Obrazy na stronie
PDF
ePub

hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in servos suos sævire. Nam ex constitutione sacratissimi imperatoris Antonini, qui sine causa servum suum occiderit, non minus teneri jubetur, quam qui alienum servum occiderit. Sed et major quoque asperitas dominorum per ejusdem principis constitutionem coercetur. Nam consultus a quibusdam præsidibus provinciarum de his servis, qui ad fana deorum vel ad statuas principum confugiunt, præcepit, ut si intolerabilis videatur dominorum sævitia, cogantur servos suos vendere. Et utrumque recte fit; male enim nostro jure uti non debemus; qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio. Ceterum quum apud cives Romanos duplex sit dominium, nam vel in bonis, vel ex jure Quiritium, vel ex utroque jure, cujusquam servus esse intellegitur, ita demum servum in potestate domini esse dicemus, si in bonis ejus sit, etiamsi simul ex jure Quiritium ejusdem non sit. Nam qui nudum jus Quiritium in servo habet, is potestatem habere non intellegitur.

Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos justis nuptiis procreavimus. Quod jus proprium civium Romanorum est; fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem qualem nos habemus. Idque divus Hadrianus edicto, quod proposuit de his, qui sibi liberisque suis ab eo civitatem Romanam petebant, significavit. Nec me præterit Galatarum gentem credere, in potestate parentum liberos esse.

Habent autem in potestate liberos cives Romani, si cives Romanas uxores duxerint, vel etiam Latinas peregrinasve cum quibus connubium habebant. Quum enim connubium id efficiat, ut liberi patris condicionem sequantur, evenit, ut non solum cives Romani fiant, sed in potestate patris sint. Unde et veteranis quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus connubium cum his Latinis peregrinisve, quas primas post missionem uxores duxerint. Et qui ex eo matrimonio nascuntur, et cives Romani et in potestate parentum fiunt.

Non solum autem naturales liberi secundum ea, quæ diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam hi quos adoptamus. Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate, aut imperio magistratus velut prætoris.

Populi auctoritate adoptamus eos, qui sui juris sunt; quæ species adoptionis dicitur adrogatio; quia et is, qui adoptat, rogatur, id est, interrogatur, an velit eum, quem adoptaturus sit, justum sibi filium esse; et is, qui adoptatur, rogatur, an id fieri patiatur; et populus rogatur, an id fieri jubeat.

Imperio magistratus adoptamus eos, qui in potestate parentum sunt, sive primum gradum liberorum obtineant, qualis est filius et filia, sive inferiorem, qualis est nepos, neptis, pronepos, proneptis.

Et quidem illa adoptio, quæ per populum fit, nusquam nisi Romæ fit: at hæc etiam in provinciis apud præsides earum fieri solet. Item per populum feminæ

M

non adoptantur, nam id magis placuit. Apud prætorem vero, vel in provinciis apud proconsulem legatumve etiam feminæ solent adoptari. Item impuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est. Nunc ex epistola optimi Imperatoris Antonini, quam scripsit pontificibus, si justa causa adoptionis esse videbitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. Apud prætorem vero et in provinciis apud proconsulem legatumve cujuscumque ætatis homines adoptare possumus.

Feminæ vero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate habent.

7. De Personis quæ in manu sunt.

Sed in potestate quidem et masculi et feminæ esse volent in manum autem feminæ tantum conveniunt. Olim itaque tribus modis in manum conveniebant: usu, farreo, coemptione.

Usu in manum conveniebat, quæ anno continuo nupta perseverabat: nam velut annua possessione usu capiebatur, in familiam viri transibat, filiæque locum obtinebat. Itaque lege duodecim tabularum cautum erat, si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ut quotannis trinoctio abesset, atque ita usum cujusque anni interrumperet. Sed hoc totum jus partim legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine oblitte

ratum est.

Farreo in manum conveniunt per quoddam genus sacrificii in quo farreus panis adhibetur: unde etiam

confarreatio dicitur. Sed complura præterea hujus juris ordinandi gratia cum certis et solemnibus verbis, præsentibus decem testibus aguntur et fiunt.

Coemptione in manum conveniunt per mancipationem, id est, per quandam imaginariam venditionem, adhibitis non minus quam quinque testibus, civibus Romanis puberibus, item libripende, præter mulierem eumque cujus in manum convenit. Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum marito suo, sed etiam cum extraneo: nam aut matrimonii causa facta coemptio dicitur, aut fiduciæ causa: quæ enim cum marito suo facit coemptionem, ut apud eum filiæ loco sit, dicitur matrimonii causa fecisse coemptionem: quæ vero alterius rei causa facit coemptionem cum extraneo, velut tutelæ evitandæ causa, dicitur fiduciæ causa fecisse coemptionem. Quod est tale: si qua velit quos habet tutores reponere, ut alium nanciscatur, cum extraneo* coemptionem facit; deinde a coemptionatore remancipata ei cui ipsa velit et ab eo vindicta manumissa incipit eum habere tutorem a quo manumissa est: qui tutor fiduciarius dicitur. Olim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio : tunc enim non aliter feminæ testamenti faciendi jus habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemptionem fecissent+ remancipatæque et manumissæ fuissent. Sed hanc necessitatem coemptionis faciendæ

* The words " cum extraneo" are added from conjecture. ↑ Compare Cicero Topic. c. 4; and Savigny, Zeitschrift für Geschichtliche Rechtswissenchaft, vol. iii. Geschlechtstutel.

ex auctoritate divi Hadriani senatus remisit....femina ....(si) fiduciæ causa cum viro suo fecerit coemptionem, nihilominus filiæ loco incipit esse, nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu viri sit, placuit eam jus filiæ nancisci.

8. De Personis quæ in mancipio sunt.

Superest, ut exponamus, quæ personæ in mancipio sint. Omnes igitur liberorum personæ, sive masculini, sive feminini sexus, si in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem modo possunt, quo etiam servi mancipari possunt. Idem juris est in earum personis quæ in manu sunt. Plerumque solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, quum velint parentes coemptionatoresque e suo jure eas personas dimittere, sicut inferius evidentius apparebit. Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria quædam venditio quod et ipsum jus proprium civium Romanorum est. Eaque res ita agitur, adhibitis non minus quam quinque testibus, civibus Romanis puberibus, et præterea alio ejusdem condicionis, qui libram æneam teneat, qui appellatur libripens: is, qui mancipio accipit, rem tenens ita dicit. HUNC

EGO HOMINEM EX JURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO ISQUE MIHI EMPTUS EST HOC ERE ENEAQUE LIBRA: deinde ære percutit libram, idque æs dat ei, a quo mancipio accipit, quasi pretii loco. Eo modo et serviles et liberæ personæ mancipantur. Animalia quoque, quæ mancipi sunt, quo in numero habentur boves, equi,

« PoprzedniaDalej »