Obrazy na stronie
PDF
ePub

OTHER

LE GROING-LA ROMAGERE,

MISERATIONE DIVINA,'

ET S. SEDIS APOSTOLICA GRATIA,

BRIOCENSIS EPISCOPUS.

CLERO BRIO CENSI

SALUTEM IN CHRISTO JESU.

ST assidua precatio ità homini christiano necessaria, ut sine ea non magis vigere pietas possit, quàm sine ducto spiritu corporis vita servari. Oportet semper orare, et non deficere (1). Ità quippè et supremum in nos Dei jus ac dominium, et humanæ conditionis infirmitatem inopiamque agnoscimus ac profitemur.

Illud autem precandi munus, non verborum sonitu', sed desiderio cordis peragitur. Interior sine intermissione oratio, inquit sanctus Augustinus (2), desiderium est. Si non vis intermittere orare, noli intermittere desiderare... Multum enim precari, est ad eum quem'precamur, diuturné et pid cordis excitatione pulsare.

7

Debet hæc oratio, veluti mens quædam, per totum christianæ vitæ corpus diffundi, omnes illius actus comitari et consecrare: non quòd hominem solita communis vitæ munia exsequi vetet; id impedit modo ne in iis totus demergatur. Illa mentem sursùm erigit, illa cordis habenas tenet ac moderatur ; illa factis omnibus præest, invigilatque ne quâ pravæ cupidinis contagione corrumpantur.

[ocr errors]

Sed cùm illa erecta ad Deum mentis intentio, quâ perpetuæ precationis impletur munus hebetetur interdùm et languescat, corporis distracta necessitatibus, ærumnosis curarum ponderibus depressa; necesse est

(1) Luc. 18. (2) S. Aug. in Ps. 37. Epist. ad Probam

[ocr errors]

et

[ocr errors]

ut certis horis ac temporibus ad eam orationem accin gamur, quâ totus homo convertitur ad Deum, et vefut in secreto cordis contractus, id unum agit ut supremi Numinis majestatem adoret, justitiam flectat misericordiam imploret. Quod quidem precationis genus non minùs districtè quàm alterum præcipitur. In ipsa fide, inquit sanctus Augustinus (1), et spe et caritate, continuato desiderio, semper oramus: sed ideò per intervalla horarum ac temporum, etiam verbis rogamus Deum; ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus quantùmque in hoc desiderio perfecerimus, nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acriùs in sitemus.

Sed si nullus est inter Christianos ab hâc precandi mecessitate immunis, quantò impensius debent Ecclesiæ Ministri huic religioso operi incumbere, quorum ipsa conditio fert, ut Viri desideriorum sint (2), et cæ erorum fidelium vota, sacrificia precesque ad thronum gratiæ deferant? Ut iam sancto tamque necessario muneri satisfat accuratiùs, nonnullos è sacris Ministris huic operæ propriâ quâdam destinatione sic addixit provida Ecclesiæ caritas, ut essent ab omni prætereà occupatione soluti ac liberi. Et illi quidem tam honarifica sorte ad Angelorum conditionem proximè, accedunt, quandoquidem ipsorum è manibus ad thronum coelestem ascendunt incensa multa (3), quæ sunt ora tiones Sanctorum. Illos verè dixerimus apud divinam majestatem legatos, interpretes, mediatores populorum, quibus vicariam vocem pietatemque commodant; et dùm alii pugnant, ipsi manus ad coelum porrigunt, ut iram offensi Numinis avertant aut exarment.

Ecclesia, castissima illa columba, cujus pios perpetuosque gemitus semper exaudit Deus, id in se muneris recipit, ut Ministrorum suorum preces dirigat, et singulas sanctissini ministerii partes ordinet atque disponat. Illa in Officio divino, quo quidem tota publici cultûs materia continetur, complexa est augustissima Dei ac Religionis mysteria, incorruptas fidei morumque regulas, doctrinam traditionis, sanctorum Patrum scriptis, et Conciliorum decretis consignatam. Ibidem clarissima virtutum omnium exempla proponit in vitâ et morte Sanctorum ac Martyrum, quos publico cultu ve◄

(1) Epist. ad Probam. - (2) Dan 9. (3) Apoc. 5, et 8.

(7)

neratur; eâ scilicèt mente ut fidelium pietatem alat, erudhat fidem, fervorem accendat. Docet eadem Dei cultum spiritu, id est, religioso animi cordisque obsequio, et adoratione constare; sanctosque non sterili admiratione sed fideli virtutum, quibus enituerunt, imitatione honorari. Quæ cùm generatim spectârunt primi Ecclesiæ Pastores, tum etiam illud præcipuè intenderunt, ut in Officii ecclesiastici serie, ordine, dispositione parata essent sacerdotibus subsidia, quibus populos sibi commissos scientiâ salutis faciliùs possint instruere.

Multorum antistitum felix fuit hâc in parte opera et probatus labor. Sed inter multa quae variis in dioecesibus prodierunt Breviaria, nobis, sicut et felicis recordationis prædecessori nostro, maximè commendandum quod jussu et auspiciis illustrissimi DE VINTI MILLE, Parisiensis Archiepiscopi, digestum prodiit. Quapropter illud jam apud vos receptum adoptavinus, et etiam per præsentes adoptamus, mutatis tamen nonnullis quæ usus huic nostræ Diocesi proprii expostulare visi sunt. Que autem sint ejus ordo et peritia ex verbis jam dicti Archipræsulis accipite:

[ocr errors]

« In hujus porrò operis ordinatione, inquit, id ser» vandum esse duximus, ut, si excipiantur Hymni, » Orationes, Canones et Lectiones nonnulla, singulæ Officii partes è Scriptura sacra depromerentur; rati » videlicet cum sanctis Patribus acceptiores fore divina Majestati preces, quæ Dei ipsius, non sensus modò, sed ipsas etiam voces repræsentarent. Lectiones » autem è Patrum scriptis et vitâ Sanctorum excerpiæ, » cavimus ut cum delectu fierent, et Officiis in quibus usurparentur, apprimè congruerent; postremò, » ut omnia incorruptis rerum gestarum monumentis >> niterentur.

[ocr errors]

>>

Superiorum Breviariorum, veterumque Sacramen» tariorum Collectas seu Orationes, quoad licuit, re» tinuimus. Imò veteribus Hymnis locus datus est, nisi » quibus ob sententiarum vím, elegantiam verborum, » et teneriores pietatis sensus recentes anteponi satius

» visum est.

[ocr errors]

» Multorum piæ voluntati obsequentes, Psalterium »ita divisimus (quod quidem pluribus jam in Eccle» siis obtinuit, ut sui singulis hebdomadæ diebus » imò etiarn Horis, proprii addicerentur Psalmi; pro»lixiores verò seçarentur. Ejusmodi partitione, Officio

>>>um inæqualitatem sustulimus; fecimusque ut canen>> tium spiritus et attentio minùs jam gravarentur. Hoc » nimiæ prolixitatis incommodum ægrè se olim tulisse >> affirmat sanctus Basilius (1). Quæ molestia ut leva»retur, sanxerat jam antiquitùs (2) Narbonense Con» cilium, ut longior quisque Psalmus in plures Do»xologias divideretur; quod itèm sancti Benedicti re» gula præscribit. In omnibus Festis Feriarum psalmi >> recitabuntur jis tantùm diebus exceptis, qui vel >> Mysteriis, vel Virgini Deiparæ, aut quibusdam Sanetis sacri erunt. Indè fiet ut omnes ferè semper intrà >> unius hebdomadæ spatium Psalmi perlegantur.

» Servata est sua diei Dominicæ prærogativa, ut nem» pè festa quælibet excludat, nisi quæ principem in » Ecclesia honoris ac celebritatis gradum obtinent.

» Ut autem cujusque diei officio suus quidam scopus » certumque discrimen assignetur; die Dominicâ, quæ >> creatæ lucis, resurgentis Christi et promulgatæ nova legis dies est, excitatur in fidelium animis Dei et divinæ legis amor. Feriâ secundâ, benigna Dei ergà ho≫mines caritas ac beneficentia celebratur. Tribus proximè » sequentibus Feriis, amor proximi, spes et fides com» mendantur. Feriæ sextæ, quæ dies est passionis Chris » ti, Officium ad patientiam in hujus vitæ laboribus et >> ærumnis refertur. Sabbato denique, propter bona fide »lium opera, iisque repensam mercedem , grates Deo » In ritu Quadragesimalis Officii, æquum censuimus > ut vetus Ecclesiæ mos revocaretur, quo dierum festo» rum læta celebritas cum jejunio et cum salutari pœnitentiæ tristitiâ non satis congruere videbatur. Itaquè quibusdam exceptis Officiis, à Quadragesimali tempore dies festos amovimus.

persolvuntur.

» In Officio Prima Canones legentur; sicque provisum, ut Clerici omnes perutili ecclesiastica disciplinæ notitiâ imbuti, ad illius normam mores componere » studeant »>.

[ocr errors]

Quocircà, de venerabilium Fratrum nostrorum Eccle siæ nostræ Canonicorum consilio, omnibus nostræ Diceceseos Ecclesiis, Monasteriis, Collegiis, Communitatibus, Ordinibus, necnon omnibus Clericis qui ad illud

(1) In Reg. Fus. interrog. 35.

(2) Conc. Nark, an. 689. Can. 2. Concil. Gall. t. 1.

« PoprzedniaDalej »