Obrazy na stronie
PDF
ePub

De

fessionem vovi, et in ara contriti cordis immolavi A cordia, et arguat in lenitate (Ps. cxL, 5), oretque holocausta, non sine incenso orationum omnium sanctorum (Apoc. VIII, 4), quibus me ab omni peccato expiari posse confido. Quiescat invidus lector, sicut Cain ferro (Gen. iv, 8), iste dente vel lingua percutiat. Filii enim hominum dentes eorum arma et sagiltæ, et lingua eorum gladius acutus (Ps. LVI, 5). Si quid autem displicet, si pius est, emendet in miseri

• Emendamus ex ms. Remig. Editi, per eminen

tem.

pro nobis, ut simul in arca inter munda animalia reperti, in cubito perfectionis ejus pariter annexi, charitatein Domini, trinæ majestatis unitatem supereminentem viam (1 Cor. xi, 31), duce gratia, sequamur omnes; eodem manente in nobis, et nobis in illo: A quo omnia, per quem omnia, qui est Deus benedictus in b sæcula. Amen (Rom. 1, 25; x1, 36).

Ms. Remig., in sæcula sæculorum. Amen.

ADMONITIO IN CHRONICON SEQUENS.

Pr.eter Chronicon illud sancti Prosperi, quod ad calcem genuinorum ejus operum exhibuimus, quodque Prospero Aquitano sancti Augustini discipulo omnes, si perpaucos exceperis, libenter tribuunt, prodiit etiam Chronicon aliud, sub nomine Tironis Prosperi a viro eruditissimo Petro Pithao e manuscripto codice bibliothecæ Sancti Victoris Parisiensis primo in lucem editum. Quod quidem, sicut ordinarium sancti Prosperi Chronicon, ab anno 379 incipiens, ad annum usque 455 protenditur. Auctori operis istius nomen Prosperi indidit Pithoeus (Duchesn. tom. 1 Hist. Gall. p. 196), motus auctoritate manuscriptorum Sigeberti et Mariani : sed de suo addit, illud ipsum esse verum Prosperi Chronicou, cujus ita ingenium referre contendit, ut non immerito sibi videatur membrum esse amplioris ejus quod ipsius nomine ab orbe condito ad captam a Wandalis Romam Gennadius Massiliensis presbyter se legisse testatur; mireturque unde factum sit, ut aliud Chronicon (scilicet antea vulgatum) per consules digestum, hactenus in omnibus Hieronymiani Chronici editionibus Prosperi titulo subjungeretur: quod etsi cum isto non pauca habet communia, utpote ad ejusdem ætatis historiam pertinentia, alterius tamen genii esse facile intelliget, qui utrumque attentius legerit.

Equidem non ægre fatebimur Pithoeo, utrumque hoc Chronicon unius ejusdemque auctoris fetum dici non posse. Alias, ut ait Bacherius (Cycl. p. 212; Noris. Hist. Pelag. I. n, cap. 15, p. 218), concedendum esset, ab uno eodemque ore calidum frigidumque ( ut aiunt) flamen simul posse prodire. Sed mirum omnino talen virum eam in opinionem venisse, quod istud Chronicon, etsi valde confusum perturbatumque (quod ipse lubens agnoscit), licet mendis in recíam chronologiæ rationem refertum; in quo vix aliquid delibatur de Pelagianis; in quo id unum de Augustino observatur, quod plurima libris innumeris disseruerit; in quo demum ex Augustino orta dicitur Prædestinatorum hæresis, sancto Prospero certo certius ignota, cum talem nullibi impugnasse aut retulisse legatur: mirum, inquam, quod tale opus Prospero dignius haberi debeat, ejusque ingenium magis referre, quam alterum illud Chronicon, quod profecto et clarius est, et majori ordine digestum; ex quo lux maxima aspergitur in omuem sancti Augustini et Pelagianæ hæreseos historiam, et in quo denique cum maxima venerationis testificatione laudantur sanctus Augustinus, sanctusque Leo, qui ambo sancti Prosperi magistri jure merito possunt appellari. Unde in hoc a Pithæi opinione dissentit omnino Jacobus Sirmondus (Prædest. c. 5, p. 31); novumque hoc Chronicon magni Prosperi libris accenseri non pati

tur.

Pithoeus vero, cui contrarium pro persuaso erat, Chronici sui auctorem Tironis Prosperi nomine designavérat; etsi solum Prosperi nomen præferrent illi codices manu exarati, unde opusculum istud hauserat, Quod quidem immerito ab illo factum agnovit Sirmondus (Ibidem). Hinc est quod hoc Tironis nomen sortis tum fuisse non legatur in editionibus a Duchesnio vel Scaligero procuratis. Cum autem hoc Prosperi nomen sine alio addito, videatur sanctissimo gratiæ Christi defensori designando consecratum, vulgo auctor Chronici Pithœani sub hoc nomine Tironis Prosperi solet notari, ne cum altero Prospero confundi putetur.

At vero in hoc maxime lapsus est Pithoeus, quod præstitit, cum de Prædestinatianis actum est. Etsi enim ev loci legebatur in duobus, quos in manibus habuit, manuscriptis: Prædestinatorum hæresis, quæ ab ÂuCUSTINO accepisse dicitur initium, his temporibus serpere exorsa (a); et in altero tantum horum pro diversa. lectione appositum fuerat, AB AUGUSTINI LIBRIS MALE INTELLECTIS; eademque in Chronico Sigeberti habebantur: quo unico argumento satis evincebatur, auctorem operis non Prosperum agnosci debere, sed quemdam sancti Augustini adversarium; et omni fide indignum esse, qui hæresim aliquam ab Augustino ortum habuisse dixerit: Pithoeus tamen, neglectis manuscriptis, lectionem Sigeberti substituit; quæ ficet minus odii scriptori conciliet, tamen nec ipsa a sancto Prospero prodire ullatenus potuit. Unde etiam Sirmondus, cujus intererat Pithoei patrocinium suscipere, ut ejus quem hæresis Prædestinatianæ testem primarium assumpserat, fidem sartamtectam tueretur, Pithoeum hac in re culpare coactus, confessusque est, ab illo in Chronico suo scribi debuisse, Ab Augustino: ut postea a Philippo Labbeo editum habetur, in Bibliotheca nova manuscriptorum (Lab. Bibl. nov. t. 1, p. 58 et 59; idem de Script, Eccl. t. II, pag. 260); etsi ille (quod non facile credat, nisi qui legerit) dubitet adhuc numquid tale Chronicon pro Prosperiano non sit agno

scendum.

Nec desunt qui hoc operis Prosperiano nomini suppositum putent (Maug. t. II, p. 519), ut inde tum ipse, tum sanctus Augustinus in contemptum et invidiam venirent, Quæ conjectura nec solidis fundamentis, nec probationibus debitis inniti videtur. Hincinarus enim, quem observant de hoc Chronico tacuisse, aut illud fortasse non noverat, aut certe eo uti aliis de causis noluit. Igitur magis pronum est credere, aut illud a Prospera quodam sancti Prosperi gratia vindicis æmulo concinnatum; aut, cum in primis exemplaribus cujusvis auctoris nomine careret, impositum ei postea fuisse nomen sancti Prosperi, qui Chronicon ejusdem ætatis scripsisse palam noscebatur; aut denique a Semipelagiano quodam e Provincia, penes quem erat germanum sancti Prosperi Chronicon, illud pro libito mutatum, diminutum, aut interpolatum fuisse: licet forte is homo de illo umquam in lucem emittendo non cogitaret. In hanc ultimam sententiam descenderunt tum Jos. Antelmius dissertatione octava de veris Operibus sanctorum Patrum Leonis et Prosperi, tum doctissimus

(a) Sic legitur etiam in manuscripto codice annorum forte 500, qui fuerat V. C. Claudii Joli præcentoris et canonici ecclesiæ metropolitana Parisiensis; postea vero ex ejus dono factus est venerabilis capituli ejusdem ecclesiæ. In hoc enim a prima manu habetur, ab Augustino; a posle

riori vero, et charactere recentiori substitutum est, ab Augustini libris male intellectis. Idipsum quoque quasi pro correctione notatum in margine ms. sancti Victoris per nos visi; et similiter a manu recentiori substitutum in codice Oyselliano notat Ph. Labbeus, in Bibl. nov. mss.

auctor Bibliothecæ auctorum ecclesiasticorum (Dupin.) tomo IV, in Prospero; quorum judicio adhærendum nos quoque facile credimus.

CHRONICON ALTERUM

SUB TIRONIS PROSPERI NOMINE VULGATUM,

Quod a quibusdam vocatur

PSEUDOCHRONICON.

A morte Valentis imperatoris ad captam a Genserico Urbem, longe aliud ab eo quod hactenus B. Hieronymi Chronico subjunctum est; ex edit. Pithai.

I. Igitur Valente a Gothis in Thracia concre- A malo, Gratianus cum fratre Valentiniano regnat annos sex. Hic parvulum fratrem habens, regni consortem, probatæ ætatis virum Theodosium in socielatem regni asciscit. Hic Gratianus valde religioni favens et Ecclesiis per omnia promptus fuit.

Martinus, Turonensium episcopus, apostolicis virtutibus insignis habetur.

II. Theodosius in Orientis partibus lassam rempublicam reparavit.

III. Maximus tyrannus in Britannia a militibus imperator constituitur.

IV. Incursantes Pictos et Scotos Maximus strenue superavit.

Priamus quidam regnat in Francia, quantum altius colligere potuimus.

V. Ambrosius libros contra Arianorum perfidiam luculentissimos ad Gratianum Augustum scribit.

VI. Maximus in Gallias transfretavit et conflictu contra Gratianum habito, eamdem fugitantem Lugduni interfecit.

Theodosius annis XI.

I. Maximus timens Orientalis imperii principem Theodosium cum Valentiniano foedus iniit.

Apud Treveros Manichæi deprehensi, summo Maximi studio exterminati.

II. Justina mater Valentiniani Arianis favens, in
Ambrosium et omnem Mediolanensem Ecclesiam di-
versa injuriarum genera congerit.
Reliquiæ Gervasii et Prothasii
Ambrosio primum Mediolani repertæ.
Hymni Ambrosii compositi, qui numquam ante in
Ecclesiis Latinis modulis canebantur.

martyrum, ab

III. Maximus indignum ducens contra Ecclesiæ statuin agi, locum irrumpendi quod cum Valentiniano junxerat fœdus, invenit. Valentinianus veritus imminentem jain cervicibus suis tyrannum, ad Theodosium confugit.

[Honorius et Arcadius xxxII, cccc. Theodosius et Joannes xxv et xx. Valentinianus et Martianus II, CCCC, xxv]. Augustinus Mediolani rhetoricam apprimé docens, omissis scholis, ad fidem rectam convertitur, cum ante Manichæus fuisset.

IV. Theodosius cum exercitu ad Italiam transgrediens, Maximum interfecit, et Valentinianuni proprio regno reddidit.

Justina, quæ Ecclesias vexaverat, ne regnum cum filio reciperel, morte præventa est.

Immane Thessalonice gestum facinus exstincti

In ms. Joliensi, bæc præfixa leguntur: Hucusque Hieronymus presbyter ordinem præcedentium digessit annorum. Quæ sequuntur Prosper digessit.

b Aberat vox hæc, martyrum, ab edit. Pithoeana. • flac uncinis inclusa putantur translata ex margine.

B

populi, egregio pœnitentiæ exemplo imperator religiosus eluit.

V. Hæresis Apollinaristarum ab Apollinare cœpta. Ariani, qui totum pene Orientem atque Occidentem commaculaverant, edicto gloriosi principis Ecclesiis spoliantur, quæ catholicis deputatæ sunt.

VI. Joannes Egyptius monachus, qui ob vitæ puritatem prophetiæ gratiam a Domino meruit, insiguis babetur.

Post Damasum Romanæ Ecclesiæ regimen xxxvI, Syricius suscipit.

VII. Apud Alexandriam, defuncto Petro, Timotheus, et post hunc Theophilus episcopi constituuntur. Jerosolymis post Cyrillum Joannes Ecclesiam recipit.

Apud Antiochiam, defuncto Meletio, substituitur Flavianus.

Ingens inter nostros contentio oborta, quod scilicet episcopi qui ab hæreticis depulsi fuerant nollent, his ab imperatore dejectis, alios quam se substitui sacerdotes.

Terribile in colo signum columnæ per omnia simile apparuit.

VIII. Apud Alexandriam templa destructa, in quibus Serapis antiquissimum et notissimum templum, quod quasi quædam columna ruentem sustinebat idololatriam,

IX. X. Valentinianus Viennæ ab Arbogaste comite Buo extinguitur, in cujus locum tyrannidem Eugenius invadit.

XI. Ad vindicaudum Valentiniani interitum, et opprimendam Eugenii tyrannidem, Theodosius in Ilaliam transgreditur, aperto Dei favore conspirantibus in idipsum elementis.

Eugenio superato, Theodosius x1 regni sui anno ' diem obit.

Arcadius et Honorius xxx11 annis.

C 1. Constantinopolis eminentem iram Dei, igne super nubem terribiliter fulgente formidans, toto ad pœnitentiam animo conversa subterfugit.

a Desunt in ms. Victor. hæc verba, atque Occi- D dentem.

Rufinus Bosphoritanus cum ad summam militiæ pervenisset, præferri sibi Stiliconem non ferens, ab eodem interficitur, Hunnorum, quo fulciebatur, præsidio superato.

JI. Claudianus poeta admiratione dignus habetur.
Gildo Africanus in rebellione commota consuela
Romanis stipendia subtraxit.
Prudentius lyricus poeta noster, 1 Hispanus genere
illustri, ingenii sui robur exercet.

i

[blocks in formation]

III. Stilico magister militiæ Gildonem Mauritaniæ A Interfecit, Africa ad pristinum jus redacta.

Romanæ Ecclesiæ cathedram xxxvi Innocentius tenet.

IV. Toto orbe Romano antiquæ superstitionis templa destructa.

Paulinus, Nolanus postmodum episcopus, admirabili exemplo, venditis omnibus, cum esset dominus innumerabilium prædiorum, religionem expeditus elegit.

V. Joannes Constantinopolites episcopus dictis factisque clarescit.

Martinus post egregie actam vitam, corpore exuitur.

VI. Pelagius vesanus doctrina exsecrabili Ecclesias commaculare conatur.

VII. Contentio ex doctrina Origenis synodum apud Alexandriam movit, cujus exstitit sententia, ut extra Ecclesiam fieret, quicumque supradicti viri opera probavisset.

VIII. Solis facta defectio.

Augustinus plurima libris innumeris disserit. IX. Severus ex disciplina S. Martini ejus vitam tribus explicat libris.

X. Sæva Italiæ barbarici motus tempestas incubuit. Si quidem Radagaius rex Gothorum Italiæ limitem vastaturus transgreditur. Ex boc Ariani, qui Romane procul b fuerant orbe fugati, barbararum nationum, ad quas se contulere, præsidio erigi cœpere.

XI. Multis ante vastatis arbibus, Radagaius orcubuit: cujus in tres partes per diversos principes divisus exercitus aliquam repugnandi Romanis aperuit facultatem. Insigni triumpho exercitum tertiæ partis hostium, circumactis Hunnorum auxiliaribus, Stilico usque ad internecionem delevit.

XII. Archadius Orientis imperium gubernans vitam explet, parvum admodum Theodosium filium imperii successorem relinquens.

Coelestinus XXXVIII Romanam Ecclesiam gubernavit.

XIII. Diversarum gentium rabies Gallias dilacerare exorsa, immissu quam maxime Stiliconis, indigne ferentis filio suo regnum negatum.

XIV. Uticæ in foro Trajani terra diebus septem mugitum dedit.

Inter alia multum reipublicæ Stiliconis morte consultum est, qui saluti imperatoris tendebat insidias. Nestorius Constantinopolites episcopus ad hæresim quæ in Christo Deum ab homine separat, vertitur.

Joannes comes Africæ occisus est a populo.

XV. Proculus Massiliensis episcopus clarus habetur, quo annuente magna de suspecto adulterio Remedií episcopi quæstio agitatur.

Hac tempestate prævaletudine Romanorum, vires funditus attenuatæ Britanniæ.

XVI. Saxonum incursione devastatam Galliarum partem Wandali atque Alani vastavere: quod reliquum fuerat Constantinus tyrannus obsidebat.

Hispaniarum partem maximam Suevi occupavere. Ipsa denique orbis caput Roma deprædationi Gothorum foedissime patuit.

XVII. Constantinus tyrannus occiditur.

XVIII. Rursum alia prædatio Galliarum, Gothis, qui Alarico duce Romam ceperant, Alpes transgredientibus.

B

C

D

XIX. Jovinus tyrannidem post Constantinum invadit, industria viri strenui, qui solus tyranno noD cessit, Dardani.

Atauulfus, qui post Alaricum Gothis imperitabat, a societate Jovini avertitur.

Salustius quoque et Sebastianus occisi.

Valentia nobilissima Galliarum civitas a Gothis effringitur, ad quam se fugiens Jovinus contulerat. XX. Ingens in Galliis fames.

Aquitania Gothis tradita.

Patroclus, Arelatensis episcopus, infami merca!u sacerdotia venditare ausus.

Heraclianus, comes Africæ, qui in Romanæ urbis reparationem strenuum exhibuerat ministerium, nova quædam molitus interimitur.

XXI. Placidia, soror imperatoris, diu captiva, postea etiam regis uxor, rege fraude sublato, † Constantis connubio copulatur.

XXII. Gothi cum se iterum, Atauulfo perempto, movissent, Constantis repelluntur occursu,

XXIII. Prædestinatorum hæresis, quæ ab ¤ Augustino accepisse dicitur initium, his temporibus terpere exorsa.

XXIV. Tricesimus nonus Xistus Romanam Eccle. siam regit.

XXV. Solis hoc anno facta defectio.

XXVI. Faramundus regnat in Francia.

XXVII. Signum in cœlo mirabile apparuit. Maximus tyrannus Hispaniarum dominatum vi obtinet.

XXVIII. Honoratus, Minervius, Castor, Jovianus singulorum monasteriorum Patres in Galliis florent.

XXIX. Constantio dignitas imperii ab Honoriu sponte delata, qua vix octo mensibus usus interiit, Valentiniano octo annorum filio derelicto.

XXX. Maximus tyrannus de regno dejicitur, ac Ravennam perductus sublimem spectaculorum pom. pam tricennalibus Honorii præbuit.

XXXI. Placidia, cum insidias fratri tenderet, deprehensa est, et i Romam exsilio relegata. XXXII. Honorius Ravennæ defunctus.

Nullo jure debitum Joannes ex primicerio notariorum regnum sumit, qui vulneratum multis cladibus reliquit imperium.

Thodosius annes xxvII.

I. Placidia ad Theodosium auxilium precatum mittit.

Sigisvultdeus ad Africam contra Bonifacium properavit.

II. In Galliis Exuperantius præfectus a militibus interficitur.

Muro Carthago circumdata, quæ ex tempore quo vetus illa destructa est, sanctione Romanorum, no rebellioni esset, munimento murorum non est permissa vallari.

Joanne ab exercitu Orientis victo et perempto, Ravenna deprædatione vastata est.

Aetius, Gaudentii comitis a militibus in Galliis obcisi filius, cum Chunnis Joanni opem laturus Italiam ingreditur.

III. Valentinianus Romæ imperator factus.
IV. Arelas a Gothis per Aetium liberatur.
V. Placidia tandem illata optato regno.

Clodius regnat in Francia.

VI. Cassianus compertas in Egypto i vitas Pa

Duo mss. Victor. et Jol., innumerabilibus.
In editione Pithoeana aberat hæc vox, fuerant.

e Ms. viribus. Forte, invaletudine.

In Biblioth. mss. Labbei statim a linea habetur : Industria viri strenui, qui solus tyranno non cessil, Dardani, Atauulfus, qui post, etc.

Consule notas Ph. Labbei ad Olympiodorum.
Biblioth. mss. Labbei hic et articulo sequenti,

Constantii.

• Pro his verbis, ab Augustino, Pithoeus scripserat, ab Augustini libris male intellectis: qua de re vide admonitionem præviam huic opusculo.

Labb. in marg., non octo.

Bibl. nov. mss Labb., Roma in exsilium. Ita ms. Victor. Editio Pithoeana vero vias Po trum.... exponit.

trum, doctrinasque et regulas, libris ad plurimos A datis exprimit.

VII. Aetius Ihutungorum gentem a delere intendit. VIII. Viginti ferme millia militum in Hispaniis contra Wandalos pugnantium cæsa : Wandali in Africam transfretantes, ingentem, lacerata omni provincia, Romanis cladem dedere.

IX. Consulatu Aetius edito, b Bonifacium, qui ab Regina accitus ex Africa fuerat declinans, ad munitiora ascendit.

Asperitas nimii frigoris etiam saluti plurimorum pernicies exstitit.

Bonifacius contra Aetium certamine habito e perculsus, victor quidem, sed moriturus abscedit.

X. Cum ad Chunnorum gentem, cui tunc Rugila præerat, post prælium se Aetius contulisset, impeirato auxilio ad Romanum solum d regreditur.

Gothi ad ferendum auxilium a Romanis acciti. Germanus episcopus Antissiodori virtutibus et vitæ districtione clarescit.

XI. Actius in gratiam receptus.

Rugila rex Chunnorum, cum quo pax firmata, moritur, cui Bleda succedit.

XII. Gallia ulterior Tibatonem principem rebellionis secuta, a Romana societate discedit, a quo tracto initio, omnia pene Galliarum servitia in Bagaudam conspiravere.

XIII. Bellum contra Burgundiorum gentem memorabile exarsit, quo universa pene gens cuin rege • Peretio deleta.

XIV. Capto Tibatone, et cæteris seditionis partim principibus vinctis, partim necatis, Bagaudarum commotio conquiescit.

XV. Theodosianus liber, omnium legum legitimorum principum in unum collatarum, hoc primum anno editus.

Silvius turbata admodum mentis, post militiæ in palatio exacta munera, aliqua de religione conscribit.

[blocks in formation]

I. flac tempestate valde miserabilis reipublicæ status apparuit, cum ne una quidem sit absque barbaro cultore provincia; et infanda Arianorum hæresis, quæ se nationibus barbaris miscuit, catholicæ nomen B fidei, i toto orbe diffusa, præsumat.

XVI. Ecclesiæ Romanæ XL Leo suscepit princi- C

patum.

XVII. Pacatis motibus Galliarum, Aetius ad Italiam regreditur.

Deserta Valentinæ urbis rura Alanis, quibus Sambida præerat, partienda traduntur.

XVIII. Britanniæ usque ad hoc tempus variis cladibus, eventibusque laceratæ, in ditionem Saxonum rediguntur.

XIX. Alani, quibus terræ Galliæ ulterioris cum incolis dividendæ a patritio Aelio traditæ fuerant, resistentes armis subigunt, et expulsis dominis terræ, possessionem vi adipiscuntur.

XX. Sabaudia Burgundionum reliquiis datur, cum indigenis dividenda.

XXI. Carthago a Wandalis capta cum omni simul Africa lacrymabili clade et damno imperii Romani polentiam dejecit, Ex hoc quippe a Wandalis possidetur.

XXII. Thracia Hunnorum incursione concntitur. D XXIII. Bleda Chunnorum rex Atulæ fratris fraude percutitur. Cui ipse succedit.

XXIV. Nova iterum Orienti consurgit ruina, qua septuaginta non minus civitates Chunnorum deprædatione vastata, cum nulla ab Occidentalibus ferrentur auxilia.

XXV. Meroveus regnat in Francia.

[blocks in formation]

Attila Gallias ingressus, quasi jure debitam poscit uxorem ; ubi graví clade infliota et accepta, ad propria recedit.

II. Plurima hoc anno signa apparuerunt.

In sperata in Galliis clade accepta, furiatus Attila Italiam petit, quam incolæ metu solo territi præsidio nudavere.

III. Synodus Chalcedonensis, ubi Eutyche Dioscoroque damnatis, omnes qui se ab eis retraxerunt, in communionem recepti, confirmata universaliter fide, quæ de incarnatione Verbi, secundum evangelicam et apostolicam doctrinam per sanctum papam Leonem prædicabatur.

Attila in sedibus suis mortuo, magna primum inter filios ipsius certamina de obtinendo regno exorta, deinde aliquot gentium, quæ Hunnis parebant, delectus seculi, causas et occasiones bellis dederunt, quibus ferocissimi populi mutuis incursibus conterentur,

IV. Inter Valentinianum Augustum et Aetium paIricium, post promissæ invicem fidei sacramenta, post pactum de conjunctione filiorum, diræ inimicitie convaluerunt et unde fuit gratia charitatis augenda, inde exarsit fomes odiorum; incentore, ut creditum est, Heraclio spadone, qui ita sibi imperatoris animum in sincero famulatu astrinxerat, ut eum facile in quæ vellet impelleret. Cum ergo Aetius placita instantius repetit, et causam filii communis agit, imperatoris manu et circumstantium gladiis crudeliter confectus est, Boetio præfecto prætorii sinul perempto, qui ei multa amicitiam copulatus

erat.

V. Mortem Aetii mors Valentiniani non longo post tempore consecuta est, tam imprudenter non declinata, ut interfecti Aetii amicos armigerosque ejus sibimet sociaret. Qui concepti facinoris opportunitatem dissimulanter aucupantes, egressum extra Urbem principem, et ludo gestationis intentum inopinatis ictibus confoderunt, Heraclio simul, ut erat proximus, interempto, et nullo ex multitudine regia ad ultionem tanti sceleris accenso.

Ut autem hoc parricidiu:n perpetratum est, Maximus vir gemini consulatus et patricia dignitatis sumpsit imperium. Qui cum periclitanti reipublicae profuturus per omnia crederetur, non sero documento quid animi haberet probávit: sic quidem, ut

[blocks in formation]

interfectores Valentiniani non solum non plecteret, A multis digna lacrymis ↳ Romana captivitas, et Ursed etiam in amicitiam reciperet, uxoremque ejus Augusti amissionem viri lugere prohibitam, intra paucissimos dies in conjugium suum transire cogeret. Sed hac incontinentia non diu potitus est. Nam post alterum mensem, nuntiato ex Africa Genserici regis adventu, multisque nobilibus ac popularibus ex urbe fugientibus, cum ipse quoque, data cunctis abeundi licentia, trepide vellet abscedere, a famulis reginæ dilaniatus et membratim dejectus in Tiberim, sepultura quoque caruit.

Post hune Maximi exitum, confestim secuta est

■ Abest ab edit. Pithoeana particula non, sed errore manifesto.

Ms. Victor. et edit. Pitb., Romana captivitas. Jol. ms., Romæ captivitas.

• Hæc verba, prout quique aut ætate, aut arte placuerunt, non leguntur in ms. Victorino.

Ms. Victor., abducti sunt.

• In ms. Joliensi in fine hujus operis subjungitur, sive ab ipso auctore, sive a scriba amanuensi, rubro

bem omni præsidio vacuam Gensericus obtinuit, occurrente sibi extra portas sancto Leone episcopo : cujus supplicatio ita eum, Deo agente, lenivit, ut cum omnia in potestate ipsius essent, tradita sibi civitate, ab igne tamen et cæde atque suppliciis abs tineret. Per quatuordecim igitur dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma vacuata est; multaque millia captivorum, e prout quique aut ætate, aut arte, placuerunt, cum regina et filiabus ejus Carthaginem d abducta sunt e,

charactere: Hucusque Prosperi Chronographia, in qua Dominica Incarnationis annos non annotavimus, quia in subsequenti Chronographia, eadem pene, et eo amplius, quæ a Prospero, a Sigeberto monacho sub annis Domini recitantur a CCCLXXXI Dominicæ Incarnationis incœpta, quo Jeronymus presbyter Chronicorum suorum finem fecerat. In utroque vero manuscripto, Joliensi et Victorino, sequitur Chronicon Sigeberti, monacbi Gemblacensis.

SYLLABUS CODICUM

TAM EDITORUM QUAM MANUSCRIPTORUM.

Ad quos de novo recognita et emendata fuerunt Opera sancti Prosperi Aquitani, tam certa quam dubia, aut eidem hactenus supposita.

custodem.

S. Prosperi de Ingratis carmen cum præfatione ejusdem.

Castigatum, quantum fieri potuit, ad supra recensitas editiones Lugdunensem, Lovaniensem, Duacensem et Coloniensem.

Epistola S. Prosperi ad S. Augustinum de reliquiis B lissimum ipsiusmet bibliothecæ ecclesiæ Parisiensi Pelagianæ hæreseos in Gallia subolescentibus, deque hujusmodi hominum querelis adversus prædestinationis et gratiæ doctrinam, Augustini opusculis præsertim libro de Correptione et Gratia explicatam. Recognita et emendata est hac nova editione ad editiones Lov. seu Lovan., id est, Lovaniensem anni 1565, opera Joannis Sotelli Lovaniensis procuratam ; Duac., id est, Duacensem, curis Joannis Olivarii auctam et castigatam anno 1577; Col. seu Colon., id est, Coloniensem, scilicet, Coloniæ Agrippinæ iterum excusam ad instar Duacensis editionis anno 1630.

-

Consuluimus etiam editionem Parisiensem Operum S. Augustini a HR. PP. Monachis ordinis sancti Benedicti e Congregatione S. Mauri, ab anno 1079 ad annum 1690 procuratam : ubi eadem epistola exhibetur, tam in tomo secundo quam in decimno.

Item mss. duos bibliothecæ regis Christianissimi, et alterum ms. bibliothecæ Colbertina.

S. Prosperi Epistola ad Rufinum de Gratia et Libero
Arbitrio.

Emendata est ad editionem Ven. seu Venet., id est, Venetiis factam auno 1538, aliquot S. Prosperi opusculorum de gratia et libero arbitrio.

Item ad editionem Lugd. seu Lugdun., id est, Lugdunensem, odinium quæ integræ prodierunt Prosperi editionum antiquissimam, typis et cura Sebastiani Gryphii typographi Lugdunensis anno 1539.

Item ad editiones Lovaniensem, Duacensem, el Coloniensem, ac novissimam Operum S. Augustini, ubi hæc epistola legitur in appendice tomi decimi.

Item ad ms. codicem Remig., id est, RemigianoRemensem, abbatiæ videlicet sancti Remigii apud Remos ordinis sancti Benedicti: unde ad nos pro sua bumanitate variantes lectiones ejusdem misit unus ex piissimis et doctissimis hujusce cœnobii incolis.

Ad eam quoque qua Parisiis anno 1646 idem Carmen prodiit in linguam Gallicanam, tam versibus quam oratione soluta translatum.

Insuper collatum est ad illud quod Lovanii exbibuit Martinus Steyaert doctor Lovaniensis cum notis miscellanels, tomo tertio opusculorum suorum anno 1705 editorum.

In obtrectatorem S. Augustini epigramma utrumque ac epitaphium Nestorianæ et Pelagianæ hæreseon. Ad eosdem libros recensuimus, ad quos supradictum Carmen de Ingratis.

C S. Prosperi pro Augustino responsiones ad capitula objectionum Gallorum calumniantium.

Item ad ms. Jol. seu Joliens., id est, qui alias fue- D rat viri clarissimni et eruditissimi Claudii Joli præcentoris et canonici ecclesiæ metropolitana Parisiensis: postea vero ex ejus legato factus est venerabilis capituli ejusdem ecclesiæ: cujus a capite ad calcem legendi et conferendi facta nobis est copia per fide

His castigandis, præter editiones Lugdunensem, Lovaniensem, Duacensem, et Coloniensem, ac editionem appendicis tomi decimi Operum S. Augustini novæ editionis, consuluimus is. Regium unum, ms. Joliensem, et ms. Remigiano-Remensis variantes lectiones.

S. Prosperi pro Augustini doctrina responsiones ad capitula objectionum Vincentianarum. Emendavimus juxta editiones præcedenti articulo notatas. Tum etiam ad ms. Joliensem, ac ms. Remigiano-Remensis lectiones variantes.

Pro Augustino responsiones ad excerpla quæ de Genuensi civitate sunt missa.

Contulimus cum editione Veneta anni 1538, que rundam S. Prosperi opusculorum, Lugdunensi, Lovaniensi, Duacensi, et Coloniensi supra dictis, ac ms. Joliensi et Remigiano-Remensis ms. lectionibus. Præteritorum sedis apostolicæ episcoporum auctoritates de gratia Dei et libero voluntatis arbitrio. Recensuimus juxta supradictas editiones Venetam

« PoprzedniaDalej »