Obrazy na stronie
PDF
ePub

vallo ad suam villam reduximus. Hic pauca primo, atque percunctantibus nobis, ecquid forte Roma novi: Atticus, omitte ista, quæ nec percunctari, nec audire sine molestia possumus, quæso, inquit: et quære potius, ecquid ipse novi; silent enim diutius Musæ Varronis, quam solebant: nec tamen istum cessare, sed celare, quæ scribat, existimo. Minime vero, inquit ille; intemperantis enim arbitror esse, scribere, quod occultari velit; sed habeo magnum opus in manibus, quod limatur a me politius.

24. Hortensius.

(a.) Hortensius, quum admodum adolescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad majores causas adhiberi cœptus est. Quamquam inciderat in Cottæ et Sulpicii ætatem, qui annis decem majores, excellente tum Crasso et Antonio, deinde Philippo, post Julio, cum iis ipsis dicendi gloria comparabantur. Primum memoria tanta quantam in nullo cognovisse me arbitror, ut, quæ secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet, quibus cogitavisset. Hoc adjumento ille tanto sic utebatur, ut sua et commentata et scripta, et, nullo referente, omnia adversariorum dicta meminisset. Ardebat autem cupiditate sic, ut in nullo unquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem, quin aut in foro diceret, aut meditaretur extra forum. Sæpissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi duas quidem res, quas nemo alius:

partitiones, quibus de rebus dicturus esset, et collectiones; memor et quæ essent dicta contra, quæque Ipse dixisset. Erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus: eaque erat, quum summo ingenio, tum exercitationibus maximis, consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec prætermittebat fere quidquam, quod esset in causa, aut ad confirmandum, aut ad refellendum. Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat, quam erat oratori satis.

(b.) Quum e Cilicia decedens Rhodum venissem, et eo mihi de Q. Hortensii morte esset allatum, opinione omnium majorem animo cepi dolorem. Nam et amico amisso, quum consuetudine jucunda, tum mutuorum officiorum conjunctione me, privatum videbam, et interitu talis auguris dignitatem nostri collegii diminutam dolebam qua in cogitatione, et cooptatum me ab eo in collegium recordabar, in quo juratus judicium dignitatis meæ fecerat, et inauguratum ab eodem; ex quo, augurum institutis, in parentis eum loco colere debebam. Augebat etiam molestiam, quod, magna sapientium civium bonorumque penuria, vir egregius conjunctissimusque mecum consiliorum omnium societate, alienissimo reipublicæ tempore exstinctus, et auctoritatis et prudentiæ suæ triste nobis desiderium reliquerat: dolebamque, quod non, ut plerique putabant, adversarium, aut obtrectatorem laudum mearum, sed socium potius et consortem gloriosi laboris, amis

eram.

25. The Poet Archias.

Ut primum ex pueris excessit Archias, atque ab iis artibus, quibus ætas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit: primum Antiochiæ (nam ibi natus est, loco nobili, celebri quondam urbe et copiosa, atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis affluenti) celeriter antecellere omnibus ingenii gloria contigit. Post in ceteris Asiæ partibus cunctaque Græcia sic ejus adventus celebrabatur, ut famam ingenii exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret. Erat Italia tunc plena Græcarum artium ac disciplinarum studiaque hæc et in Latio vehementius tum colebantur, quam nunc iisdem in oppidis: et hic Romæ, propter tranquillitatem reipublicæ, non negligebantur. Itaque hunc et Tarentini et Rhegini et Neapolitani civitate ceterisque præmiis donarunt; et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant judicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famæ quum esset jam absentibus notus, Romam venit, Mario consule et Catulo. Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter quum res gestas, tum etiam studium atque aures, adhibere posset. Statim Luculli, quum prætextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Sed etiam hoc

non solum ingenii ac litterarum, verum etiam naturæ atque virtutis fuit, ut domus, quæ hujus adolescentiæ prima fuerit, eadem esset familiarissima senectuti.

26. Circumstantial Evidence.

(a.) Clarum admodum somnium tradunt. Quum duo quidam Arcades familiares iter una facerent, et Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse ; ad hospitem, alterum. Qui ut conati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio surrexisse: dein quum se collegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse ; tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur: se interfectum in plaustrum a caupone esse conjectum, et supra stercus injectum ; petere, ut mane ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero somnio eum commotum, mane bubulco præsto ad portam fuisse: quæsisse ex eo, quid esset in plaustro: illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse: cauponem, re patefacta, pœnas dedisse.

(b.) In itinere quidam proficiscentem ad mercatum quendam et secum aliquantum nummorum ferentem est consecutus. Cum hoc, ut fere fit, in via sermonem contulit, ex quo factum est, ut illud iter fami

liarius facere vellent. Quare quum in eandem tabernamı devertissent, simul cœnare et in eodem loco somnum capere voluerunt. Cœnati discubuerunt ibidem. Caupo autem (nam ita dicitur post inventum, quum in alio maleficio deprehensus esset) quum illum alterum, videlicet qui nummos haberet, animadvertisset: noctu, postquam illos arctius, ut fit, ex lassitudine dormire sensit, accessit, et alterius eorum, qui sine nummis erat, gladium propter appositume vagina eduxit, et illum alterum occidit, nummos abstulit, gladium cruentatum in vaginam recondidit, ipse sese in lectum suum recepit. Ille autem, cujus gladio occisio erat facta, multo ante lucem surrexit, comitem suum inclamavit semel et sæpius. Illum somno impeditum non respondere existimavit; ipse gladium et cetera, quæ secum attulerat, sustulit, solus profectus est. Caupo non multo post conclamavit, hominem esse occisum, et cum quibusdam deversoribus illum, qui ante exierat, consequitur. In itinere hominem comprehendit, gladium ejus e vagina educit, reperit Homo in urbem ab illis deducitur ac

cruentum. reus fit.

27. Strato's Theft.

Strato medicus in domo Sassiæ furtum fecit et cædem. Quum esset in ædibus armarium, in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri: noctu duos conservos dormientes occidit, in piscinamque dejecit; ipse armarii fundum exsecuit, et H-S CL

« PoprzedniaDalej »