag. 74 col. 2 tom. 3. « Solum Verbum est, in quod peccatum non cadit: est enim peccare, natura omnibus innatum, et commune ».

S. Dionisius Alexandrinus, in ep. Sinodica ad Paulum Samosatenum << Nullus peccati est expers, nisi solus Christus, sicut et paa ter Christi, et Spiritus Sanctus.

QUARTO SAECULO

S. Hilarius Tract. in Psalm. 139 in finem. « Ecce venit Princeps « huius mundi, et non invenit in me quidquam. Solus enim extra "peccatum est D. N. Iesus Christus. >>

QUINTO SAECULO

S. Ioannes Chrysostomus. « Neque iniquitas mea neque peccatum a meum; (psalmo 58, 5) Solus Christus haec dicere potuit, qui peccatum non habuit, et idcirco cursum salutis nostrae direxit ». His et similibus auctoritatibus haec tantum ratio insinuatur, scilicet quod solus Christus sine peccato inventus sit. Sed haec generalis ratio nullo pacto officit speciali Virginis privilegio, ut iam cum Cano observavimus.

S. Zosimus Papa in epist. quae non extat, sed eius fragmentum adfert D. August. epist. 190 — « Nullus enim, nisi qui peccati ser

«< vus est, liber efficitur; nec redemptus dici potest, nisi qui vere << per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: si vos Fi<< lius liberaverit, vere liberi eritis. >>

Hic iam praeter rationem generalem supra allatam, alia et fortior profertur, necessitas redemptionis: sed alia est redemptio praeservativa a peccato non quidem contracto sed quod secluso privilegio contrahendum erat, et haec est specialissima et propria B. Virginis; alia vulgaris et communis, qua coeteri homines sunt a servitute peccati, iam contracti liberi. De hacce vero duplici redemptione infra, dum de sententia D. Thomae agemus.

S. Augustinus Lib. 2 de Peccator. merit. cap. 24, num. 38. « So<«<lus ergo ille, etiam homo factus, manens Deus, peccatum nullum << habuit unquam, nec sumpsit Carnem peccati, quamvis de mater« na carne peccati. Quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut « suscipiendum mundavit, aut suscipiendo mundavit.»

Haec verba de materna carne peccati sunt apocripha iuxta EE. Benedict. De hac vero re et de aliis D. Augustini dictis piae opinioni in specie adversis, paulo ante sermo fuit.

SEXTO SAECULO

S. Fulgentius, lib. de Incar. et Grat. c. 6: «Haec est Gratia, qua << factum est, ut Deus, qui venit peccata tollere, quia peccatum in << eo non est; Homo conciperetur, atque nasceretur in similitudine << carnis peccati, de carne peccati. Caro quippe Mariae, quae in <«< iniquitatibus fuerat humana solemnitate concepta. Caro fuit uti« que peccati, quae Filium Dei genuit in similitudinem carnis « peccati. >>

In hoc textu verba quae praecipuam difficultatem importare videntur sunt haec: Caro Mariae, quae in iniquitatibus fuerat concepta, Caro fuit utique peccati. Non negamus difficultatem apparere primo aspectu gravissimam et forte prae omnibus aliis. Sed responsio deducitur ex sententiis favorabilibus supra allatis et ex sententia S. Anselmi cui certe SS. Patrum mens apprime nota erat. Hic San

ctus in lib. de Conceptu Virginali et Orig. Pecc. cap. 7, pp. 99 et seq. late exponit, quod, dum dicitur, carnem concipi in peccato, nihil aliud significatur, nisi conceptionem ex immundo semine virili more hominum communi factam esse; ex qua conceptione sequitur debitum contrahendi peccatum, quod revera, secluso speciali privilegio, contrahitur in animatione.

OCTAVO SAECULO

Beda Venerabilis, commentar. in Psal. 4, Christus « nullo modo « cecidit, quia neque actualiter, neque originaliter . . . Soli enim ⚫ illi casum Originalis Peccati patiuntur, qui per poenam ipsius «Originalis Peccati, id est per Concupiscentiam generantur. >>

Ex modo in antecedenti responsione dictis, aperte colligitur recta intelligentia huiusce V. Bedae testimonii, in illo enim tantum est mentio generalis legis contrahendi originis peccatum ab illo qui per carnalem concupiscentiam generatur.

NONO SAECULO

S. Pascasius Ratbertus. Abbas Corbeiensis, in Enarratione super Psal. 50: « At vero B. Maria, licet ipsa de Carne peccati sit nata, et procreata, ipsaque, quamvis Caro peccati fuerit, non tunc iam, quando praeveniente Spiritus Sancti gratia, ab Angelo prae omni<< bus Mulieribus benedicta vocatur: Spiritus Sanctus super ve« niet in te. »

His generalibus verbis, caro peccati, supra satis arbitramur fuisse factum : quare ad reliqua solvenda progrediamur.

UNDECIMO SAECULO

S. Patrus Damianus, Serm. I in Nat. Ioann. Bapt. « Cum igitur « omnes in iniquitatibus concepti sint, neminem unquam mortalium ⚫ intra materna viscera sanctificatum legimus, praeter Hieremiam,

<< et Ioannem Baptistam. Quamquam et de singulari Virgine nulla <«< sit ambiguitas, quin ipsa maternis circumspecta visceribus, subli<< miore sanctificationis genere mundata sit. » Haec sententia potius favet, quam nocet piae opinioni. Quae etenim quaeso est illa sublimior sanctificatio B. Virgini concessa? Certe non qua sanctificatum Hieremiam et Ioannem Baptistam legimus: tum namque nihil singulare Mariae concessum fuisset, cum tamen Damianus dicat quod sublimiori sanctificationis genere mundata sit. Nihil ergo restat nisi, ut ab originali labe penitus sit praeservata. Nec movere debet, quod dicat mundata: hoc enim verbum apprime convenit huic praeservationi, in qua specialissima gratia praeventa Maria eius caro concepta de immundo semine mundata est, ne animam eius sanctissimam foedaret.

Omnia igitur argumenta adversus Immaculatam Deiparae conceptionem ex SS. Patribus petita ad duo praecipua capita reducuntur, videlicet: Primum, ex illis generalibus verbis omnes homines peccaverunt, nemo praeter solum Christum immunis a peccato, vel alia similia, ut solus Christus est sanctus, innocens, iustus, etc. Secundum, ex illis testimoniis in quibus, Mariae Carnem, peccati Carnem appellant, seu ex illis in quibus B. Virginem mundatam, sanctificatam, purgatam dicunt. Sed quaeso, quis usquam tam vecors, qui sanctitatem Mariae sanctitati Christi comparaverit? Solus ergo Christus innocens, solus iustus, solus sanctus sanctitate scilicet essentiali; sanctus, inquam, non sicut alii sancti, sed quia verbum Caro, ex D. Gregor. Naz. Solus Sanctus filiatione Divina, propter unionem hypostaticam ad verbum, quae gratissimum Deo facit ex D. Thoma. Sed quid officit totum istud quantumque est, quid officit, rogo, privilegio Dominae N. Mariae? Profecto, nihil. Sola igitur Maria inter omnes creaturas Immaculata. Omnes quidem homines generali lege debitum contrahendi peccati Adamo peccante incurrerunt; ex quo Maria, ut iam saepe diximus, nisi peculiari gratia praeventa, certe originali peccato fuisset subiecta. Similiter omnes natura filii irae, natura quidem, quia corrupta suo in origine peccato; sed Maria, non natura, sed gratia et plena gratia digna et Immaculata Mater Dei.

« PoprzedniaDalej »