Obrazy na stronie
PDF
ePub

scholariorum, cum centum armatis navibus, toti- A Pompeii succensis, in circum ad Anastasium veniendemque dromonibus, octo millia militum armatorum secum ferentibus, ad devastanda Italiæ littora processerunt, et usque ad Tarentum antiquissimam civitalem aggressi sunt, remensoque mari inhonestam victoriam quam piratico ausu Romani ex Romanis rapuerunt, Anastasio Cæsari reportarunt. (A. C. 509.) Ind. 11, Opportuno [Sive Importuno]

solo cos.

Orto augusta urbe incendio utramque porticum a foro Constantini usque ad Perdiccæ tenuissimam statuam ignis in pulverem redegit. Portus Juliani, undis suis rotalibus machinis prius exhaustus, cœnoque effosso, purgatus est.

(A. C. 510.) Ind. 11, Boetio solo cos. Simulacrum æneum in foro Strategii super fornicem residens, et cornu copiæ fortunæ retinens incendio proflammatum est, combustumque amisit brachium, quod tamen statuarii continuo solidarunt. Appius patricius exsulatus est. Constantinus olim magister militiæ episcopus Laodiceæ ordinatus.

B

(A. C. 511.) Ind. v, Secundino et Felice coss. Macedonius Augustæ urbis episcopus, licet olim Anastasii imperatoris dolis fallaciisque circumventis, pravorumque testimoniis eidem Cæsari accusatus, quoniam tomum sanctorum Patrum apud Calchedonam sancta dudum subscriptione roboratum eidem principi dare distulit, ab eodem Euchaita in exsilium deputatus est. Locum Macedonii Timotheus meridiano tempore ab Anastasio Cæsare episcopus C ordinatus invasit.

(A. C. 512.) Ind. v, Paulo et Musciano coss. Sæpe cœlum a septemtrionali plaga ardere visum est. Die dominico, dum jubente Anastasio Cæsare per Marinum perque Platonem in ecclesiæ pulpito consistentes, in hymnun Trinitatis Deipassianorum quaternitas additur, multi orthodoxorum pristina voce psallentes, perfidosque præcones clamoribus objurgantes, in ejusdem ecclesiæ gremio cæsi sunt, ductique in carceres perierunt altera nihilominus die in atrio sancti Theodori [Chiffl. Theodosii] majori cæde catholici pro fide unica perculsi sunt. Quapropter connota orthodoxorum agmina die sequenti, id est, vi idas Novemb. (in quo die memoria cineris dudum totam Europam tegentis apud Byzantios celebratur) in forum Constantini undique confluunt: quorum alii quidem, cæteris die noctuque hymnum Trinitatis Christo Deo psallentibus, totain peragrant civitatem, et Anastasii Cæsaris monastico habitu assentatores ferro flammisque interimunt : alii claves portarum omniaque signa militaria, ad forum quo religionis castra metati fuerant, deferunt: ibique Anastasio Cæsare in processibus degente, Areobindam sibi imperatorem fieri clamitant. Imaginibus deinde statuisque Anastasii in terram dejectis, Celerem et Patricium senatores, ad se supplicandi sibi vel satisfaciendi gratia missos, jactis pluviæ instar lapidibus repulerunt. Domibus Marini et PATROL. LI.

D

tes, et ante suum solium consistentes, hymnum Trinitatis juxta morem catholicorum concinentes, coruscansque evangelium crucemque Christi ferentes, e foro plurimi convenerunt, Marinum Platonemque pravitatis ejus auctores feris subjici conclamantes. Hos cives idem Anastasius Cæsar solitis perjuriis simulatisque vocibus, sese facturum cuncta promittens, tertio die quam in forum advenerant, sine ullo rerum effectu ad sua fecit habitacula repedare. Porro redintegrata Anastasius pravitate, infamem et irridendam synodum apud Sidonem civitatem, cujus de nomine in ridiculis nomina præponuntur, LXXX ferme perfidorum episcopis congregatis, adversum orthodoxorum episcopum [Al. episcopos], fieri imperavit. Flavianus Antiochiæ catholicus patriarcha, Joannes Paltensium oppidi pontifex, quoniam hunc cœtum sacrilegum refellerant, in castellum quod Petra dicitur, exsules missi sunt. Ibi Flavianus confessor Christi in Domino requievit : Joannem Justinus Aug. mox imperator factus, revocavit. Iisdem ferme temporibus solis defectus contigit. Gens Erulorum in terras atque civitates Romanorum jussu Anastasii Cæsaris introducta.

et

(A. C. 513) Ind. vi, Clementino et Probo coss. Severus Eutychetis perfidiæ cultor, Anastasio Cæsare volente, sedem Flaviani antistitis ex monacho factus episcopus occupavit. Dorotheus Ancyræ civitatis venerandus antistes, Anastasio principi propter unicam orthodoxorum fidem jugiter adversarius, finem vivendi quem sibimet misso contra se a Cæsare magistriano ipse prædixerat, in dicto tempore fecit.

(A. C. E14.) Ind. vii, Senatore solo cos.

Vitalianus Scytha, assumptis Romanorum equitum peditumque plusquam LX millibus armatorum in triduo congregatorum, in locum qui Septimius dicitur, advenit, ibique castra metatus est; dispositisque a mari in mare suorum ordinibus, ipse ad usque portam quæ Aurea dicitur, sine ullius accessit dispendio; scilicet pro orthodoxorum se fide, proque Macedonio urbis episcopo, incassum ab Anastasio principe exsulato, Constantinopolim accessisse asserens. Porro Anastasii simulationibus atque perjuriis per Theodorum internuntium illectus atque i lusus, octavo die quam urbem accesserat, remeavit. Hinc Odyssum Mæsiæ civitatem Vitalianus pernoctans astu ingressus est. Cyrillum lenocinantem magis quam strenuum militiæ ductorem, inter duas pellices Vitalianus reperit dormientem, eumque abstractum mox cultro Getico jugulavit, hostemque se Anastasio Cæsari palam aperteque exhibuit.

(A. C. 545.) Ind. vii, Anthemio et Florentio coss.

Romanæ Ecclesia LHormisda episcopus ordinatus, vixit annos Ix. Idem Vitalianus eidem Anastasio imp. immanior factus est inimicus: præmissis quippe suorum equitibus, armati-que naviculis sinistro sibi littore decurrentibus, ipse peditum armis stipa

30

tus Systhenense prædium ingressus est, totiusque A Scupus namque metropolis, licet sine civium suorum lʊci palatium habuit mansionem. Missi sunt ad Vitalianum a Cæsare senatores, qui pacis cum eo leges componerent: nonaginta auri pondo, exceptis regalibus muneribus, pro pretio tunc accepit Hypatii, jam mille centum auri libris cum Uranio captivo sibi a suis in Sozopoli oblatis. Magister militum Vitalianus per Thraziam factus, Hypatium quem captivum catenatumque apud Acres castellum tenebat, reversus suo remisit avunculo. Ea tempestate Hunni, Armenia transmissa, totam Cappadociam devastantes, usque Lycaoniam perrexerunt: Ariadne Augusta LX annis in palatio exactis vita decessit.

hostem fugientium clade, funditus tamen corruit. Uno in castello regionis Canisa quod Sarnunto dicitur, ruptis tunc terra venis, et ad instar torrida fornacis exæstuans, diutinum altrinsecus ferventemque imbrem evomuit. Plurimi totius provinciæ monies hoc terræmotu scissi sunt, saxaque suis evulsa compagibus, devolutaque arborum crepido per xxx passuum millia patens, et in xi pedum latitudinem dehiscens, profundam aliquantis voraginem civibus, Castellorum saxorumque ruinas, vel adhuc hostium incursiones fugientibus, jussa paravit. Anastasius imp. subita morte præventus major octogenario periit regnavit annos xxvu menses 11 dies xx/X.

(A. C. 519.) Ind. xn, Justino Aug. et Eutharico coss. B Justinus a senatu electus imperator continuo ordinatus est. Amantius palatii præpositus, Andreas, Misael et Ardabur cubicularii, Manichæorum fautores, et Justini Augusti deprehensi sunt proditores. Quorum duo, Amantius et Andreas, ferro trucidati sunt: Misael et Ardabur Serdicam in exsilium missi. Theocritus Amantii satelles, quem idem Amantius præpositus ad regnanduni clani præparaverat, comprehensus, et in carcere saxis contusns ingeutibus periit, salsoque in gurgite jacuit, sepultura quoque cum imperio cui inhiarat caruit. Vitalianus Scytha Justini principis pietate ad rempublicam revocatus, Constantinopolim ingressus est, septimoque receptionis suæ die magister militiæ ordinatus.

(A. C. 516.) Ind. 1x, Petro solo cos. Mutata fide Anastasius imp. Vitaliano succedit, eidemque Rufinum destinat successorem. Helias Hierosolymitanæ urbis episcopus in villa quæ Haila dicitur, ab eodem principe relegatus emoritur. Laurealium præterea Lychnidensem, Domnionem Serdicensem, Alcissum Nicopolitanum, Gaianum Naisitanum et Evangelum Pautaliensem, catholicos Illyrici sacerdotes, suis Anastasius præsentari jussit obtutibes. Alcissus et Gaianus episcopi apud Byzantium vita defuncti sunt, unoque sepulcro reconditi. Domnione et Evangelo ad sedes proprias, ob metum Illyriciani catholici militis, extemplo remissis, solus Laurentius Anastasium imp. in palatio pro fide catholica sæpe convincens, apud comitatum, ac si in exsilio relegatus, retentus est, mobiliorque deinde corpore, quam Constantinopolim advenerat, C effectus. Nam septimo infirmitatis suæ anno idem Laurentius fide sua, sed [ Onuphr. et] Christi gratia, in atrio Cosma et Damiani sanatus est, pedibusque sistere propriis gressibusque meruit confirmari, suæque dein patria incolumis reddi, ubi major octogenario requiescit.

(A. C. 517.) Ind. x, Anastasio et Agapito coss. Olla illa quæ in Jeremia vate ab aquilone adversum nos nostraque delicta sæpe succenditur, tela ignita fabricavit, maximamque partem Illyrici iisdem jaculis vulneravit. Duæ tunc Macedonia, Thessaliaque vastata est, et usque Thermopylas veteremque Epirum Getæ equites deprædati sunt. Mille tunc librarum auri denarios per Paulum Anastasius imperator pro redimendis Romanorum captivis, Joanni I) præfecto Illyrici misit: deficiente pretio, vel inclusi suis cum domunculis captivi Romani tenti sunt, vel pro muris clausarum urbium trucidati.

(A. G. 518.) Ind. x1, Magno solo [Al. et Florentio. Al. et Agapeto 1] cos.

In provincia Dardania assiduo terræ motu XXIV castella uno momento collapsa sunt. Quorum duo suis cum habitatoribus demersa, quatuor dimidia ædificiorum suorum hominumque amissa parte destrucia, undecim tertia domorum totidemque populi clade dejecta, septem quarta tectorum suorum, tantaque plebis parte depressa, vicina vero metu [Onupar, vicinarum metu] ruinàrum despecta sunt.

(A. C. 520). Ind. x11, Vitaliano et Rustico coss.

Vitalianus consul vii, mense consulatus sui XVI, vulneribus confossus, in palatio cum Celeriano et Paulo satellitibus suis interemptus est.

(A. C. 521.) Ind. XIV, Justiniano et Valerio coss.

Famosissimum hunc consulatum Justinianus consul omnium Orientalium consulatu profecto munificentior his liberalitatibus edidit. Nam CCLXXXVIII millia solidorum in populum, inque spectacula sive in spectaculorum machinam distributa, xx leones, xxx pardos, exceptis aliis feris, in amphitheatro simul exhibuit. Numerosos præterea phaleratosque in circo caballos jam donatis quoque impertivit aurigis, una dumtaxat ultimaque mappa insanienti populo denegata.

( A. C. 522.) Ind. xv, Symmacho et Boetio coss.

(A. C. 523.) Ind. 1, Maximo, solo cos. Plerique lapidatorum, percussorum, urbisque depopulatorum, sua ob scelera deprehensi, ferro, igni, suspendioque expensi sunt, gratum bonis civibus spectaculum exhibentes.

(A. C. 524.) Ind. 1, Justino Aug. 11 et Opilione coss. His consulibus inopia olei magnam penuriam in populum importavit.

(A. C. 525.) Ind. 111, Filoxeno et Probo cos.. Joannes Romance Ecclesix papa LI anno a Petro apostolorum pontificumque præsule cCCCLXXV ses

sionis ejus, Theodorico rege pro Arianorum suorum A guli indigna ambitione exoptabant, idibus Januariis,

cæremoniis reparandis laborante, solus dumtaxat Romanorum sibimet decessorum, urbe digressus Constantinopolim venit, miro honore susceptus est. Dexter dextrum ecclesiæ insedit solium, diemque Domini nostri resurrectionis plena voce Romanis precibus celebravit.

(A. C. 526.) Ind. rv, Olybrio solo cos. Totam quidem Antiochiam Syriæ civitatem repens inter prandendum terræ motus invasit : alioquin occiduam urbis maguam ejus partem, sinistris mox ventis undique flantibus, flammasque coquinarum pro tempore æstuantes ruentia in ædificia miscentibus, duplex torridumque exitium importavit. Eufrasium quoque totius urbis [Onuph. loci hujus urbis] episcopum, adempto ejus capite, combusto simul obruit sepulcro, obelisco circi inverso et humi defosso.

(A. C. 527.) Ind. v, Mabortio [Sive Mavortioj solo cos. Anno regiæ Urbis conditæ cxcvII, Justinus imperator Justinianum ex sorore sua nepotem, jamdudum a se nobilissin:um designatum, participein quoque regni sui successoremque creavit kal. Aprilis. Ipse vero quarto ab hoc mense vita decessit, anno imperii Ix, mense II.

(A. C. 528.) Ind. vì, Justiniano Aug. solo cos. Anno regia Urbis conditæ cxcvm, regium vestibu'um, priscumque in co solium, ob aspicienda probandaque in circo certamina structum, victor Justinianus princeps, eminentius clariusque quam fuerat, et utramque senatorum ex more spectantium porticum solita magnanimitate redintegravit, bonis quidem agitatoribus præmium, ignavis autem severitatem innuens.

(A. C. 529.) Ind. vi, Decio solo cos. Parthis bella moventibus arma Romanus paravit exercitus, finesque suos rebellans tutatus est. Hæc expeditio nostrorum pene per quinquennium tenuit, digressaque Oriente Africam petit, contra Wandalos feliciter dimicatura.

(A. C. 530.) Ind. vIII, Lampadio et Oreste coss. Mundo Illyricianæ utriusque militiæ ductor, dudum Getis Illyricum discursantibus primus omnium Romanorum ducum incubuit, eosque haud paucis ipsorum interemptis fugavit. His autem deinde coss. idem dux audaciæ suæ secundus in Thraciam quoque advolans, prædantes cam Bulgares feliciore pugna cecidit, quingentis eorum in prælio trucidatis (A. C. 551.) Ind. Ix, post consulatum Lampadii el Orestis.

His coss. codex Justinianus [Chiffl. Justiniani] orbi pro ulgatus est.

(A. C. 532.) Ind. x, item post consulatum Lampadii et Orestia

Hypatius, Pompeius et Probus genere consobrini, divique Anastasii nepotes, imperium quod sibi sin

jam plerisque nobilium conjuratis, omnique seditiosorum turba armis donisque ministrats illecta, dolis invadere tentaverunt, atque per quinque continuos dies urbem regiam rapinis, ferro igueque per sceleratos cives, sine certo interrege discursantes, hostili impietate, ipsi se fideles reipublicæ in palatio dissimulantes, depopulati sunt. Quinta vero bujus infandi sceleris die, dum de foro Hypatius sceleratorum comitum manibus torque redimitus aureo, et Pompeius comes ejus sua sub veste loricatus, ad invadendum conscendunt palatium; uterque eorum ante fores palatii captus est, statimque piissimi principis nostri nutu catenatus trucidatusque pœnas luit, et aute imperium perdidit, quam haberet, Binnumeris passim in circo populis trucidatis, et tyrannorum sociis continuo proscriptis. Ecclesia tunc incensa mox cœpit ab eodem Augusto renovari. (A. C. 533.) Ind. x1, Justiniano Aug. 111 cos. Post diuturnum immanemque laborem contra Medos Romanis gestum sudoribus, tandem per Ruffinum patricium, perque Hermogenem magistrum officiorum, utrumque legatum a principe nostro missum, pax cum Parthis depacta est. Sponsionem percussi fœderis ab utroque imperatore invicem sibi munera in concordiam missa secuta sunt.

C

(A. C. 534.) Ind. xu, Justiniano Aug. Iv
et Paulino coss-

Provincia Africa quæ in divisione ornis terrarum a plerisque in parte tertia posita est, volente Deo vindicata est. Carthago quoque civitas ejus anno excidionis suæ ICVI, pulsis devictisque Wandalis, Galimero rege eorum capto, et Constantinopolim misso, quarto Justiniani principis consulatu ipsius moderatione recepta est, sua cum patria firmius quam dudum fuerat, redintegrata. Quo tempore Theodabadus rex Gothorum Amalǝsuen ham reginam creatricem suam de regno pulsam in insula laci Bulsiniensis occidit. Cujus mortem imperator Justinia nus ut doluit, sic est ultus [ Scal. sic et ultus cst ]. [Huc usque Marcellinus comes.)

(A. C. 535.) Ind. x, Belisario solo cos. Postquam Carthago Libyaque suo cum rege Selimero per Belisarium est subjugata, de Roma ItaliaD que deliberat imperator: iterumque expeditio, iterumque classis paratur, idemque ductor qui consul eligitur, rectoque navigio Siciliam properat, Catanam et Syracusas sine mora, immo omnem pervadit Trinacriam. fbique comperiens quod in Africa eivile bellum exoritur, et miles in proprium ducem insurgit, cum paucis ad Africam tendit, Solomoni qui præerat subvenit: exercitum vero partim blandiendo, partim ulciscendo, inimicum tyrannum elfugando, reipublicæ consulit utilitati, remensoque navigio Trinacriam redit. Agapitus Romanæ urbis episcopus a Theodato rege Gothorum in legationem directus Constantinopolim venit. Tzitta patricius in Mysia cum hoste Bulgarum congrediens ad Jatrum

superior invenitur. Epiphanius episcopus regiæ ur- A nes magister militum cum Batza, Conone, Paulo bis ante adventum Romani præsulis moritur: cujus Remaque illustribus, magnoque exercitu apparato, episcopatum contra canones Anthimus Trapezun- ad Italiam properant, castraque ad portum Romannın tena Ecclesia relicta invadit. collocant, laboranti Romæ subveniunt. Quorum adventum Vitiges cernens, trium mensium temporis cum Belisario pacta confirmat, suosque legatos ad imperatorem transmittit. In qua pace Belisarius Campaniam redit, annona copiam Romæ illaturus: reversusque Campania contrarium sibi de medio aufert Constantinum patricium. Joannes vero in portu que posuerat castra deserens, Samnitum regionem ingressus est, Aternoque oppido expugnato,

Tremonem Gothorum ducem cum suis prosternit. Ortonam quoque similiter invadit : Picenum deprædaus, Ariminum occupat. Quo audito Vitiges ab consistebat, relicta Roma, per Clodiæ aggerem et Bobsidione Urbis in qua adhuc post turbatam pacem annonariam Tusciam transit Apenninum, et in Rubiconis fluminis ripa castra metatus, Ariminum obsidet. Unde proturbatus a Narsete de Constantinopoli, et a Belisario de Roma venientibus, fugit Ravennam. Cujus nepos Oraio Mediolanum longa inedia deterit, Mundiłam Paulumque duces ibi pasitos com suo milite obsidens. Narsete vero Arimino residente, Belisarius accedens Romam ad exhiemandum, deditione suscipit Urbinum, et Urbemvetus, et insulam laci Bulsinensis.

(A. C. 536.) Ind. xiv, post consulatum Belisarii. Ebremud Thendati genere relicto exercitu regio in Brutiis, ad Belisarium in Siciliam convolavit. In Africa vero, Solomone itidem cum exercitu dissidente, Germanus succedit Solomonem remittens ad principem. Belisarius Campaniam transiens Neapolim vastat. Gothorum exercitus Theodahadum regem habens suspectum, Vitigem in reguum asciscit: qui mox in campo barbarico regnum pervasit. Expeditione soluta Romam ingreditur, ubi jam Agapito Constantinopoli defuncto, Theodahadus rex Silverium episcopatui subrogarat, ibique residens dirigit Ravennam, Theodatum cccidit, in loco qui dicitur Quintus, juxta fluvium Santernum: et ipse subsequitur per Tusciam, omnes opes Theodati diriplens, quas in Insula, vel in Urbevetus congregaverat. Ra. vennamque ingressus Matesuentham nepiem Theodorici sibi sociam in regno plus vi copulat, quam amore. Belisarius favente Domino ingreditur. Germanus in Africa feliciter administrat. Agapitus Constantinopolim, ut diximus, episcopus de Roma adveniens, Anthimum mox Ecclesia pellit, dicens eum juxta ecclesiasticam regulan adulterum, qui sua Ecclesia dimissa ambierat alienam: in cujus locum Mennam presbyterum episcopum ordinavit: et ipse extremum diem obiit in Domino: in nullo tamen, C sicut ei a principe objiciebatur, sentiens contra fidem. Ipso namque anno eb nimiam siccitatem pastura in Perside denegata, circiter quindecim millia Saracenorum ab Alamundaro cum Chabo et Hezido phylarchis limites Euphratesiæ ingressa sunt. Ubi Batzas dux eos partim blanditiis, partim distractione [Vel districtione] pacifica fovit, et inhiantes bellare repressit.

(A. C. 537.) Ind. xv, iterum post consulatum Belisarii.

Vitiges tyrannus exercitu aggregato Romam obs.det, cui tunc faventem papam Silverium Belisarius ab episcopatu submovit, et loco ejus Vigilium diaconum ordinavit. Temporeque longo Romam obsidente Vitige, Belisarius intus inedia vigiliisque D laborans, auxilium ab imperatore deposcit. Cui directi sunt Martinus et Valerianus, uterque magister militiæ nec sic tamen Vitiges obsidionem reliquit. In Africa Germanus rebelliones milites cum Stotza tyranno inter Maurorum deserta bellando effugat. In Oriente quoque Jonnes Cottistis arripiens tyran nidem, ante quam adversi aliquid tentaret, Daras exstinctus est. Ecclesia major Constantinopoli ab imperatore Justiniano singulariter in mundo constructa dedicatur die vi kal. Januarias.

(A. C. 538.) Ind. 1, Joanne solo [Vel Volusiano et

Joanne] cos.

Adhuc Vitige in obsidione Roma morante, Joan

(A. C. 539.) Ind. 11, Appione solo cos.

Narses revertitur Constantinopolim. Belisarius obsidens Auximum septimo mense ingreditur, similiterque et Fesulam. Gothi Mediolanum ingressi muros diruunt, prædamque potiti, omnes Romanos interficiunt. Mundilam Paulumque duces abducunt Ravennam. Theudibertus Francorum rex cum maguo exercitu adveniens, Liguriam totamque deprædat Æmiliam. Genuam oppidum in littore Tyrreni maris situm evertit ac prædat. Exercitu dehinc suo morbo laborante, ut subveniat paciscens cum Belisario, ad Gallias revertitur. Germanus de Africa Constantinopolim evocatur. Solomon ibi rursus dirigitur. Calluc magister militum cum Gepidis primum feliciter dimicans, secundo infeliciter ruit.

(A. C. 540.) Ind. II, Justino jun. solo cos.

Parthi in Syriam ingressi multas urbes subvertunt: contra quos Germanus arma arripiens, Justinum filiam, eumdemque consulem, in ipsis fascibus secum ducit. Antiochia magna deprædata demolitur a Persis. Belisarius Ravennam ingreditur, regem Vitigem et reginam, cunctasque opes Gothosque nobiliores tollens secum, ad imperatorem revertitur, evocante se Marcello comite. Solomon in Africa feliciter dimicans rebelliones proturbat. Gothi trans Padum residentes, Oraio Vitigis nepote et fleldebado ductantibus, Vitigem regem cum regina opibusque palatii, nec non et Gothos audientes sedibus propriis pulsos, Orientemque per Belisarium abductos, rebellare disponunt, regem sibi statuentes Heldebadum contra quem debellaturus Bessa patriclus

Placentiam a Ravenna conscendit, Constantino Ra- A evocatur, et Areobindas, nepte imperatoris accepta, vennam de Dalmatiis, ut præesset exercitui, ab imperatore directo.

(A. C. 541.) Ind. iv, Basilio solo cos. Parthis persistentibus inimicis, Belisarius Orientis suscepit expeditionem, Germano regresso ad urbem regiam. Gothi Heldibado occiso Erarium sibi ordinant regem. Solomon in Africa interficitur : Sergius loco ejus dux successit belli, moderatorque provinciæ.

(A. C. 542.) Ind. v, post consulatum Basilii.

Milites clam Veronam ingressi, dum avaritia inhiante de præda concertant, a Gothis egredientibus de latebris cum suo dedecore civitate pelluntur. Gothi Erario rege occiso Totilam in regnum manciparunt. Qui malo Italiæ mox Padum transit, et ad Faventiam Æmiliæ civitatem Romanorum exercitum superat, duces effugat, Cæsenam et Urbinum, Montemferetris et Petrapertusa occupat, huc illucque discurrens devastat Italiam. Rursus in annonaria Tuscia ad Mucellos per Ruderit, et Viliarid, Bledamque duces suos Romanum exercitum superat. Quo prælio Bessa patricius vulneratus evadit: cæteri vero fugientes per quaqua salvati sunt.

B

(A. C. 543.) Ind. vi, post consulatum Basilii anno 11. Totila devastat Campaniam, urbesque muratas evertens, per suoз Tiburim obsidet. Mortalitas inagna Italiæ solum devastat, Oriente jam et Illyrico peræque attritis. In Oriente Persis adhuc tenentibus conflictum cum nostris, Sergius in Africa inquietatur C a rebellionibus cum Stotza et Mauris,

(1. C. 544.) Ind. vii, post consulatum Basilii anno 111. Totila obsidet Firmum et Asculum, invasamque Neapolim desolat et Tibur. Roma vero obsidetur a longe, in qua præerat Joannes magister militum. In Oriente Belisario constituto, exsulatur Joannes ex consule ordinario patricius atque præfectus prætorio, et domus ejus datur Belisario.

(A. C 545.) Ind. vIII, post consulatum Basilii anno 1v.

Totila Firmum et Asculum sub juramento ingressus est: milite Romano cum rebus suis dimis.o, crudelitatem suam in Romanos exercuit, eosque omnes nudat et necat. In Africa Joannes irruens super tyrannum Stolzam, interimit eum, et ipse ab ejus occiditur armigero. In qua tyrannide Joannes quidam electus Stolz is junior vocitatur. Belisarius de Oriente evocatus, in offensam periculumque incurrens grave, et invidiæ subjacens, rursus remittitur ad Italiam. Qui veniens, Romam dirigit Bessam, Joannem mittit ad imperatorem. Totila vastato Piceno, pugnansque ad Auximum vincit. Indeque discurrens per Tusciam, Spoletium destruit, et Asisium Clusiumque oppida tenuit, et obsidet Perusiam. (A. C. 546.) Ind. 1x, post corsulatum Basilii anno v. Vigilius papa Lix [Forte Lx] ab apostolo Petro, evocatus ab imperatore Roma egreditur, et in Siciliam venit. Totila occupata Lucania et Brutiis Nearolim subvertit, Romam obsidet. De Africa Sergius

ibi judex dirigitur. In Oriente cum Parthis foedus initur per Constantianum magistrum militiæ, el exercitus revertitur Constantinopolim.

(A. C. 347.) Ind. x, post consulatum Basilii vi. Gothi legationem mittunt ad imperatorem per episcopum civitatis Asisinatium, nomine Aventium. Joannes magister militum ad Italiam properat. Belisarius a Ravenna egressus venit Dyrrachium : indeque directo Joanne Calabria, ipse per Siciliam Romam perrexit. Papa Vigilius ingressus est Constantinopolim v kal. Febr. Totila dolo Isaurorum ingreditur Romam die xvi kal. Januarias, ac evertit muros, domos aliquantas igni comburens, ac omnes Romanorum res in prædanı accepit; hos ipsos Romanos in Campaniam captivos abduxit. Post quam devastationem, XL aut amplius dies Roma fuit ita desolata, ut nemo ibi hominum nisi bestia moraren tur. Hinc veniens Belisarius murorum partem restaurat, venienteque Totila ad pugnam resistit. Eodemque anno de Africa neptis imperatoris revertitur vidua, occiso Areobinda a Gunthario tyranno, qui cum Stotza juniore tractans cum occiderat. Sed Artabanes utrosque comprehensos Guntharium occidft, Joannem idem Stotzam juniorem vinctum trans mittit ad principem. Post aliquantos dies mittitur in Africam Joannes, et Artabanes evocatus præsentale accepit magisterium.

(A. C. 548.) Ind. x1, post consulatum Basilii vII.

Joannes magister militum in Campania prædans Gothos, nonnullos liberat senatores qui postea patitur nocturnum Totila superventum Bulgarum suorum proditione.......

(A. C. 549.) Ind. xi, post consulatum Basilii vIII.
(A. C. 550.) Ind. xm, post consulatum Basilii 1x.
(A. C. 551.) Ind. xiv, post consulatum Basilii x.

His temporibus in Africa Mauri per Joannem påtricium domiti sunt.

(A. C. 552.) Ind. xv, post consulatum Basilii x1.

Hoc tempore Justinianus Augustus Narsem eunuchum chartularium et cubicularium suum principem militiæ fecit, et in Italiam misit. Qui commissa pugna Dei gratia victor Totilam occidit, et gentem Gothorum, auxiliantibus etiam Longobardis, in D Italia exterminavit. Per hæc tempora, cum Buc celinus comes cum sociis a Theodeberto rege Francorum dudum missus, per annos aliquot Italiam Siciliamque infestaret, et Romanum sæpe exercitum superaret, tandém exercitus ejus profluvio ventris attritus, a Narse pugna victus et profligatus, ipse dux occisus est. Nec multo post socius ejus Omnirugus dux cum reliquis Gothorum quibus se junxi peremptus est.

(A. C. 553.) Ind. 1, post consulatum Basilii v. c. XII.

Theodebaldus Francorum rex moritur, et regnum ejus uxoremque Vanderadam Illotarius rex, patris ejus Theodeberti patruus, accepit, qui jam XLIV annis regnabat. Quo ipso anno Illotarius ipse Saxones

« PoprzedniaDalej »