Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ecclesiæ antiquitatem illustravit, sic ad annum illum A Præsentale accepit magisterium. Atque id Petrus quoscripsit: Petrus pontificatum Romanum iniit, juxta nostram chronologiam, anno post mortem Christi duodecimo : quo usque ad prædictum consulatum sunt anni 485, unde decem anni desiderantur apud Marcellinum; forsan tabellariorum incuria, qui 475 pro 485 scripserunt.

< Postremo ad annum 547, post consulatum Basilii vi, monet Chiffletius, in codice regio 1690, MarcelVini Chronicon ibi desinere, post illa scilicet verba, (a) Lamb. Bibl. Cæs. lib. 11, pag. 874.

que Lambecius testatur (a) de veteri codice Cæsareo, qui olim Matthiæ Corvini Hungariæ regis fuit; in coque post verba modo memorata, in morem inscriptionis subjici, Collectio omnium annorum; tum infra : Istius Chronicæ colliguntur omnes anni usque ad consulatum Valentis sextum, etc. › Hactenus cl. Baunius, cujus Sirmondianam editionem recensitam typis expressimus. At de his satis.

MARCELLINI

COMITIS V. C.

CHRONICON.

Praefatio.

Post mirandum opus quod a mundi fabrica usque B secutus imperium, per indictiones perque consules in Constantinum principem Eusebius Cæsariensis, bujus sæculi originem, tempora, annos, regna, virtutesque mortalium, et variarum artium repertores, omniumque pene provinciarum monumenta commemorans, Græco edidit stylo, noster Hieronymus cuncta transtulit in Latinum, et usque in Valentem Cæsarem Romano adjecit eloquio. Igitur uterque hujus operis auctor ииим et DLXXIX annorum hunc mundum tunc fore miro computavit ingenio. Ego vero, simplici dumtaxat computatione Orientale tantum

infra scriptos, centum et XL annos, a septima videlicet indictione et a consulatu Ausonii et Olybril (quibus etiam consulibus Theodosius Magnus creatus est imperator) enumerans, et usque in consulatum Magni indictionis undecimæ colligens, eorumdem auctorum operi subrogavi: itemque alios xvi annos, a consulatu Justini Augusti primo usque in consulatum Justiniani Augusti v suffeci: id sunt simul anni CLVI, et meum rusticum opus supposui.

INCIPIT CHRONICON.

(A. C. 379.) Indictione và, Ausonio et Olybrio coss.
Theodosius Hispanus Italicæ divi Trajani civitatis,
a Gratiano Augusto apud Sirmium XXXIX post Va-
lentis interitum imperator creatus est, xiv kalendas
Februarias, Orientalemn dumtaxat rempublicam rectu- C
rus, vir admodum religiosus et catholicæ Ecclesiæ
propagator, omnibusque Orientalibus principibus
præponendus, nisi quod Marcianum, tertium post se
principem, imitatorem habuerit. Alanos, Hunos, Go-
thos, gentes Scythicas magnis multisque præliis vicit.
(A. C. 380.) Ind. vil, Gratiano Aug. v et Theodosio
Aug. coss.

Gregorius Nazianzenus facundissimus Christi sacerdos, et Hieronymi nostri præceptor, ecclesia nostra apud Byzantium capta ab Arianis, plebem catholicam in beatæ Anastasiæ oratorio catholica quotidie allocutione continuit. Sæpe namque pravorum conviciis insectatus est: sed gratia Christi præditus, usque ad id tempus quo eadem ecclesia sui præsentia nostris est reddita, perfidis obstitit Arianis. Nam his D Coss. Theodosius Magnus postquam de Scythicis gentibus triumphavit, expulsis continuo ab orthodoxorum ecclesia Arianis, qui eam per XL ferme annos

sub Arianis imperatoribus tenuerant, nostris catholicis orthodoxus restituit imperator mense Decembri. (A. C. 381.) Ind. 1x, Eucherio et Evagrio [Forte Syagrio] coss.

Sanctis CL Patribus urbe Augusta congregatis adversus Macedonium in Spiritum sanctum naufragantem, ab iisdem episcopis sancta synodus confirmala est: Damaso videlicet sedem beati Petri tenente, Constantinopoli vero per Timotheum Alexandrinum, perque Meletium Antiochenum et Cyrillum Hierosolymitanum episcopos, Nectario ex pagano protinus baptizato, et in præfata synodo pontifice ordinato. Athanaricus rex Gothorum cum quo Theodosius imp. fœdus pepigerat, Constantinopolim mense Januario venit, eodemque mense morbo periit.

(A. C. 382.) Ind. x, Antonio et Syagrio coss. Divi Valentiniani magni cadaver [Al. cadavere] Theodosius princeps ab Italia reportatum [Al. repor tato], apud Comitatum regio in sepulcro recondidit. Eodem anno universa gens Gothorum, Athanarico rege suo defuncto, Romano sese imperio dedit mense Octobrio. Damasus Romanæ Ecclesiæ, exceptis Li

berio et Felice, XXXV episcopus, anno pontificatus A sui XVIII, in Domino requievit.

(A. C. 383.) Ind. x1, Merobaude 11 et Saturnino coss. Romanæ Ecclesiæ Siricius XXXVI antistes factus, vixit annos xv. Archadius patri suo Theodosio Aug. consors imperii septimo ab Urbe milliario coronatus. est. Gratianus imp. Maximi tyranni dolo apud Lugdunum occisus est vini kal. Septembris.

(A. C. 384.) Ind. x, Richomere et Clearcho coss. Legati Persarum Constantinopolim advenerunt, pacem a Theodosio principe [ Al. Theodosii principis ] postulantes. Eodem tempore Honorius alter Theodosio natus est filius mense Septembri.

(A. C. 385.) Ind. x, Archadio et Bautone coss. Theodosius imp. aliquantas Eoas [Al. sævas] nationes per legatos suos suo utpote imperio subdidit. (A. C. 586.) Ind. XIV, Honorio Cæsare et Evodio coss. Invasam princeps Theodosius ab hostibus Thraciam vindicavit, victorque cum Archadio filio suo Urbem ingressus est. Galla Theodosi regis altera uxor his consulibus Constantinopolim venit.

(A. C. 387.) Ind. xv, Valentiniano ш et Eutropio coss. Archadius Cæsar cum patre suo Theodosio sua quinquennalia celebravit. Theodosius Magnus Italiam contra Maximum tyrannum pugnaturus accessit. (A. C. 388.) Ind. 1, Theodosio Aug. 11 et Cynegio coss. Valentinianus Gratiani frater et Theodosius imp. Maximum tyrannum et Victorem filium ejus apud Aquileiam rebellantem vicerunt. Andragathius comes morte Maximi cognita præcipitem sese e navi in undas dedit ac suffocatus est.

(A. C. 389.) Ind. 11, Timasio et Promoto coss. Theodosius imp. cum Honorio filio suo Romam mense Junio introivit, congiarium Romano populo tribuit, Urbeque egressus est kal. Septembris. Per idem tempus grando crepitans per biduum continuum pro pluvia cecidit, pecorum arborumque pernicies. Stella a septentrione gallicinio surgens, et in modum Luciferi ardens potius quam splendens apparuit, vicesimo tertio die [Al. vicesimo die] esse desiit. Templum Serapidis apud Alexandrian Theodosii Imp. edicto solutum est.

(A. C. 390.) Ind. 11, Valentiniano Aug. Iv et
Neoterio coss.

Signum in cœlo quasi columna pendens ardensque per dies xxx apparuit. Galla Theodosii uxor ab Archadio privigno suo ejecta est. Obeliscus in circo positus est columna haud longe ab ecclesia constituta est, quæ argenteam Theodosii Magni statuam ferens hactenus contemplatur.

(A. C. 391.) Ind. IV, Tatiano et Symmacho coss. Theodosius imp. Italia decedens Constantinopolim remeavit. Valentinianus imp. apud Viennam dolo Arbogastis strangulatus interiit idib. Martiis. Eugenius Arbogastis favore confisus imperium sibimet usurpavit.

B

C

D

(A. C. 392.) Ind. v, Archadio 11 et Rufino coss. Arbogastes Valentiniano imp. exstincto, et Eugenio Cæsare facto, innumeras invictasque copias undique in Gallias contraxit, Occidentale sibi imperium utpote vindicaturus, vir barbarus, animo, consilio, manu, audacia, potentiaque nimius. Contraxit autem undique innumeras copias, vel Romanorum præsidiis, vel Barbarorum auxiliis, alibi potestate, alibi cognatione subnixus. Usque hunc xIx Theodosii imperii annum, beatus Hieronymus post ascensionem D. N. Jesu Christi, a Petro apostolo incipiens, et in semetipsum desinens, cxxxv virorum illustrium ecclesiastica volumina descripsit, apud Bethleem oppidum degens; ubi et monasterium sibi condidit, et alia multa ecclesiastica litteris quoque Hebraicis edoctus scripsit, finemque vitæ suæ admodum senex fecit, ibique sepultus est; catholicis quidem inexpugnabilis ecclesiæ turris, hæreticis autem omnibus infatigabilis hostis, tam proposito vitæ suæ, quam librorum a se editorum assertionibus depugnans. (A. C. 393.) Ind, vг, Theodosio II et Abundantio coss.

Honorium pater suus Theodosius in eodem loco quo fratrem ejus Archadium, Cæsarem fecit, id est septimo ab urbe regia milliario. Tunc quippe hora diei tertia tenebræ factæ sunt.

(A. C. 394.) Ind. vi, Archadio m et Honorio u coss.

Theodosius Augustus assumpto Honorio Cæsare, eodemque filio, contra Arbogastem qui Eugenium tyrannum imperatorem facere ausus est, iterum properavit bello commisso Eugenius victus atque caplus interfectus est; Arbogastes sua se manu perculit. Terræmotu a mense Septembrio in Novembrium continuo imminente, aliquanta Europa regiones quassatæ sunt. Thermæ Archadianæ ex conditoris sui nomine nomen acceperunt.

(A. C. 395.) Ind. vi, Olybrio et Probino coss.

Theodosius Magnus apud Mediolanun vita decessit. Imperavit annos xvII. Corpus ejus eodem anno Constantinopolim allatum, atque sepultum. Archadius et Honorius germani, utrumque imperium divisis tantum sedibus tenere cœperunt. Rufinus patricius Archadio principi insidias tendens, Alaricum Gothorum regem, missis ei clam pecuniis, infestum reipublicæ fecit, et in Græciam misit. Porro detecto dolo suo Rufinus ab Italicis militibus, olim [Al. deest olim] cum Gaina comite Archadio missis, ante portas urbis merito trucidatus est. Caput ejus manusque dextra per totam Constantinopolim demonstrata. (A. C, 396.) Ind. 1x, Arcadio Iv et Honorio in coss.

Rufini uxor et filia exsulant. Eutropius sacri palatii cubicularius omnes opes abripuit, avaritiamque transgressus est. Terræinotus per dies plurimos fuit, cœlumque ardere visum est.

(A. C. 397.) Ind. x, Cæsario et Attico coss. His consulibus Flaccilla Archadio nata est filia. (A. C. 398.) Ind. x1, Honorio 1v et Eutychiano coss.

Romanæ Ecclesie Anastasius XXXVI episcopus

921

Romanæ Ecclesiæ Innocentius XXXVIII creatus antistes, vixit annos xv. Theodosius junior in loco quo pater patruusque suus, Cæsar creatus est. Constantinopoli ingens terræmotus fuit.

(A. C. 403. ) Ind. 1, Theodosio juniore et Rumorido

COSS.

Marina patre Archadio nata u idus Febr. Eudoxie Archadii uxoris super porphyreticam columnam argentea statua juxta ecclesiam posita hactenus sistit. Joannem Constantinopolitanæ civitatis episcopum, cui supra dicti sex antistites incassum æmuli fuere, aliosque triginta sibimet episcopos conscivere, nolente Archadio principe, in Cucusum Armeniæ oppidum exsulem miserunt, eumque post annum unum in villam quæ Comana in regione Pontica dicitur, de exsilio in exsiļium relegarunt. Hunc ibidem mortuum religiosa orthodoxorum plebs in atrio Basilisci episcopi sancti, idemque martyris, ab eodem martyre in somnis admonita, in novum moxque repertum sepulcrum recondidit.

ordinatus vixit annos quatuor. Ambrosius Mediola- A (A. C. 402.) Ind. xv, Archadio v et Honorio v coss. nensis, virtutum episcopus, arx fidei, orator catholicus, ad Christum Dominum commigravit. Joannes Antiochiæ natus, ibique a Meletio ejusdem civitatis episcopo, eodemque confessore, lector ecclesiæ ordinatus, per singulos officii gradus ascendit. Ubi per quinquennium continuum diaconus multos divinosque edidit libros; presbyter quoque factus per XII annos plures confecit. Tanta dehinc opinione ubique merito propagatus, Constantinopoli in locum Nectarii pontifex suffectus est: ubi plurima dulciaque divinarum Scripturarum volumina suo operi catholico [Al. catholicis] addidit, hosque episcopos habuit inimicos, Theophilum Alexandrinum, Epiphanium Cyprium, Acacium Beroensem, Antiochum Ptolomensem, Severianum Gabalensem et Severum Chalcedonensem. Gildo comes, idemque paganus, qui mortuo Theodosio principe Africæ præerat, dum Archadio et Honorio adhuc pueris regnantibus invidet, Africamque nititur obtinere, frater ejus Mascezel, cognita ejus vesania, relictisque duobus apud Africam filiis, in Italiam remeat: Gildo utrumque fratris filium dolo trucidat. Mascezel, fratris scelere cognito, cum quinque millibus suorum contra Gildonem cum LXX millibus armatorum sibimet obviantem infestus accedit, Gildonemque parricidam jejuniis et orationibus suis [Al. deest suis], immo beati Ambrosii in somnis admonitu auxiliantibus, fugavit. Gildo fugiens propria se manu strangulavit; sicque Mascezel sine bello victoriam meruit, ac sine cæde vindictam. (A. C. 399.) Ind. x, Theodoro et Eutropio

eunucho coss.

Hic Eutropius omnium spadonum primas atque ultimus consul fuit, de quo Claudianus poeta:

Omnia cesserunt Eunucho consule monstra. Pulcheria Arcadio altera filia nata est. Gaina comes apud Constantinopolim ad præparandum civile bellum barbaros suos occulte admonet; ipse valetudinem simulans urbe digreditur cœpto adversus Byzantios prælio plurimi hostium cadunt, cæteri fugientes ecclesiæ nostræ succedunt, ibique relecto [Al. detecto] ecclesiæ culmine jactisque desuper lapidibus obruuntur.

(A. C. 400.) Ind. XIII, Stilicone et Aureliano coss.

Bellum navale contra Gainam tyrannum inter Chersonesum et Hellespontum gestum est: multa millia Gothorum cæsa, vel demersa sunt. Gaina comes de hoc bello fugiens evasit ; ¡psò tamen anno occisus est mense Februario [ Forte Decembrio].

(A. C. 401.) Ind. xiv, Vincentio et Fravita [Chiffl. Fravito coss.

Caput Gaina hastili præfixum Constantinopolim allatum est. Maris Pontici superficies ita gelu frenata est, ut per triginta dies soluta tandem glacies instar montium per Propontidem superne portata decurreret. Theodosius junior patre Archadio natus est III [AL. IV] idus Apriles.

B

C

D

(A. C. 404.) Ind. 1, Honorio vi et Aristæneto coss.

Ecclesiam Constantinopolitanam flamma ignis quæ de beati Joannis throno quondam episcopi nata fuit, subito conflagravit, vicinamque ecclesiæ urbis faciem serpens nihilominus exussit. Eudoxia uxor Archadii diem obiit.

(A. C. 405.) Ind. 11, Stilicone 11 et Anthemio coss.

Isauri per montem Tauri discursantes ingens dispendium reipublicæ importarunt, quibus Narbazaicus legatus majus continuo rependit incommodum.

(A. G. 406.) Ind. v, Archadio vi et Probo coss.

Theodosius junior quinquennalia dedit. Radagaisus paganus et Scytha cum ducentis millibus suorum totam Italiam inundavit. Huldin et Sarus [Chiffl. Saurus] Hunnorum Gothorumque reges Radagaisum continuo devicerunt, ipsius capite amputato, captivos ejus singulis aureis distrahentes.

(A. C. 407.) Ind. v, Honorio vi et Theodosio juniore

[ocr errors]

Cisterna maxima juxta porphyreticam Constan- tini imperatoris columnam in foro ejus sub plateæ transitum constructa est.

(A. C. 408.) Ind, vi, Basso et Philippo coss. Stilicho comes, cujus duæ filiæ Maria et Thermantia singulæ uxores Honorii principis fuere, utraque tamen virgo defuncta, spreto Honorio, regnumque ejus inhians, Alanorum, Suevorum, Wandalorunique gentes donis pecuniisque illectas contra regnum Honorii excitavit, Eucherium filium suum paganum et adversum Christianos insidias molientem cupiens Cæsarem ordinare. Qui cum eodem Eucherio dolo suo detecto occisus est. Romæ in foro pacis per dies septem terra mugitum dedit. Archadius imp. vitæ finem fecit: regnavit post obitum patris sui Theodosii annos XIII.

924.

(A. C. 409.) Ind. vn, Honorio vinet Theodosio juniore A Ecclesiæ Zosimus XXXIX episcopus ordinatus vixit

[ocr errors]

Apud Constantinopolim magna exarsit populi seditio, panis scilicet penuria sibimet ingruente.

(A. C. 410.) Ind. VIII, Varane solo cos. Alaricus trepidam urbem Romam invasit, partemque ejus oremavit incendio, sextoque die quam ingressus fuerat, deprædata urbe egressus est, Placidia Honor principis sorore abducta, quam postea Ataulfo propinquo suo tradidit uxorem.

(A. C. 411.) Ind. ix. Honorio 1x et Theodosio Iv coss. [Al. Theodos. Iv solo].

Theodosius junior decennalia, Honorius Romæ vicennalia dedit. Constantinus apud Gallias invasit imperium, filiumque suum ex monacho Cæsarem B fecit ipse apud Arelatum civitatem occiditur: Constans filius apud Viennam capite plectitur.

(A. C. 412.) Ind. x, Theodosio imp. v solo cos. [Al. Honorio ix et Theodosio v].

Jovinus ac Sebastianus in Galliis tyrannidem molientes occisi sunt. Attalus in mari captus, atque Honorio exhibitus, truncata manu vitæ relictus est.

(A. G. 413.) Ind. x1, Lucio solo coss. Heraclianus [Chiffl. Heraclius] Africæ comes cum septingentis navibus et tribus militum millibus ad urbem tendens, mox ad urbem Romam egressus est: occursu Marini comitis territus et in fagam versus, arrepta nave solus Carthaginem rediit, ibique jilico interfectus est.

(A. C. 414.) Ind. XII, Constantino el Constante coss. Pulcheria Theodosii soror Augusta appellata est. Valia rex Gothorum, facta cum Honorio principe pace, Placidiam sororem ejus eidem viduam reddidit.

(A. C. 415. ) Ind. xш, Honorio x et Theodosio vi

COSS.

Ecclesia Constantinopolitana dudum igni cremata, nis coss. restaurata dedicataque est, Attico episcopo tamdem regente ecclesiam. Lucianus presbyter vir sanctus, cui revelavit, Deus his consulibus, locum sepulcri et reliquiarum corporis sancti Stephani primi martyris, scripsit ipsam revelationem in Græco sermone ad omnium Ecclesiarum personas.

(A. C. 416.) Ind. xiv, Theodosio vi et Palladio coss. Orosius presbyter Hispanici generis septem libros Historiarum descripsit. Missus ab Augustino episcopo idem Orosius pro discenda animæ ratione ad Hieronymum presbyterum, reliquias beati Stephani (unc nuper inventas rediens primus intulit Occidenti. Atticus Constantinopolitanus episcopus scripsit ad reginas, Archadii imp. filias, de Fide et Virginitate librum valde egregium, in quo præveniens Nestorianum dogma impugnat.

(A. C. 417.) Ind. xv, Honorio x1 et Constantio

COSS.

Tenebræ in die facta sunt. Cybera Asiæ civitas, allquantaque prædia terræmotu demersa. Romane

C

annis II.

[blocks in formation]

Plinta comes, idemque rebellium apud Palæstinam provinciam auctor deletus est. Solis defectio facta est. Stella ab Oriente per septem menses surgens ardensque apparuit.

(A. C. 419.) Ind. 11, Monaxio et Plinta coss. Valentinianus junior apud Ravennam patre Con< stantio et Placidia matre, v nonas Julias natus est. Multæ Palæstinæ civitates villæque terræmotu collapsæ. Dominus noster Jesus Christus semper ubique præsens [Al. totus], et super montem Oliveti Hierosolymæ vicinum sese de nube manifestavit. Multæ tunc utriusque sexus vicinarum gentium nationes, tam visu quam auditu perterritæ atque credulæ, sacro Christi fonte ablutæ sunt, omniumque baptizatorum in tunicis crux Christi salvatoris, divinitatis nutu, extemplo impressa refulsit,

(A. C. 420.) Ind. 11, Theodosio 1x el Constantio

[ocr errors]

Romanæ Ecclesiæ Bonifacius XL episcopus ordinatus, vixit annis tribus, In Oriente tumultum miliLes excitarunt, ductoremque suum Maximinum nomine exstinxerunt. In Perside in Christianos persecutio desævit.

(A. C. 421.) Ind. IV, Eustathio et Agricola coss.

Theodosius imp. Eudoxiam Achivam duxit uxorem. Archadio patri sno in foro ejus, super immanem columnam, ingentem statuam idem Theodosius dedicavit. Cisterna Aetii constructa est. Romani cum. Persis conflixere.

(A. C. 422.) Ind. v, Honorio xin et Theodosio x

COSS.

Theodosius imp. Eudoxiam filiam genuit. In tricennalia Honorii, Maximus tyrannus et Jovinus ferro victi, adducti de Hispaniis atque interfecti sunt. Hunni Thraciam vastaverunt. Persæ cum Romanis pacem pepigere.

(A. C. 423.) Ind. vi, Asclepiodoto et Mariniano

COSS.

Cœlestinus Romanæ Ecclesiæ XLI antistes creatus D est: vixit annos 1x. Evagrius scripsit Altercationem Judæi Simonis et Theophili Christiani, quæ pene omnibus nota est. Terræmotus multis in locis fuit, et frugum inedia subsecuta. Philippus et Sallustius philosophi morbo perierunt. Stella sæpe ardente crinita Honorius imp. fatale munus implevit.

(A. G. 424.) Ind. VII, Victore et Castino coss. Placidia mater Valentiniani Augusta nuncupata est. Valentinianus Cæsar creatus Theodosii imp. Eudoxiam filiam sibimet desponsavit. Joannes regnum Occidentale Honorio defuncto invasit.

(A. C. 425.) Ind. vm, Theodosio x1 et Valentiniane
Cæsare coss.
Supra fatus Joannes doto potius Ardaburis et Aspa-

ris

quam virtute occiditur. Valentinianus junior ▲ (A. C. 433.) Ind. 1, Theodosio xiv et Maximo coss. apud Ravennam factus est imperator.

[merged small][ocr errors]

Sisinnius vir sanctæ simplicitatis et simplicis san<< ctitatis, Constantinopolitanus episcopus factus est. (A. C. 427.) Ind. x, Hierio et Ardabure coss. Pannoniæ, quæ per quinquaginta [Chiffl. sexaginta] annos ab Hunnis retinebantur, a Romanis receptæ sunt. Thermæ Theodosianæ dedicatæ.

(A. C. 428.) Ind4x1, Felice et Tauro coss. Nestorius Antiochia natus, vir satis quidem eloquentiæ, sapientiæ vero parum habens, Constantinopolitanis admodum adnitentibus, ex presbytero episcopus ordinatus est. Beatissimi Joannis episcopi, dudum malorum episcoporum invidia exsulati, apud comitatum cœpit memoria celebrari mense Septembrio die xxvi [Chiffl. xxv].

(A. C. 429.) Ind. xu, Florentino et Dionysio coss. Orthodoxi nostri Macedonianorum ecclesiam extra muros urbis positam abstulerunt, quoniam iidem Macedoniani Antoninum Germis catholicum episcopum interfecerunt. Beatissimus Augustinus Hipponensis Ecclesiæ elegantissimus Christi sacerdos, doclorque præcipuus, morte placida quievit. (A. C. 430.) Ind. XII, Theodosio x1 et Valentiniano

[ocr errors]

B

Theodosius imp. tricennalia gessit. Felix apud Ravennam occiditur. Cœlestinus Romanæ arcis pontifex, Nestorio pravitatis episcopo per epistolam suam, C datis eidem x dierum induciis, vel pœnitenti veniam, vel dissentienti damnationem denuntiat. Idem Nestorius Ecclesiæ Constantinopolitanæ perfidus antistes, a quo et Nestoriana perfidia pullulavit, apud Ephesum ducentorum sanctorum Patrum sententia in synodo condemnatus est, Cœlestino Cyrillum Alexandrinæ civitatis episcopum pro tempore vicarium denuntiante: in locum Nestorii Maximianus episcopus est subrogatus.

(A. C. 431.) Ind. xiv, Antiocho et Basso coss. Flacilla Theodosii Augusti filia extremum spiritum fudit. Barbari urbe augusta enutriti ad ecclesiam nostram bostili ritu confluunt; ignem in ecclesiam ad comburendum altare dum infesti jaciunt, invicem Bese, resistente Deo, trucidant. Hoc tempore dum ad D horrea publica Theodosius processum celebrat, tritici in plebe ingruente penuria, imperator ab esuriente populo lapidibus impetitur.

(A. C. 432.) Ind. xv, Valerio et Aetio coss. Romanæ Ecclesiæ Xystus XLII episcopus ordinatus, vixit annis VIII. Placidiae matris Valentiniani imp. instinctu, ingens bellum inter Bonifacium et Aetium patricios gestum est. Aetius longiore Bonifacii telo pridie sibimet præparato, Bonifacium congredientem vulneravit illæsus; tertioque mense Bonifacius vulnere quo sauciatus fuerat emoritur, Pelagiam uxorem suam valde locupletem, nulli alteri nisi Aetio ut nuberet exhortans.

Maxima urbis regiæ pars septentrionalis per tres dies continuos incensa, collapsaque est mense Augusto.

(A. G. 434.) Ind. 11, Ariobindo el Aspare coss. Honoria Valentiniani imp. soror ab Eugenio procuratore suo stuprata concepit, palatioque expulsa, Theodosio principi de Italia transmissa, Attilanem contra occidentalem rempublicam concitabat [Aliqui codd. transmissa, male enim contra occ. remp. cogitabalj.

(A. C. 435.) Ind. ш, Theodosio xv et Valentiniano IV

COSS.

Forum Theodosii imp. in loco qui Belianæ dicitur ædificatum est. Sebastianus Bonifacii quondam patricii gener urbe Augusta fugit, atque in Africa interemptus est.

(A. C. 436.) Ind. v, Isidoro et Senatore coss. Theodosius imp. Cyzicum civitatem navibus petit, multaque eidem civitati munificentia præstita, urbem Augustar renavigavit.

(A. C. 437.) Ind. ▼, Aelio μ et Sigisvuldo coss. Valentinianus imp. Roma digressus, ad copulandam sibi in matrimonium Eudoxiam Theodosii principis filiam quam dudum desponsaverat, Constantinopolim advenit, eaque sibi nupta, apud Thessalonicam Italiam repetens hiemavit.

(A. C. 438.) Ind. VI, Theodosio xvì et Fausto coss. Cotradis [Chiffl. Contradis] prædo cum piratis suisque comitibus captus interfectusque est. Reliquia beatissimi Joannis, Augustæ urbis quondam episcopi, eidem redditæ civitati ibique sepulta, mense Januario die XXVIII. Valentinianus imp. cum Eudoxia uxore Ravennam ingressus est.

(A. C. 439.) Ind. vi, Theodosio xvi et Festo coss.

Theodosius imp. octava quinquennalia edidit. Eudoxia uxor Theodosii principis ab Hierosolymis urbem regiam remeavit, beatissimi Stephani primi martyris reliquias quæ in basilica sancti Laurentii positæ venerantur, secum deferens. Hoc tempore Gensericus rex Wandalorum Africæ civitates, Carthaginemque metropolim cum suis satellitibus occupavit x kalend. Novembris.

(A. C. 440.) Ind. vi, Valentiniano v et Anatolio coss. Paulinus magister officiorum in Cæsarea Cappa dociæ, jubente Theodosio principe, interemptus est Romanæ Ecclesiæ Leo XLIII papa creatus, vixit an

nos xxi.

(A. C. 441.) Ind. 1x, Cyro solo cos. Persæ, Sarraceni, Zanni [Al. Tzanni], Isauri, Hunni, finibus suis egressi, Romanorum sola vastarunt. Missi sunt contra hos Anatolius et Aspar magistri militiæ, pacemque cum eis unius anni fecerunt. Joannes natione Wandalus, magisterque militiæ, Arnegiscli [Al. Aruitiscli. Corb. Argenisli] fraude in Thracia interemptus est. Hunnorum tegos nuwe

« PoprzedniaDalej »