Obrazy na stronie
PDF
ePub

<< l'esprit des payens, c'était assez de le laisser en dépôt à la tradi«<tion pour être conservé, et consigné à la postérité par des person<< nes confidentes, comme dit saint Paul à Thimothée. » Lejeune. Panégiriques de la Très-Sainte Vierge, serm. XX, de l'honneur qui est dû à la Très-Saint Vierge. - Collection intégrale, et universelle des orateurs sacrés par M. Migne, tom. IV. Sed altera praeclarior auctoritas adest nobis, quae obiectionem omnem refellit: S. Ildephonsus, Serm. 6 de Assumpt. B. V. testatur eidem respondens: « Virgo Maria Dei Mater iussisse Apostolos, ne de semetipsa ali« quid dicerent in evangeliis, epistolisve humilitatis gratia, et superbiae confusionis causa. » Sunt autem, et alia multa, quae fecit Iesus: quae si scribantur per singula, nec ipsum, arbitror, mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. S. Ioan. Evang. 21, 25. Sic a pari refert Ioannes Sianda abbas in vita B. V. Mariae, c. 1: << Sunt autem, et alia multa, quae fecit Maria Dei Mater, de se ipsa «< canens: Fecit mihi magna qui potens est: » ex quo quam perite, << quam succinte ea definivit, quae neque longo potuissent explicari << sermone! >> addit S. Thomas a Villanova, serm. de Visit. B. V.

Eadem utens prudentia exoriens Christi Ecclesia, cum primis saeculis eius adhuc sub paganorum imperio degeret, christianis sacras imagines eorum templis appingere minime licuerat, non quod altum silentium circa hoc observent Evangelistae, atque sacrarum epistolarum scriptores, sicut de immaculato B. V. Mariae conceptu, sed fere ob praedictas rationes, nimirum tum ut religionis mysteria paganorum oculis subduceret: tum ne populi, qui e rudi paganorum theologia ad sublimiorem religionis Christi cultum transierant, idolatrica quodammodo mente ipsas sacras imagines prosequerentur. Id autem ex priscis eorum moribus aperte patet; non dubitarunt enim christiani secundo adhuc saeculo imagines Christi (non tamen B. Mariae Virginis immaculate conceptae, aut Sanctorum) symbolicas eorum vitreis atque cemeteriis appingere, ut de vitreis testis est Tertullianus saeculo II, libro de pudicitia, ubi ait: Praecedant picturae calicum vestrorum et paulo post : Patrocinabitur pastor, quem in calice depingitis. Vide apud Bonarrotium in eruditissimo

opere de' Frammenti degli antichi vetri de cristiani quamplura huiusmodi vitrea, in quibus, et Boni Pastoris imago, et aliae veteris, novique Testamenti historiae dipictae sunt. De cemeteriis vero consule Aringhium in Roma subterranea, Buldethum, et Bottarium qui Romanorum cemeteriorum, aliorumque picturas commentariis illustrarunt. In iis sane innumerae reperiuntur priorum saeculorum picturae, quae et Scripturarum historias, et Christi symbola exhibent. Ex his enim nostrum vel magis firmatur argumentum ; christianos nempe a picturis, sacrisque imaginibus in templis tribus primis saeculis non religionis ergo abhorruisse, sed ne rudioribus e pagana gente hominibus viliorem ipsius religionis ideam crearent; eadem sane ducti oeconomia evangelici scriptores paucis locuti sunt verbis de B. V. Maria, nullis vero de sacris imaginibus: verumtamen privato enim usu, symbolicas quasdam imagines, atque historicas etiam in cemeteriis picturas habere haud renuerunt, sicuti perpetua traditio De Immaculato Conceptu B. M. Virginis private inter fideles serbata fuit usque ad nos, ut probaturi sumus, licet non habeatur ex evangeliis explicite. Quin praeter eiusmodi picturas Apostolorum etiam Petri et Pauli imagines tum in cemeteriis, tum in ipsis calicibus christianorum trium priorum saeculorum passim habemus tam apud eundem Bonarrotium, atque Buldethum, quam in eruditissimo opere cl. Petri Francisci Fogginii: De Romano Divi Petri itinere, et episcopatu eiusque antiquissimis Imaginibus: ex dictis plane constat, quae Patribus vetustissimi Illiberitani Concilii fuerit sententia, dum canone XXXVI Picturas ecclesiae parietibus depictas eliminarunt, ne inquam Paganis, quibus patere illae poterant, argumento essent christianos propria Idola venerari, adeoque religionis veritatem ridicule interpretantur. Ostendam in mea dissertatione, ait Alexius Aurelius Pellicia de christianae Ecclesiae primae, mediae, et novissimae aetatis politia, tom. II. cap. IV, de cultu Sanctorum, deque veterum christianorum picturis. Unicus de cemeterio Neapolitano, in iis etiam locis cemeterii, in quibus olim liturgia peragi consuevit, nullas parietinis fuisse picturas, ubi novam, ac forte litteratis viris non iniucundam Tertullianeae auctoritatis,

c. xx apologetici de efficto a Paganis asinino christianorum deo explicationem, afferam. Itaque Sanctorum imagines habuerunt christiani tribus primis saeculis, et si eas ne ethnicorum oculis paterent, publice minime exponere in eorum templis solerent. At cum publica pace potita est Ecclesia sub Constantino, iam tum in templis imagines Christi, atque Sanctorum obtinuere, ut videre est apud Ciampinium in suis musaicis. Illud autem aperte testatur iv saeculo Paulinus de Imagine SS. Trinitatis, quam versibus decribit; Epist. 12 ad Severum (vide ibi.) Sic a pari de B. M. V. immaculato conceptu.

Hinc egregie Amb. Catharinus enarrat in c. 3. Gen. notavit, summa Dei providentia, ac consilio in Scripturis Mariae genitores non fuisse recensitos, nec de eius Immaculata Conceptione locutum dicendo: « Scimus esse quaedam, quae nisi essent Scripturis sacris << commendata, potuissent non immerito desiderari. Quaedam vero <«< cum ratione omittuntur, quae satis est a traditionibus haberi. Ec<< ce de Beatissima Virgine nihil fere habemus in Scripturis, nec ex « quo patre, et ex qua matre descenderit. Id vero multi mirantur, << sed magna Dei providentia factum esse, non est dubitandum. O << stendere enim voluit Spiritus Sanctus secundum quam partem con« sideranda esset in genealogia sacratissima illa Virgo, non quidem «< ut habens patrem, et matrem peccatores, per quos fuerit in casu << peccatum transfusum, sed ut existens Dei Mater, ut ab ea nota << praeservatam facile persuaderemur, et ita profuisse illi Deum ge« nuisse, ut quod attinet ad contractationem peccati originalis non << obfuerit ipsi ab hominibus prognatam fuisse. Sed hae meditatio<< nes etsi non omnium sint, potissimum vero eorum non sunt, qui << in Scripturis non assuetí, sectarum factionibus seducuntur. Hi << sunt, quae facile possent haec reiicere, ac ridere, non tamen ri<< denda profecto, sed admiranda et veneranda; honor enim, qui Ma<< tri Dei exhibetur (veluti nos ab initio praemisimus), eundem sibi << Filius reputat exhiberi, et ita postulat materna pietas ».

Licet haec traditio, qua exurgit TRIUMPHUS B. M. VIRGINIS MATris Dei in PECCATUM ORIGINALE, tota contenta sit in istis evange

lii verbis S. Matthaei, cap. 1, 16: Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus..... ibid. 30. Quod enim in ea (Maria) natum est, de Spiritu Sancto est: « Quid amplius quae« ris, quid ultra requiris in Virgine? Sufficit tibi, quod Dei Mater a est, quod de ea natus est Iesus Hoc breve elogium ad om<<< nem historiam sufficit, longiore non opus est ad Virginem extol« lendam >> inquit S. Thomas a Villanova, serm. 2 et 3 de Nat. B. V. ; tamen eamdem nos dilucidius expendemus, et laetantes magis magisque admirabimur stupendum B. Mariae Virginis Triumphum obtentum in peccatum originale: unde merito canimus

...

Vix Matris inclusam sinu

Replet sacer te Spiritus

Iam tota pulchra; nec decus

Avita labes te inficil.

SOLVUNTUR OBIECTIONES.

Obi. 1. Quoties de primigenio delicto disserit S. Scriptura, toties declarat omnes in Adam peccasse; omnes in Adam esse mortuos, quia Christus pro omnibus mortuus est, etc. Sed haec evincunt B. Virginem paterna labe fuisse infectam. Hoc argumentum velut achilleum ostentare solent adversarii.

R. 1. Istud argumentum retorsione plumbeum fieri, et plane evanidum. Etenim sacri codices passim renuntiant, non esse hominem « qui non peccet, in multis omnes offendere, Deum a nemine viven« te unquam visum fuisse, sed nec videri posse, etc. » Sed haec evincunt B. Virginem peccato actuali necessario fuisse coinquinatam, et sententiam asserentem Deum a Moyse, aut Paulo, dum viverent, visum fuisse, sacris litteris repugnare. Quis istas ferat consecutiones? Merito igitur Canus, doctissimus ex nobilissima Dominicanorum familia theologus, lib. 7 de locis, cap. 3, hunc in modum arguit: « Assertionem, quae dicit B. Virginem peccatum originale « contraxisse, non esse in numero dogmatum catholicorum, mani

<< festissime colligitur ex eo, quod a lege universali per singulare << privilegium unam Dei Matrem excipere sacrarum litterarum fidei << nullo pacto adversum est, alioqui cum sacrae litterae in univer<< sum clament: Non videbit me homo, et vivet: Deum nemo vidit un« quam qui Paulum aut Moysem excepisset, sacras litteras contra << pugnasset »>.

R. 2. Nego minorem. Nam 1. ex generalibus Scripturae, aut Patrum, de peccato originali ab omnibus contracto effatis nihil amplius colligi potest, quam ex generalibus eiusdem Scripturae, vel Patrum locutionibus de peccato actuali, cui omnes obnoxii sunt.... 2. Conc. Tridentinum, sessione v, declarando suae intentionis non esse B. Virginem comprehendere in generali suo de peccato originali decreto, consequenter declaravit non esse suae intentionis eam comprehendere in generalibus, sive Patrum de peccato originali oraculis.... 3. Divina ordinatio circa peccati originalis transmissionem Deo non abstulit facultatem, quos voluisset ab illa lege eximendi. Unde generales illae locutiones semper intelligendae sunt hypothetice, id est, ex hypothesi quod Deus per singulare privilegium aliquem non exemerit a peccato originali. Porro voluit Deus propter honorem Dei, ut lex, quae erat pro omnibus, non esset pro Maria, ad eum fere modum, quo lex Assueri erat pro omnibus, non pro Esther... 4. Generales illae locutiones recte intelliguntur de B. Virgine, quamvis cum existere coepit, iustificationis gratia fuerit exornata; exprimunt enim omnes, qui fuerunt in Lumbis Adae, in eo peccasse, et peccatum, secluso speciali privilegio reipsa in primo existentiae suae instanti contrahere debuisse, quo sensu, ut postea dicemus, B. Virgo in Adam peccavit, et mortua est. Instant... et coelesti oraculo: « Si unus pro omnibus << mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus <«< est Christus »>, innixi arguunt: Ii omnes pro quibus revera mor« tuus est Christus, revera mortui sunt in Adamo; sed Christus re«apse mortuus est pro Maria; ergo Maria reapse mortua est in « Adamo, si autem reapse mortua est in Adamo, reapse contraxit « peccatum originale» ergo. . . .

..

« PoprzedniaDalej »