Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

clesiastico relictum presbyteris.

41. Quidquid non possidet, etc. Ita lib. 11 de Vo- B erat episcopis nomen, quod nunc e contra usu Eccat. Gent. c. 16: Per apostolici sacerdotii principatum amplior facta est arce religionis, quam solio pofestatis, scilicet imperatoriæ. Similia vide apud Leonem PP., si non et hæc ipsa illius sunt, ut docti quidam suspicantur.

42. Orientis rectorum. De Palæstina synodo Diospoli habita loquitur Auctor noster. Huc perductus fuerat Pelagius, intentata in ipsum accusatione ab Herote et Lazaro episcopis Gallis, hoc Aquensi, illo vero Arelatensi, licet utroque sede sua pulso, quod contigisse videtur anno 415. In hac Pelagius, absentibus ob necessarias causas accusatoribus, auditus, singulis oblati ab ipsis libelli articulis artificiose respondens, multa simulatione judices ita delusit, ut tamen abjuratis et damnatis erroribus, ipse innocens et rectæ fidei pronuntiaretur.

43. Captumque, etc. Pelagium ad proferendam in se suosque sententiam Palestinorum episcoporum synodus coarctavit, lib. contra Collat. c. 21.

51. Bestia. Pelagius scilicet. Patribus non infre-C quens in hæreticos contumaces appellationibus uti durioribus.

52. Sensus tenuisset eosdem. Quia, inquit Augustinus, lib. 1 cont. Julian. c. 5, id quod negavit ore, corde 'servavit.

55. Bethlei. Vocem Hebraicam Bethleem ad Latinam terminationem inflexit, fecitque Bethleam, unde genit. Bethlei.

Ibid. Præclari nominis. Ob celebritatem famæ, forte etiam ob etymon nominis Hieronymi, quasi Sacri nominis.

57. Mundique magister. Sic de illo Breviar. Rom. ultima Septemb. : Tamquam ad oraculum ex omnibus orbis terræ partibus ad ipsum divinæ Scripturæ quæstiones explicandæ referebantur. Illum Damasus pontifex, illum S. Augustinus de locis Scripturæ difficillimis sæpe consuluit, propter ejus singularem doctrinam, et linguæ non solum Latinæ et Græcæ, sed Hebraica etiam et Chaldaicæ intelligentiam.

58. Libris, præsertim Dialogorum, et Epistola ad Ctesiphontem.

59. Dissecuit: Non adeo ob acrimoniam styli, de qua ibidem Brev. : Hæreticos acerrimis scriptis exagitavil; quam quia libris istis subtilem quamdam callidissimæ bæreseos anatomen fecit, noscique dedit (at in versu sequitur) ipsa velut intima illius viscera : utpote cum esset ex iis qui ejus sensus diligentius indagare potuerunt; teste synodo Milevit. ad Innocent. PP. epistola inter Augustinianas. 176, al. 92.

62. Docto bonus ore, id est, erudite facundus. Virgiliane scilicet, uti Æneid. 1x :

Hic jaculo bonus, hic longe fallente sagitta.
Ibid. Sacerdos dicitur Atticus, quia proprium tum

D

64. De qua, seu à qua; nempe urbe, non autem fide, ut putari posset. Completur vero constructio per sequentia. Tacita tulerant tormenta repulsæ. Id est, inauditi repulsi seu expulsi sunt. Cum enim Pelagiani, post Zosimi sententiam, imperialibus quoque decretis sede sua exturbati essent, quosdam suorum Constantinopolim miserunt, ubi erroris sui impietatem dissimulantes, se causamque suam falsa specie obduxerunt. Verum in ea civitate beato Joanni Chrysostomo Atticus successerat, illius fidei dignus æmulator, qui hoc in casu scientia sua simul et episcopali virtute adhibita, eorum legationem rejecit, antiquam illis Ecclesiæ fidem opponens, eosdemque tam acriter insectatus est, ut ne consistendi quidem in urbe licentiam daret. Quinam autem fuerint hæreticorum legati non liquet; nisi quod Marius Mercator ducem illorum ponat Coelestium, de quo paulo post initium Commonitorii ita scribit : Post aliquantos, inquit, annos (nimirum a condemnatione sua Carthaginensi, Paulino diacono accusante) sub 8. mem. Aulico episcopo, urbem CP. petiit; ubi in similibus delectus, magno studio sancti illius viri a prœdicta alma urbe detrusus est.

65. Lugdun. editio sola :

Quamvis se obducto tegerent velamine forma,
Judicii et tacitæ tulerint tormenta repulsæ.
Editiones Lovan., Duac. et Colon. et aliæ poste-
riores :

Quamvis se obducta tegerent velamine forma,
Judicii et tacitæ tulerant tormenta repulsæ.
Pro quibus novissimus hujus carminis editor Lo-
vaniensis doctor et professor regius legi vult:
Quamvis se obductæ tegerent velamine formæ
Judicii, tacitæ tulerunt tormenta repulsæ.

Ita jam ex conjectura emendans locum hactenus corruptissimum, cum opportune incidisse se narrat in scriptorem modernum sic quoque legentem; qui quasi non satis fisus bac lectione, supradictam alibi insinuabat cum voce tulerunt. Subjungit quoque displicere prorsus sibi istud et, quod irrepsisse putat supplendæ sententiæ alioqui mutila, cum pro Virgiliano, tulerunt, imperita emendatione legi coeptum est, tulerint, aut tulerant.

Ibid. Forma judicii. Speciem judicii diceret Tacitus sed noster metro servire debuit. Hanc autem judicii speciem forte idem Mercator insinuat, cum significat Coelestium in synodo Carthaginensi ad sedem apostolicam provocasse, sed mutata deinde sententia, Constantinopolim specie appellationis confugisse. Hæc supra citatus doctor Lovan.

[blocks in formation]

68. Tumultu Clara Ephesos. Tumultum verisimiliter popularem intelligit, ut erat populus ille pro avita fide ferventissimus, teste eorum gaudio in protrita Nestorii hæresi; de quo historia concilii œcumenici Ephesini: nec tamen locus præsens intelligendus de damnatione Pelagianorum in isto concilio, ut quod nondum cum scriberetur hoc carmen, sed mortuo demum Augustino coactum noscitur. Verum hoc contigisse placet eruditis circa anni 421 finem, quo damnati Pelagiani banc Ecclesiam, in qua Cœlestius ad sacerdotium fuerat imprudenter evectus, et abi ob diutinam ea in urbe commorationem variis necessitatibus forte gaudebat, in suas partes attrahere pertentarunt, sed incassum; quippe Ephesii legationem hæreticorum respuerunt, et ipsorum legatos urbe sua cito exire compulerunt.

70. Trinacria fervens, agmen vipereum, etc. Notum Trinacriam vocari Siciliam ob tria promontoria. Oriente pulsi hærici in Occidentem redeuntes, eliam ad Siciliam appulerunt, ubi virus suæ pravitatis afflare Siculis hominibus tentantes, episcoporum hujus insulæ diligentia et virtute rejecti, et terris illis expulsi, ultra mare trajicere coacti sunt, hoc ferme tempore. Idipsum etiam referri potest ad annum 419, quo episcopi plures Siculi damnationi Pelagianorum subscribere recusantes, sedibus suis pulsi fuere.

CAPUT III. Pelagianam hæresim Africanorum præsulum ope porissimum fuisse debellatam. Augustini laus. Uni omnium Augustino victoriam de Pelagianis præcipue deberi. Præstantia librorum Augustini pro Dei gratia. Ab humilibus solis salubriter leguntur.

72. In editis Lugd., Lov. et Duac., nostræ. Aliis placuia dici, Africa nostra, etiam ab homine Gallo, uti mox Africæ episcopi nostri, id est, partium nostrarum, immo partium decus. Africani autem episcopi priores errorem istum damnarunt, ut jam diximus, ab anno 412, et pluribus hanc in rem habitis conventibus consequentibus annis, prius latum judicium tuiti sunt. Hi quoque plures epistolas ad Iuno. centium Zoziniumque scripserunt, quibus sedis Apostolicæ sententiam in perduelles sanæ fidei pro

curarunt.

77. Geminoque senum celeberrima cœlu. De boc gemino concilio diverse sentiunt eruditi. Visum erat quibusdam per hanc duplicem synodum, Carthagiuensem et Milevitanam, sub Innocentio habitas anno 416, intelligi, per quas primum jugulati sunt Pelagiani, et quarum decreta in primario totius Africa concilio sub Zosime renovata sunt, anno 418. Alii inter cætera quæ in causa Pelagianorum collecta leguntur Afrorum præsulum concilia duo notant celebriora: unum quidem, quod videtur assignandum ineunti Novembri anni 417, post acceptas quas Zozimus miserat in favorem Cœlestii epistolas; in quo Zozimum obtestantur eo usque res quo in statu erant telinqueret, dum plenius de Coelestii causa, qui primum apud ipsos accusatus fuerat, edoceretur: quod concilium successive ad 214 episcoporum numerum pervenit; et hoc antequam Coelestius a Zozimo damnaretur habitum fuisse tradit Prosper in Chronico ad annum 418. Alterum concilium tum habitum videtur, cum concilii Africani titteris, xu kal. Aprilis anni sequentis, post acceptas alteras corum posteriores litteras, unica satis brevi rescripeit: quæ epistola in kal. Maii pervenit in Africam, quo tempore præsules Carthaginem novum contra Pelagianos concilium celebraturi conveniebant:

B

C

D

Tu causam fidei flagrantius, AFrica, nostræ Exsequeris; lecumque suum jungente vigorem Juris apostoliei solio, fera viscera belli 75 Conficis, et lato prosternis limite vietos. Convenere tui de cunctis urbibus almi Pontifices, geminoque senuma celeberrima contu

quod quidem in basilica Fausti anno 418, die 1 Maii habitum ad 220 episcopos, præter Donatianum et Aurelium primates, pervenisse vult Photius. Quin hoc ipsum plenarium totius Africæ fuerit, in quo Augustinus se atque alios antistites quidpiam adversus Pelagianam hæresim constituisse testatur, nullus est ambigendi locus. In hoc canones conditi octo, aut novem, qui alias Milevitano tribui solebant, quosque Baronius in ea urbe anno 416 sancitos existimavit. Ad hanc opinionem accedere videtur carminis hujus editor et illustrator Lovaniensis, dum sic loquitur. Primum quidem colligimus ex his quæ nobis præsens carmen ac fere hoc ipsum caput suppeditant, synodos illas Africanas (de quibus loquitur S. Prosper) fuisse plenarias, ita testantibus verbis v. 76, de cunctis urbibus; deinde numerosas, ut in quibus sententiam dixerint tot antistites, ut congrue potuerint ab Auctore, v. 86, dici tercenteni; præterea ambas quodammodo unam et eamdem fuisse, puta in eadem civitate, iisdem e Patribus, una in causa, minimoque temporis intervallo coactas; ut idcirco, v. 91, item 184, singulari numero concilium, et non concilia nominentur. Denique utrique præfuisse Carthaginensem Aurelium, et interfuisse Augustinum, ut v. 91 et 92 indicatur. Ex quibus concludimus minime hic agi de synodis Carthaginensi et Milevitana sub Innocentio PP., ut quas, neque plenarias fuisse, neque eum habuisse antistitum numerum, neutri etiam simul Aurelium illum et Augustinum affuisse probant (quidquid aliqui senserint } subscriptiones litterarum utriusque ad Innocentium. His autem exclusis, quid nisi supersunt duæ Carthaginenses, sub Zozimo pontifice, quas omnes admitlunt? Lis namque vix dici potest quam apte conveniant omnia supra recensita. Plenarias fuisse ipse Augustinus indicat epist. 215, ad Valentinum; numerus etiam antistitum constat : nam 214 seu 217, non uno in loco Prosper numerat, quos hic in versu tercentenos dixit libertate poetica. Sed quid pluribus immoror, dum uno rem conficio? Pulo sane, geminum illud concilium quod hic Auctor memorat, tum v. 77 geminoque senum celeberrima cætu, tum v. 90 et 91:

An alium in finem posset procedere sanctum
Concilium, cui dux Aurelius, etc.;

puto, inquam, illud idem esse cum eo quo infra v, 184 et seq. remittit Pelagianos, jubetque

Petri solium Romam et Carthaginis altæ.
Concilium repetant :

nempe ubi prius ipsos dixerat condemnatos. Quid
ergo adhuc quæsito opus ubi gentium habitum sit
illud concilium, dum illud Virgilianum Carthaginis
aliæ plus quam digito rem indicat. Utinam modo de
illius decretis seu canonibus eadem lux et certitudo
affulgeret! At conditos quidem in eo aliquos suadet
illud v. 84: Condila sunt et scripta manent. Persua-
dent etiam verba infra ex libro contra Collat. citato
ad v.
78, ut taceam insuper de August. epist. 247
jam laudata, sed vel interciderunt, mi et epistola
illa Zozimi qua confirmabantur, vel, quod magis
reor, sunt illi ipsi octo canones de gratia, quos olim
concilium Turonense ir antiquos Milevitanos appel-
lavit, et ideo a nonnullis in synodo quapiam Milevi-
lana primum conditi, et demum Carthagine renovati
existimantur; sed Aug. epistola illa ad Valent. re-
novationis non meminit, ac potius ita loquitur, ui
illic conditos significet.

125 Decernis quod Roma probet, quod regna A

sequantur.

Nec sola est illic synodorum exerta potestas; 80 Ceu quos non possent ratione evincere nostri, Vi premerent: discussæ artes, virusque rete

clum est

Hæretici sensus; nullumque omnino relictum,
Docta fides quod non dissolveret argumentum.
Condita sunt, et scripta manent, quæ de cata-
ractis

85 Eterni fontis fluxere undante meatu,

Et tercentenis procerum sunt edita linguis :
Sic moderante suam legem bonitate severa.
Ut qui damnato vellent de errore reverti,

[blocks in formation]

Ibid. Regna sequantur. Imperator siquidem Honorius (ait auctor Gallicæ translationis carminis hujus), conciliorum istorum auctoritatem secutus, legem tulit in Pelagianos anno 418. Verum se ipse exponit Auctor, libro contra Collat. cap. 21, alias 41, "dum ait: Sanctæ memoria papa Bonifacius piissimorum imperatorum catholica devotione gaudebat, et contra inimicos gratia Dei non solum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis.

81. Discussæ aries. Quod auctor versionis, de qua mox, intelligit de litteris ad Innocentium et Zozimum, et de octo canonibus qui videntur a Milevitana synodo primum conditi, et a Carthaginensi sub Zozimo renovati. Unde concilium Turonense 11, an- C no 570, antiquos canones Milevitanos appellat, qui in codice canonum Ecclesiæ Africanæ, concilio Carthaginensi sub Zozimo attribuuntur, inter quos illi octo canones de gratia primas tenent. Lovaniensis vero illustrator: De canonibus quidem, ait, nec non de epistola ad Zozimum etiam ipse consentio, si hic paragraphus a v. 79 usque ad 84 intelligendus veniat de rebus synodicis, de quibus priora et sequentia: verum quia is potius interjectus videtur, pareuthesis in nodum, in eoque Auctor, ut apparet, digreditur ad alia in eadem Ecclesia, ut ita loquar, extrasynodaliter gesta, puta per Augustinum et similes disputatores, crediderim ad privatam ejusmodi Afroruin operam hæc referenda esse. Saliem de litteris ad Innocentium adduci non possum ut credam Auctorem agere: quippe qui synodorum a quibus hæ scriptæ sunt, nullam usquam habuit rationem, seu quod illæ non dedita opera pro causa Pelagiana coacte essent, sed ex occasione tantum ac obiter de illa cognoverint; seu quod potius eam- D dem integram detulerint ad primam sedem, cui proinde ascribendum veniat quidquid hac in parte peractum fuit.

86. Et tercentenis. Poetice, ut infra v. 187: Mille senum, etc.; nam in prosa constanter vocat ducentos quatuordecim (alias 217) sacerdotes. Sed quidni bis centenos potius dixit in versu, æque nimirum poetice, et numero qui a vero propius abesset? Putem numerum rotundum 300 vel ideo imprimis placuisse, quod jam pridem in Patribus primæ synodi Nicænæ consecratus esset. Ita Doct. Lov. Aliis placet, licet unicuique borum conciliorum non interfuerint episcopi 220, facile tamen fieri potuisse, utrique episcopos affuisse trecentos diversos.

89. Pacem. Dubitari possit an positum phrasi Patrum, Cypriani præsertim, pro communione ecclesiastica, cui supra v. 45 et seq. opponitur.

[blocks in formation]

corpore Christi Abjungi, et sancto vellent grege dissociari; an vero phrasi Virgiliana pro venia, ut Æneid. n ( cui similia sunt afia loca complura ) :

Sed votis precibusque jubent exposcere PACEM. Verum pro communione Ecclesiæ positum esse suadet quod per antithesin additur:

....Pulsis (de Ecclesia) qui prava tenerent.

90. An alium. Suspicatur hic erratum amanuensis Lov. editor et illustrator; nec potuisse ita scribi ab eo qui infra v. 484 non inscius legis metricæ dixit: Anne ab aquis divina manus, etc.

Vel ergo (subdit idem) similiter lege Anne alium
etc., vel, certe meo periculo, En alium. Auctor tibi
erit qui passim nostro auctori Virgilius: cujus modo
observa interrogationes sequentes Eclog. 1:

Deinde in Pharmaceut. :
En umquam patrios longo post tempore fines.

....En erit umquam

Ille dies, etc. Finem vero accipi pro exitu aut successu, non DIO causa finali subjungit idem doctor.

91 et 2. Dux Aurelius ingeniumque Augustinus erat. Aurelium Carthaginensem et Augustinum Hipponensem episcopos intelligi, nemo est qui dubitet. Non vero ut olim aliquis utroque nomine unum episcopum Hipponensem intellexit, cui prænomen Aurelio, et cognomen Augustino; quique istius concilii simul et dux et ingenium fuerit.

02. Cornu uberiore. Fabulosi illius cornu copiæ seu Amaltheæ fortassis in mentem venerit, præsertim cum nec ipsum divinæ litteræ spreverint (ait idem doct. Lovan.), sed tamen frustra. Respexit potius Auctor ad cornu quo sacras olim regum et sacerdotum inunctiones fieri solitas Scripturæ memorant. Saul et similes mali ominis principes inoncti leEjus ubertatem præ lenticula istius inopia, qua guntur, expendentem vide Gregorium in Reg. x.

97. Nulla sibi tribuit bona. Doct. Levau.: Dictum putaveram ad Ingratorum invidiam, qui contra multa bona sibi suoque arbitrio tribuebant. Sed penitius contextum inspicienti, occurrit hunc potius sensum esse: Dum nullum quærit bonum suum (Non quæ · rit quæ sua sunt, ait Scriptura), non suum cibum, non vitam, requiem, voluptatem, honorem, uti versibus superioribus bona illa enumerantur; fit Devs itli omnia ista, cibus, vita, etc., atque in ipso, taurquam templo sibi unice dedicato, regnat Sapientia increata ilia, quæ in malevolam animam non introibit, nec habitabil in corpore subdito peccatis. Sap. 1, 4.

98. Regnat. Ex quo aliisque toto paragrapho verbis præsentis temporis, colligitur scripta esse hac S. doctore superstite.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

A

B

Sic VERIS subeunt falsa, et discrimine cæco, 112. Quæ mites humilesque bibunt. Doct. Lov.: C Oblique taxat adversarios suos, econtra feroces el superbos, quibus eadem flumina Augustiniana non sapiant. Nam, ait alter, mitem atque humilem esse oportet qui Augustini doctrina de gratia delectari ac salubriter pasci voluerit; adeoque mens elatior, nec Buæ sibi imbecillitatis satis conscia, ab ea resiliat atque offendatur necesse est.

CAPUT IV. Exstinctam in Pelagianis ab Ecclesia hæresim, in Semipelagianis reviviscere cœpisse. Error Semipelagianorum. Affectum bene volendi homini naturalem esse, ut male volendi.

116. Matris. Ecclesiæ, quæ inducitur ut mulier, cni stirpis alienæ, nempe Pelagianæ, foetus ita sint suppositi, ut cos diu ob morum speciem pro suis habuerit. Doct. Lovan.

120. Decoris moribus. Describit Auctor Semipelagianos initio libri contra Collat. ut habentes speciem virtutis in studio, et in Epist. ad Aug. dicit horum apud simpliciores quosque magnam esse de probitatis contemplatione reverentiam, num. 2, et sub finem ejusdem epistolæ ait hos meritis atque honoribus claros caligine opinionis suæ obscurarí, eodemque alludit, infra v. 774 et seqq.

126. Perempli dogmatis, etc. Sic contra Collat. c. 6: Quid cineres exstincti dogmatis ( Pelagiani ) refovendo, deficientis fumi nidorem in redivivam flam

mam conaris accendere?

129. Naturalis motus virtute. Doct. Lovan.: Infra v. 925 disertius, naturalem mobilitatem vocat :

Ut naturali mens vivida mobilitate.

Vide igitur, num et hic legendum sit Naturali, meo certe suffragio.

130. Tam bona quemque, etc. Similiter epist. ad August. num. 6: Quantum quisque ad malum, tantum habeat facultatis ad bonum; parique momento animum se vel ad vitia vel ad virtutes convertere.

131. Ingenio. Doct. Lovan.: Non facile dixeris

D

Fronte placent, quæ fine latent; sic laudis

amore

Virtutum studium corrumpitur, atque ab ho

nesto

125 Principio in vitium exitur plerumque tumoris: Quo quidam inflantur nunc turpiter, atque pe

rempti

129 Dogmatis exstinctas tentant animare fa
villas;

Dum libertatem arbitrii, affectumque volendi
In naturalis motus virtute locantes,

130 Tam bona quemque docent sectari posse suopte Ingenio, quam posse subest cuique in mala ferri.

*QUOD qui confirmas, quinam distabis ab illis, Qui dicunt, nullo peccati vulnere læsum Naturale bonum, cumque illo lumine nasci 135 Nunc omnes homines, quod primis ingeneratum est?

An vero excerpis quædam, quæ parte recisa
Suscipias, cordisque sinu purgata recondas?
Dic igitur quidnam inde probes, quid vero re-
futes,

Et de damnatis quid sit quod crimine solvas. 140 An dextram pacis palam dare te pudet hosti? Nec tutum est ulla pulsos ex parte tueri Simpliciter? Quos non dubitas excludere templo, Pelle animo. Nova te discordia dividit abs te: qua notione Prosper plerumque hic utatur hoc vocabulo: raro quidem vulgari illa, pro vi intelligendi; sed nec ea qua idem passim exstat apud bonos auctores, nimirum pro rei cujusque indole. Suspicatus sum pro facultate volendi positum, neque male ita acceperis saltem hoc loco: sed sunt alia loca quibus ne hoo quidem quadret. Putem igitur tam late sumi, ut totam mentem, qua intelligit et qua appetit, sua significatione complectatur. Atque hæc semel monuisse sufficiat. CAPUT V. Illos a Pelagianis non discrepare, adeoque publice cum illis pacem inire debere.

132. Lugd. editio, qui non distabis ; et in marg., tu non distabis.

133. Nullo peccaui. Id dicunt Pelagiani supra v. 10 et seq.

Neque dissimiles nunc nascier illo, etc.

136. Parte recisa suscipias. Doct. Lovan.: Hinc Semipelagianorum nomen; a dimidiato nimirum Pelagianismo. Sic ante ipsos quidam Semi-Ariani dicti sunt, quod Arii insaniam nonnisi pro parte susciperent, rati scilicet tam hi quam illi, quam prudentissime fecisse, si inter partes altercantes mediam quamdam iniissent viam : forsitan adducti decantatis istis : In medio virtus; Medio tulissimus ibis; Inter ulrumque vola; Medium tenuere Beati, etc. quasi media inter veritatem et errorem via non sit ipsa quoque erronea.

140. Pacis palam. Doct. Lovan.: Si ita scripsit S. noster, boni consule diastolen in palam, eo præsertim ævo quo primarum syllabarum quantitas jam Romanas, nedum Gallicas aures fugere cœperat. Alioqui lege pacemque palam.

141. Ulla pulsos ex parte. Doct. Lovan.: Complano tibi rursus hanc salebram, lector. Refer istud," ulla ex parte, non ad pulsos, sed ad tueri, sicque sentenliam accipe: Nec tutum est pulsos istos vel in ullo saltem dogmatis sui capite simpliciter tueri?

142. Excludere templo: uti tunc solebant non suæ communionis homines, præsertim si ob hæresim ab ea præcisi essent. Dort. Lovan.

Corde foves, quod in ore premis conjungere A amicis

115 Mentibus, et tecum cupidis componere fœdus Lege tua; jam parce minis, et congrue pactis.

[ocr errors]

ECCE pererratis terrarum finibus adsunt, Implentesque tuas lacrymosis questubus aures Incipiunt Fulsi mundo, nullaque recepti 150 Sede vagi, tandem fama exhortante redimus, Quæque placent vobis amplectimur: edita nobis Doctrinæ vestræ est pietas; nihil inficiando Discutimus liceat vobiscum jungere sensum. Immortalem hominem factum si creditis, et nos 155 Credimus, inciderit mortem peccando, suamque Progeniem culpa et letho devinxerit omnem : Nullus non egeat sacro baptismate Christi, 131 Infantesque etiam purgentur fonte lavacri: B Dum nostri decus arbitrii, lumenque creatum 160 Principio, quod sponte potest insistere rectis, Manserit illæsum, nec viribus absit ab illis, Quas, condente Deo, generaliter omnis in Adam Suscepit natura hominis, nec suppetat ulli De non accepta arbitrii virtute querela : 165 Cum sine delectu seu Lex, seu Gratia Christi Omnem hominem salvare velit : donumque vo

cantis

Sic sit propositum, ut nullus non possit ad illud Libertate sua, proprioque vigore venire:

144. Conjungere. Imperativus, sed ironicus. Componere tamen v. seq. est infinitivus regiturque a cupidis. Doct. Lovan.

146. Lege tua. Duct. Lovan.: Hoc est, iis conditionibus quas ipse præscripseris; ut ipsimet Pelagiani cap. seq. exponunt. Vulgati conjungebant has voculas cum sequentibus jam parce, etc., sed sine sensu. *CAPUT VI. Inducii Pelagianos verbis querulosis Semipelagianos interpellantes, ut in gratiam recipian:ur ab eis, cum ipsorum probent sententiam.

158. Purgentur fonte lavacri. Non idem valet ac simpliciter, Baptizentur; quod Pelagiani numquam rejecerunt sed fit vis in purgari seu a peccatis mundari. Doct. Lovan.

159. Dum nostri. Doct. Lovan.: Egregius poeta noster lotus in eo est, ut frustra videatur condemnatus Pelagius, si vel unum ejus dogma, quod etiam Massiliensium erat, integrum maneret.

172. Boni: non bonis, aut bonos, ut alii, et Lugd., Lov. Duac. et Colon. Est enim locutio bonis auctoribus familiaris, ut Horatio, lib. Serm. sat. 4: Da veniam, Bonus, oro. Doct. Lov.

CAPUT VII. Non posse qui hæc sentiant Pelagianorum societatem recusare, nisi sententiam înutent; neque amplecti, nisi palam ab Ecclesia dissentiant.

179. Sanctorum ad sancta. Doct. Lovan. : Id est, ad templa, sacramenta, etc.; allusio ad sancta sanciorum templi veteris.

181. Decreta Patrum. Doct. Lovan.; Id est, Pontificum et Synodorum contra Pelagianos.

Ibid. Regumque piorum. Doct. Lovan. : Imperatorum Honorii, Theodosii, Constautii, etc. qui contra eosdem edicia publicarunt. Hinc de Bonifacio PP. Auctor contra Collat. c. 6: Piissimorum imperatorum catholica devotione gaudebat, et contra inimicos gratiae Dei, non solum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis.

1

CAPUT VIII. Eadem posse queri Pelagianos apud Ecclesiæ præsules. Pelagianorum oratio, qua postulant sic de se judicari, ut vel in Ecclesiam recipiuntur, PATROL. LI.

C

D

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

quodque docent Semipelagiani docere permittantur, vel etiam illi una secum foras pellantur.

185. Concilium. Videtur S. Prosper ex duobus conciliis, altero Novemb. 417, altero Maii 418, unum facere.

186. Trepido favori, nempe Massiliensium erga Pelagianos, quibus favebant, sed trepide ob leges.

187. Mille senum. Positum pro numero magno episcoporum, a quibus Pelagiani in hac sua propositione repulsam passuri erant, uti antea tulerant damnationis sententiam.

188. Tota nefandæ hæreseos summa, etc. Id proprium hæresis Pelagianæ, ac magnopere animadvertendum quod varii illius errores naturali quadam colligatione ita invicem inter se contexti, atque alii ex aliis nexi sunt, ut si unicum admiseris, in cæteros omnes vel invitus devolvare. Id observatum jam alias a S. Prospero libro contra Collat, cap. ult. Quia nolum est, ita se falsitatis istius habere versutias, ut si ei liceat præteritæ correctionis imagine, aliquod (sibi faventium) radicis suæ germen excipere, totam se possit in exigua sui parte reparare. Ubi notat Doct. Lovan. vulgatum istius loci mendum, redundantibus vocibus, sibi faventium, aut certe aliis quibusdam desideratis. Ad rem ipsam quod attinet, notat quoque idem hujus hæresis ingenium Leo. PP. epist. 86, ad Nicet. Aquileien., breviterque etiam alibi notatum a sancto nostro, gratiam Dei, si non tota juxta fidem catholicam reciperetur, totam rejici, nullo proinde relicto dimidiandi loco.

192. Antiquas artes. Quibus Pelagius et Cœlestius quasi certatim, ille episcopis Orientis, hic etiam Romanis obrepere tentaverant, Doct. Lovan.

Ibid. Rejecerit. et v. seq., Steterit., fut. temp. verba; neque enim antistites jam propositionem rejecerant, sed prædicuntur rejecturi. Verum satis id monet sententia ipsa, saltem ex quo versus illos præcedentes cum ipso adv. olim, quod hucusque turbaverat, parenthesi demum inclusimus. Doct. Lovan.

« PoprzedniaDalej »