Obrazy na stronie
PDF
ePub

plae libenter, fidenter admove, ut ad illius conspectum elucescat, et si qui te exprobaverint de temeritate, nos pro te in illos retorquebimus hoc Divi Augustini effatum, lib. 1 de Trinit. cap. 3: « Non « omnia, quae ab omnibus scribuntur, in omnium manus veniunt, « et fieri potest, ut nonnulli, qui etiam haec nostra intelligere valent, « illos non inveniant libros, et in istos saltem incidant; eoque utile « est plures, a pluribus fieri diverso stylo, non diversa fide. » Hisce ductus rationibus ego trepidans ad augustam aram B. M. V. immaculate Conceptae accedo, ac super hanc humillime, perdevote et religiose meum depono munus, meam exilem candelam ante illam accendo, si quis velit haec despicere, despiciat quidem, non me utique contemnit, at vero illos, a quibus, pro quibus, et cui haec eruta, oblata fuere. Utrum autem hoc impune sit facturus, ipsi videant; nos tantum istis dicamus, quod Tostatus ipse iam scripsit: « Iuxta a spiritus dispertitoris mensuram, parvulam licet nobis collatam « egisse credimus: certe tamen, an secus factum sit, arbitrii nostri a non est. Hoc enim speculatoribus huius operis, non desidiosis, et « fastidiosis lectoribus, sed solerti indagine cuncta rimantibus reli« ctum esse volo ; ita tamen ut invidiae corrodenti locus nullus reli« ctus sit. Haec enim omnia lacerat, quae bene dicta more canino « delatrat. Ideo contra eam benevolos defensores peto, Hieronymi no« stri formulam tenens, qui in singulis praefationibus suis inviden« tium rabiem detestatur et fugit. »

In cunctis operibus, quae in lucem prodeunt, ipsorum semper laudabile pretium est, claram materiarum partitionem exhibere, nec non rationem adferre istius partitionis: quamobrem nos huic praecepto obsequentes nostrum Enchiridion in duodecim momenta fundamus, atque partimur, a quibus exurgit triumphus Beatae Mariae V. Matris Dei in originale peccatum, incipientes: I. a Sacra Scriptura; II. a Conciliis vel generalibus, vel nationalibus; III. a Liturgiis Ecclesiarum orientalium, et occidentalium; IV. a Ss. Patribus e primo Ecclesiae saeculo; V. a definitionibus RR. Pontificum; VI. a Spiritu, et Ecclesiae facto; VII. ab Academiis, religiosorumque ordinum totius fere orbis; VIII. a doctissimis in Sacra Theologia Magistris; IX. a revelationibus adprobatis a Conciliis, et RR. Pontificibus; X. a miraculis authenticis; XI. ab historicis, oratoribus, philosophis, poetis; XII. tandem per metipsos haereticos clausulam huic disputationi imponentes; nec casu hunc retinuimus ordinem: etenim vero sicuti duodecim fuere filii Iacob patriarchae, qui totidem constituerunt tribus in Israel; totidem fuere apostoli pro fide statuenda a Redemptore nostro electi; totidem fuere quidem sidera, quibus Trinitas coronavit B. Virginem Mariam, per cuius Natum vetus illa abroganda erat lex, et nova haec ab aliis duodecim selectis viris divino mandato universo orbi praedicanda, Ioan. Apoc. XII, 1: « Et in capite eius corona stellarum duodecim: » ita haec duodecim momenta loco stellarum duodecim efformabunt nobilissimam illam coronam, quae tuetur almum privilegium illius per excelsae Mulieris, quae tamquam SIGNUM MAGNUM APPARUIT IN COELO; MULIER AMICTA SOLE, ET LUNA SUB PEDIBUS EIUS, ET IN CAPITE EIUS CORONA STELLARUM DUODECIM, Immaculatae nempe istius Conceptionis, sublimisque eius triumphi in peccatum originale. Igitur per ista quidem momenta Beatae Mariae V. immaculate Conceptae hunc tribuere possumus versum:

Tot tibi sunt dotes, Virgo, quot sidera coelo,

MOMENTA QUIBUS ASTRUITUR TRIUMPHUS

B MARIAE VIRGINIS MATRIS DEI

IN ORIGINALE PECCATUM

DESUMPTA EX SACRA SCRIPTURA

« Ubi Scriptura nihil commemorat de « Virgine, inquirendum est ratione, quid conveniat veritati, fiatque ipsa veritas auctoritas, sine qua nec est, nec valet auctoritas. » DIVUS AUGUST, Serm. de Ass.

Quidquid probabiliter, et sine fidei incommodo Deiparae attribui

potest, id merito tribuitur, sed hoc fieri potest in assertione B. Virginem Mariam triumphasse in originale peccatum: ergo merito asseritur. Maior est Ecclesiae universalis vox, Conciliorum, Ss. Patrum, et Doctorum omnium passim; minor autem ex eo probatur, quod ex duodecim enuntiatis momentis ita sentiatur, neque ullum inconveniens ex tali assertione secuturum appareat, sed potius magni favores, et gratiae ab hac Sanctissima Virgine, quin et ab ipso Christo sperari possint, si tam honorifice de illa sentiamus, et loquamur. Itaque nos a Sacrae Scripturae momentis exordiamur.

Verum quamquam nullam habemus Scripturam S. manifestam, qua adstruatur huiusmodi Triumphus B. V. Mariae Matris in originale peccatum, nihilominus negantibus hoc, nos respondere poterimus, necesse non esse adamussim omnia Scripturis probare manifestis, quum hoc iam antea Paulus metipse explicarit, etiam circa sacrosanctum Eucharistiae Sacramentum. Posteaquam enim de

institutione, ac digna, et indigna sumptione multa scripserat, 1. Cor. III, nec omnia sua ad Corinthios epistola comprehendere potuit, aut forte non voluit, in fine subiunxit. Caetera quum venero disponam. Sed ecce reliqua, quae circa sacramentum Eucharistiae disposita sunt, alibi inveniri non poterunt, quo eo ritu et modo, quo communi consensu Christi fidelium celebratur missa per totum terrarum orbem. Et quid dicam, Paulus non modo obstringit eos, qui in Thessalonica Macedoniae fuerunt, ut illi eas traditiones tenerent, quas didicissent per scriptam epistolam, sed et has traditioires, quas per sermones, atque sic per illius praedicationes etiam accepissent; ast modo sicut et ipsa catholica Ecclesia per totum terrarum orbem testatur B. V. Mariam cuncta actuali etiam laevissiina culpa perstitisse immunem, etsi hoc postremum pariter non inveniatur in Sacra Scriptura, sic pariter licet non constet manifestissime ex Divina Scriptura B. V. Mariam ab omni originale labe in sua extitisse Conceptione Immaculatam, tamen utpote talem revera possumus illam fateri; Divo Augustino inquiente Serm. de Assump. << Ubi Scriptura nihil commemorat de Virgine, inquirendum est ra<< tione, quid conveniat veritati, fiatque ipsa veritas auctoritas, si<< ne qua nec est, nec valet auctoritas ». Interea, licet obstet hoc arctum silentium, attamen bonum animum habemus, opportunius nos ostendere, non adeo silere Scripturam Sacram Triumphum in originale peccatum a B. V. Maria Dei Matre obtentum. Hoc animo nos agitamus, proponimus, defendimus, atque, ut probemus: sit VULGATA: Iob. 14. 4 inquiente: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es?

GRAECI interpretes: Quis enim mundus erit a sorde? At nemo. Etsi unius diei sit vita eius super terram.

HAEBREUM: Quis dabit mundum de immundo? Ne unus .... unacumque ex his lectionibus assumatur, clarum est, locum istum agere de labe Originis, qua expers nemo esse potest, qui per naturalem generationem ab Adamo descendit, nisi speciali privilegio ab ca eximatur.

« PoprzedniaDalej »