Obrazy na stronie
PDF
ePub

et auri quinque pondo abstulit, uno ex servis puero non grandi conscio. Furto postridie cognito, omnis suspicio in eos servos, qui non comparebant, commovebatur. Quum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, quærebant homines, quonam modo fieri potuisset. Quidam ex amicis Sassiæ recordatus est, se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam, qua illud potuisse ita circumsecari videretur. Ne multa: perquiritur a coactoribus ; invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone, puer ille conscius pertimuit; rem omnem dominæ indicavit: homines in piscina inventi sunt: Strato in vincula conjectus est: atque etiam in taberna ejus nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. Constituitur quæstio

de furto.

28. Canius and Pythius.

C. Canius, eques Romanus, nec infacetus, et satis litteratus, quum se Syracusas otiandi (ut ipse dicere solebat), non negotiandi, causa contulisset, dictitabat, se hortulos aliquos velle emere, quo invitare amicos, et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod quum percrebuisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, venales quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si vellet, ut suis: et simul ad cœnam hominem in hortos invitavit in posterum diem. Quum ille promisisset, tum Pythius, qui esset, ut

argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur: dixitque, quid eos facere vellet. Ad cœnam tempore venit Canius: opipare a Pythio apparatum convivium: cymbarum ante oculos multitudo. Pro se quisque quod ceperat, afferebat: ante pedes Pythii pisces abjiciebantur. Tum Canius, Quæso, inquit, quid est hoc, Pythi? tantumne piscium? tantumne cymbarum? Et ille, Quid mirum, inquit hoc loco est, Syracusis quidquid est piscium: hæc aquatio: hac villa isti carere non possunt. Incensus Canius cupiditate, contendit a Pythio, ut venderet. Gravate ille primo. Quid multa? impetrat: emit homo cupidus et locuples, tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos: nomina facit: negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos Venit ipse mature. Scalmum nullum videt. Quærit

ex proximo vicino, num feriæ quædam piscatorum essent, quod eos nullos videret. Nullæ, (quod sciam,) inquit ille sed hic piscari nulli solent; itaque heri mirabar, quid accidisset. Stomachari Canius. Sed quid faceret? nondum enim Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas: in quibus ipsis quum ex eo quæreretur, quid esset dolus malus, respondebat : Quum esset aliud simulatum, aliud actum. Hoc quidem sane luculenter, ut ab homine perito definiendi. Ergo et Pythius, et omnes aliud agentes, aliud simulantes, perfidi, improbi, malitiosi

sunt.

[ocr errors]

29. The Physiognomists.

Stilponem, Megareum, philosophum, acutum sane hominem et probatum temporibus illis accepimus. Hunc scribunt ipsius familiares ebriosum fuisse, neque hoc scribunt vituperantes, sed potius ad laudem. Vitiosam enim naturam ab eo sic edomitam et compressam esse doctrina, ut nemo unquam vinolentum illum viderit. Quid? Socratem nonne legimus quemadmodum notarit Zopyrus physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere. Stupidum esse Socratem dixit et bardum, quod jugula concava non haberet. Derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent: ab ipso autem Socrate sublevatus, qui: Non errat, respondit; talis enim natura essem, nisi naturam philosophia superassem. Hæc ex naturalibus causis vitia nasci possunt: exstirpari autem et funditus tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus causis, sed in voluntate, studio, disciplina.

30. The Golden Ring of Gyges.

Gyges quum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum æneumque equum, ut ferunt fabulæ, animadvertit, cujus in lateribus fores essent: quibus apertis, hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitata annulumque aureum in digito: quem ut detraxit, ipse induit-erat autem regius pastor; tum in concilium se pastorum recepit. Ibi

quum palam ejus annuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat: idem rursus videbatur, quum in locum annulum inverterat. Itaque hac opportunitate annuli usus, regina adjutrice, regem dominum interemit ; sustulit quos obstare arbitrabatur: nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic repente annuli beneficio rex exortus est Lydiæ.

Hunc igitur ipsum annulum si habeat sapiens, nihilo plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet : honesta enim bonis viris, non occulta, quæruntur.

31. Cicero's Vanity Disappointed.

Ita multa Romæ geruntur, ut vix ea, quæ fiunt in provinciis, audiantur. Existimabam, nihil homines aliud Romæ, nisi de quæstura mea, loqui. Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram negotiatoribus comis, mercatoribus justus, municipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus. Excogitati quidam erant a Siculis honores inauditi. Itaque hac spe decedebam, ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. At ego quum casu diebus iis, itineris faciendi causa, decedens e provincia, Puteolos forte venissem, quum plurimi et lautissimi solent esse in iis locis: concidi pæne, quum ex me quidam quæsisset, quo die Roma exissem, et numquid in ea esset novi. Cui quum respondissem, me e provincia decedere: "Etiam mehercule, inquit,

ut opinor, ex Africa." Huic ego jam stomachans fastidiose, "Immo ex Sicilia," inquam. Tum quidam, quasi qui omnia sciret, "Quid? tu nescis, inquit, hunc Syracusis quæstorem fuisse ?" Quid multa? Destiti stomachari, et me unum ex iis feci, qui ad aquas venissent.

32. Cicero finds the Grave of Archimedes.

Archimedis ego quæstor ignoratum ab Syracusanis, quum esse omnino negarent, septum undique et vestitum vepribus et dumetis, indagavi sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in ejus monumento esse inscriptos acceperam: qui declarabant, in summo sepulcro sphæram esse positam cum cylindro. Ego autem, quum omnia collustrarem oculis (est enim ad portas Achradinas magna frequentia sepulcrorum) animadverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphæræ figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem principes mecum) dixi, me illud ipsum arbitrari esse, quod quærerem. Immissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum. Quo quum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum, dimidiatis fere. Ita nobilissima Græciæ civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset.

« PoprzedniaDalej »