Obrazy na stronie
PDF
ePub

possunt, sola autem mala nusquam. Quoniam naturæ A justitia bene utitur, non tantum bonis, verum etiam

etiam illæ quæ ex malæ voluntatis initio vitiatæ sunt, in quantum vitiosæ sunt, malæ sunt: in quantum autem naturæ sunt, bonæ sunt (Aug. l. x11 de Civ., c. 3).

CXLV. Quod non sit in Deo aut pigra vacatio, aut laboriosa industria.

Non est fas credere aliter affici Deum cum vacat, aliter cum operatur, quia nec affici dicendus est, tamquam in ejus natura fiat aliquid quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod patitur. Non ergo in Deo aut pigra vacatio, aut laboriosa cogitetur industria, quia novit et quiescens agere, et agens quiescere : et quod in operibus bejus prius quidem est, aut posterius, non ad facientem, sed ad facta referendum est. Eterna B enim est et incommutabilis voluntas ejus, nec consilio alternante variatur ; in qua simul est quidquid in rebus creandis vel ordinandis, aut præcessit, aut sequitur (Ang. ibid., c. 17).

CLVI. Quod Deus tantum est creator. Nullius, quamvis minimæ naturæ, nisi Deum creatorem credi aut dici licet ab aliquo. Quia etiam si angeli jussi vel permissi adhibent operationem ɛuam rebus quæ gignuntur in mundo; tam non sunt creatores animalium quam nec agricolæ frugum atque arborum (Aug. ibid., c. 24).

CXLVII. De prima et secunda corporis morte. De prima corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala. Secunda vero sine dubio, sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona (Aug. 1. xIII de Civ., c. 2).

CXLVIII. De morte piorum.

Mors etiam piorum pœna peccati est. Sed ideo bona ipsis dicitur, quia illa bene utuntur, 564 quibus finis est ad mala temporalia, et transitus ad vitam æternam. Sicut enim injustitia male utitur non tantum malis, verum etiam bonis; ita etiam

habetur, ex malæ voluntatis vitio, observaturque in margine inferiori mss. plures et probæ notæ habere initio; quod codices nostri omnes, dempto Colon. vel., exhibent.

Antehac editi generaliori sensu, Quid credi debeat. Ms. Joliensis exhibuit quod substituimus.

b Ms. Remig. addit pronomen ejus; idemque, prius est atque posterius. ... ad factum, pro, ad facta. Ms. Joliensis, in operibus ejus prius dicitur atque posterius.

c Ms. Jol., Quod omnis creatura a Deo sit condita. d Mss. Remig. et Jol. non habent ab aliquo. Sed post pauca adhibent, pro adhibeant. Idem Joliensis initio scribit minimæ creaturæ, pro quo alii, minimæ naturæ. Colon. vet. edit, Quod si angeli .... tamen non sunt creatores animalium, sicut nec agricolæ, etc.

Hactenus editi, De prima conditione mortis. Ms. Jol., De prima corporis morte. Sensu pleniori, addita a nobis voce, et secunda. Per primam autem corporis mortem intelligit Augustinus, ex quo Prosper sententiam hausit, eam quæ animam sejungit a corpore; per secundam vero illam sine fine pœnalem, quæ, ut alibi ait, invitam animam tenet in corpore.

Ms. Jol., ita justitia bene, non tantum bonis, sed etiam malis. Quo propius accedere videtur ad locum libri de Civit. Dei.

C

D

malis (Aug. ibid., c. 5).

CXLIX. De martyribus non baptizatis.

Qui & etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione inoriuntur, tantum eis valet ad abolenda peccata, quantum si abluerentur fonte baptismatis (Aug. ibid., c. 7).

CL. Quod non secundum hominem, sed secundum
Deum vivendum sit.

Cum homo secundum se vivit, non secundum Deum, similis est diabolo, quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate, et veritatem de illius, non i de suo mendacium loqueretur. Unde non frustra dicitur omne peccatum esse mendacium, quia non peccatur, nisi ea voluntate, quæ est contraria veritati, id est, Deo (Aug. lib. xiv de Civ. Dei, c. 4).

CLI. i De diversitate humanæ affectionis. Diversitas humanæ affectionis, ex diversitate est voluntatis quæ si prava est, perversis erit moribus inquieta; si autem recta, non solum non culpabilis affectio hominis, sed etiam laudabilis erit (Aug. ibid., c. 6).

CLII. De arbitrii libertate vera. Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo, quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde Veritas dicit, Si vos Filius liberaverit, a tunc vere liberi eritis (Aug. ibid., c. 11).

CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum. Bonum est sursum habere cor, non tamen ad seipsum, quod est superbiæ; sed ad Deum, quod est obedientiæ. Plus autem appetendo minus est, qui dum se sibi sufficere confidit, ab eo qui vere ei sufficit deficit (Aug. ibid., c. 13).

CLIV. De vita beata.

565 Beata vita si non amatur, non habetur. Porro si amatur, P et habetur, cæteris omuibus rebus

[blocks in formation]

i Ita emendamus ex ms. Joliensi, Colon. vet. edit. et libro ipso in margine citato, cum editi alii habeant, de suo mendacio, etiam append. Aug. et mss. Colb. et Remig.

1 Ms. Joliensis, De affectione hominis. Alias editi, De diversa voluntate affectionum. Titulum clariorem ex primis sententiæ verbis expressimus.

Ms. Joliensis, motibus. Sat bene, cum August. libro illo dicat, perversos habebit hoc motus. Alii omnes, moribus.

1 Ms. Joliensis, De reparatione liberi arbitrii.
m Ms. Jol., non potuit reddi.

Particula tunc abest a mss. Remig. et Joliensi et Vulgata nostra, cum tamen habeatur in Græco textu Evangelii Joan. vii, 36.

Ms. Jol., Qualiter sursum cor habere debeamus.
P Ms. Remig., non habetur. Colon. vet. edit., non
ideo habetur. Melius in textu, ut in cap. libri de Civ.
Dei legitur

[ocr errors]

ibid., c. 13).

CLXI. De animi æquitate.

necesse est ut excellentius diligatur: quoniam pro- A tura in qua nullum bonum sit, non potest (Aug. pter hanc amandum est, quidquid aliud est amanduin. Quia vero beatus esse non potest, nisi qui eam, ↳ ut dignum est, amat : consequens est ut eam æternam velit; quæ tunc vere beata erit, quando terminum non habebit (Aug. ibid., c. 25).

CLV. Quod nemo fiat bonus, nisi ex malo. Non omnes quidem mali in hoc proficiunt, ut sint boni; nemo tamen est, nisi ex malo, bonus (Aug. 1. xv de Civ. Dei, c. 1).

CLVI. De civibus terrenæ civitatis ac cælestis. Cives terrenæ civitatis parit peccato vitiata natura, qui sunt vasa iræ. Cives vero cœlestis patriæ parit, a peccato naturam liberans, gratia, qui sunt vasa misericordiæ (Aug. ibid., c. 2).

CLVII. De ira Dei.

Ira Dei non perturbatio est cjus, sed judicium quo irrogatur pœna peccato. Cogitatio vero ipsius et recogitatio mutandarum rerum est incommutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui pœnitet (I Reg. xv, 29), cujus de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam I certa est præscientia (Aug. ibid., c. 25 ).

CLVIII. 8 De persequentibus Ecclesiam. Inimici Ecclesiæ quolibet errore cæcentur, vel malitia depraventur; si accipiant potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam; si tantummodo inale sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam; et ut etiam inimici diligantur, exercent ejus benevolentiam : quia Deus his qui eum diligunt, omnia cooperatur in bonum (Aug. 1. XVIII de Civ. Dei, c. 1).

CLIX. De fine boni et mali

Finis boni est, non quo consumatur ut non sit, sed quo perficiatur ut plenum sit. Et finis mali est, non quo esse desinat, sed quo usque nocendo perducat. Unde unum est summum bonum, aliud autem summum malum; illud propter quod appetenda sunt bona cætera, ipsum autem propter se ipsum; hoc, propter quod declinanda sunt mala cætera, ipsum autem propter se ipsum (Aug. l. xvx de Civit. Dei, ç. 11).

CLX. De natura.

566 Est natura in qua nullum malum est, vel etiam nullum malum esse postet. Esse autem na

Melior est animi æquitas quam corporis sanitas; et convenientius injustus dolet in supplicio, quam læ tatus est in delicto ( Aug. ibid. ).

CLXII. De præcepto charitatis.

In præcepto charitatis tria invenit homo quæ diligat: Deum, se, et proximum. Et quia ille in sui dilectione non errat, qui Deum diligit; consequens est ut proximo ad diligendum Deum consulat, quem jubetur diligere sicut se ipsum (Aug. ibid., c. 14).

CLXIII. De concordia et obedientia.

Pax domestica est ordinata cohabitantium imperandi obediendique concordia. Imperant enim qui B consulunt; sicut vir uxori, parentes filiis, domini servis. Obediunt autem quibus consulitur; sicut mulieres maritis, filii parentibus, servi dominis. 1 Sed in domo justi viventis ex fide, et ab illa adhuc civitate peregrinantis, etiam qui imperant, serviunt eis quibus videntur imperare. Quia non dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi; nec principandi superbia, sed providendi beneficentia ( Aug. ibid).

C

Ms. Remig., ut apud Aug. de Civit. Dei, propter D hanc. Alii codices nostri, propter hoc.

b Ms. Joliensis, ut in libro de Civ. Dei, ut digna est.

e Sic ms. Joliensis. Alii omnes, Quod solus Deus bonus sit, aut solus Deus bonus.

d Sicms. Joliensis, complendo cæterorum titulum, De civibus terrenis.

Ms. Joliensis, Qualiter accipi debeat ira Dei.
Ms. Remig., recta præscientia. Edit. Colon. vet.,
Lugd. et Lovan., præsentia. Melius cum mss. Colb.,
Remig. et Jol. Duac. et Colon. conformiter Au-
gustino, præscientia.

Ms. Joliensis, De inimicis Ecclesiæ.

Antehac editi plures, propter_summum, nullo recto sensu. Corrigimus ex mss, Remig. et Jol, et editione Colon. vet. juxta textum Augustini loco in margine citato, propter se ipsum.

CLXIV. De conditione servitutis.

Nomen et conditionem servitutis culpa genuit, non natura; et prima hujus subjectionis causa peccatum est; quia sicut scriptum est : Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Unde melior ejus status qui famulatur homini, quam qui suæ servit cupiditati (Aug. ibid., c. 15 ).

CLXV. De prælatis.

[blocks in formation]

1 Ms. Joliensis, De Natura boni.

i Editi nostri omnes habebant justus. Emendatur ex ms. Remig, et libro de Civ. Dei; emendatum jam erat ex ms. Colb. in edit. append. t. X Aug.

k Ms. Joliensis, de pace domestica. Colon. titulo vulgari de concordia et obedientia, addit, imperantium et subditorum.

1 Edit. Colon. vet., Sed in Domino justi viventes ex fide.... peregrinantes.... sed providendi beneficio. Ms. Joliensis addit, nomine et.

n Ms. Joliensis. De veris patribusfamilias.

• Colon. vet. edit., qui dominantur... qui serviunt.

P Ms. Joliensis, Qualiter honor accipi debeat.

q Ms. Jol., quærat. Alii omnes, quærit. In libro de Civit. Dei utrumque, quærit et suscipit, in indicativo legitur. Colon. vet. editio, unde otium sanctum quærat, quærat directionem veritatis, elc.

[blocks in formation]

Sicut non est a carne, sed supra carnem, quod eam facit vivere; sic non est ab anima, sed supra animam, quod eam facit beate vivere; quia ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est (Aug. ibid., c. 25).

CLXVIII. De justitia hominum.

Justitia nostra quamvis vera sit, propter verum boni finem, ad quem refertur ; tamen tanta est in hac vita, ut potius remissione peccatorum constet quam perfectione virtutum (Aug. ibid., c. 27 ).

CLXIX De plena pace.

Quamdiu vitiis repugnatur, plena pax non est, quia

[merged small][ocr errors]

CLXXVI [Alias CLXXV].1 De non corrumpendis. Manifestum est, quoniam bona sunt quæ corrum · puntur; quæ neque, si summa bona essent, corrumpi possent, quia si sunma bona essent, incor

et illa quæ resistunt, periculoso debellantur prælio; B ruptibilia essent; si autem nulla bona essent, quod et illa quæ victa sunt, nondum securo triumphantor in eis corrumperetur non esset ( Aug. I. vII Confess. otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio (Aug. c. 12). ibid.). CLXXVII [Alias CLXXVI]. Quod Deus omnes creaturas bonas fecerit.

CLXX. De prima et secunda morte.

Prima mors animam nolentem d pellit e corpore, secunda animam nolentem tenet in corpore. Abutraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima, de suo corpore patiatur (Aug. l. xx1 de Civit. Dei, c. 3).

CLXXI. • De causis incognitis operum Dei.

f In incognitis causis operum divinorum nonnihil novimus, cum scimus non sine ratione Omnipotentem facere, unde infirmus humanus animus rationem acn potest reddere (Aug. ibid., c. 5).

CLXXII. De falsa fiducia. Frustra sibi homo post hoc corpus promittit, quod in hoc corpore comparare neglexit ( Aug. Enchir., c. 110). CLXXIII[Alias CLXXII]. Quod nihil prosit homini si invitus bene facial.

Nemo invitus i bene facit, etiamsi bonum est 568 quod facit, quia nihil prodest spiritus timoris, ubi non est spiritus charitatis ( Aug. I. 1 Confess. c. 12).

a Colon. vet. edit., De venia unde constat beata vita. Alii, De venia. Ms. Joliensis, De justitia hominum. b Colon. vet. edit., non tamen lanla est in hac vita, ut potius per remissionem peccatorum conslet quam per fidem virtutum,

M. Joliensis, De colluctatione vitiorum.

d Colon. vet. edit., tollit. Ms. Remig., pellet.

• Ms. Joliensis, De occultis operibus Dei. Alii, De causis incognitis. Addidimus, operum Dei, ex prioribus verbis sententiæ ipsius.

Sic mss. Remig. et Jol. Editi omittunt præpositionem In.

8 Ita ms. Joliensis. Alii codices, De negligentiis. In ms. Joliensi hæc verba, Nemo invitus, etc., novam sententiam constituunt, cui præfigitur titulus, Quod nihil prosit homini, si invitus bene faciat. In aliis codicibus hæc cum antecedentibus in sententiam unam coaluerant.

1 Colon. vet. editio, bonum facit.

1 Aptior visus est titulus ms. Joliensis, quam qui præferebatur in aliis codicibus, De humana societate. Et hoc plenius sensum sententiæ Prosperi repræsentat, quam De diligendo Deo, quod alii codices præferebant.

n

Cum Deus incommutabiliter bonus, omnes creaturas fecerit bonas, nec ulla omnino nisi ab ipso sit creata natura; ° nulla est substantia inali: quia quod auctorem Deum non habet, non est. P Itaque vitium corruptionis nihil est aliud quam inordinatæ vel desiderium vel actio voluntatis (Aug. ibid.).

CLXXVIII [Alias CLXXVII.

odiosa sit.

Quod justitia iniquis.

Sicut palato non sano pœna est cibus qui sano C suavis est, et oculis ægris odiosa lux qua incolumis gaudet obtutus : ita displicet iniquis justitia Dei, cui si subjicerentur, non conturbareutur (Aug. ibid., c. 15 ).

D

CLXXIX [Alias CLXXVIII]. De ægritudine animi.

Ægritudo animi rationalis est, cum bonis inferioribus delectatus, superiora ex parte appetit, et ex parte non appetit. Ideoque in duas dividitur voluntales; • cumque una est, tota non est: et hoc adest uni, quod deest alteri (Aug. I. vii Confess., c. 9).

Edit vet. Colon., qui numquam ante dimillit te, nisi dimittatur.

1 Ms. Joliensis, Quod solus Deus corrumpi et immulari non possit.

Ms. Remig., bona essent, neque si bona non essent, corrumpi possent, quæ si summa bona essent, incorruptibilia essent. Colon. vet. edit. Neque si bona non essent, corrumpi possent ; quia et si summa bona essent, incorruptibilia essent.

a Sic ms. Joliensis. Alii omnes, De incommutabili Dec.

• Ms. Joliensis, nulla est substantia quæ auctorem Deum non habet.

P Ms. Joliensis, Itaque, alii omnes, ita. Colon. vet. editio, omisso ita, quia quod auctorem Deum xon habet, non est aliud quam desiderium aut actio inordinatæ voluntatis

4 Ms. Joliensis, De spiritali sapore.

Mss. Remig. et Joliensis, non minuerentur. Idem in margine notarunt editiones omnes.

• Ms. Joliensis, cumque una non est tota, non es!.. Hic locus ex Augustini capite fit clarior, sic b bente: Et ideo sunt duæ voluntates, quia una earum tota non est, et hoc adest alteri, quod deest alteri.

tudinem enim inferiorum docetur amare i meliora; ne viator tendens ad patriam, stabulum pro domo dil gat (Aug, enar. in ps. xL, n. 5).

CLXXX [Alias CLXXIX]. De homine benigno. A juste habet, patitur aliquas adversitates per amari569 Homini benigno parum esse debet inimicitias aliorum non excitare vel augere male loquendo; nisi eas etiam exstinguere bene loquendo ↳ studuerit (Aug. 1. 1x Confess., c. 9; Calestin. I epist. 1).

CLXXXI [Alias CLXXX]. De veritate odiosa. Beata vita est gaudium de veritate, quod Deus est; sed multis veritas odiosa est, quam audire nolunt docentem; et nolentes falli, voluut mendacia sua veritatem videri. Quibus juste retribuitur, ut ipsi veritatem non lateant, ipsos autem lateat veritas (Aug. I. x Confess., c. 23).

CLXXXII [Alias CLXXXI). d De tolerantia. Nemo quod tolerat amat, etiamsi tolerare amat; quia aliud est fortis patientia, aliud secura felicitas; nec ejusdem est temporis labor pugnæ, et beatitudo victoriæ (Aug. ibid., c. 28).

e

CLXXXIII[Alias CLXXXII]. De egestate humanæ intelligentiæ.

Ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanæ intelligentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inventio; et longior est petitio quam impetratio (Aug. I. XII Confess., c. 1).

CLXXXIV [Alias CLXXXIII].' De vera æternitate Dei. Vera æternitas Dei est, qui solus habet immortalifatem, quoniam ex nulla specie motuve mutatur, nec temporalis est voluntatis. Non enim immortalis est voluntas, quæ alia, et alia est (Aug. ibid., c. 11).

CLXXXV [Alias CLXXXIV]. De non desperandis peccatoribus.

B

Non est desperandum de malis, sed pro ipsis, ut boni fiant, studiosius est supplicandum, quia numeC tus sanctorum de numero semper est auctus impio. rum (Aug. enar. in ps. xxxix, n. 8). CLXXXVI Alias CLXXXV].

Qualiter pax a Deo

quæratur. Quærens a Deo pacem, h sit sibi ipse pacatus; ne aliud in professione oris, aliud sit in cordis arcano. Nihil enim prodest hoc esse in corde quod verum est, si hoc dicitur voce quod falsum est; quia veritas et credenda est, et loquenda (Aug. ibid., n. 16). CLXXXVII[AI.CLXXXVI]. 1Ne juste flagellatus doleal. Non conqueratur homo, quando in bis 570 quæ Alias editi, religioso. Ms. Joliensis melius, benigno. b Mss. Remig. et Jol., studuerit. Alii codices stu- D deat. Prioribus favet locus libri Confessionum in margine citatus.

Ms. Joliensis, De beata vita.

d Sic ms. Joliensis. Alii omnes, De forti patientia, • Ita ms. Jol. Alii codices, De copiosa egestate. Colon. edit. vet. addit, in oratione. In cap. citato in Augustino summatur, Dificilis inquisitio veri.

In Ms. Joliensi plenior est sensus quam in aliis, ubi De æternitate.

Ms. Joliensis, De vera pace.

Ms. Remigianus, sis tibi. Ita quoque in Augustini libro citato.

Ms. Joliensis, De vera patientia. Alii, Ne juste, forte justus melius legeretur, flagellatus, doleat, i Ms. Remig., meliorem.

Ms. Joliensis, De vera pœnitentia.

1 Hæc duo, in pace, adduntur in edit. Colon. vet. Ms. Jol., De providentia pacis.

Colon vet. edit. supplet vocem hane, duplici, Ms.

k

CLXXXVIII [Alias CLXXVII]. * Ut peccator sili displiceal.

Bene currit ad remissionem peccatorum, qui disp'icet sibi. Apud judicem enim justum et misericordem, qui se accusat, excusat (Aug. enar. in ps. XLI, n. 12). CLXXXIX [Alias CLXXVIII]. De quærendis præsidiis 1 in pace.

In tranquillitate pacis comprehendenda est doctrina sapientie, quæ inter tribulationum turbines difficulter agnoscitur. Nec facile inveniuntur in adversitate præsidia quæ non fuerint in pace quæsita (Aug. ibid., n. 16).

CXC [Alias CLXXXIX]. De altari Dei duplici.

Ad altare Dei invisibile, quo non accedit injustus, ille pervenit qui ad hoc præsens justificatus accedit. Inveniet enim illic vitam suam qui hic discreverit causam suam (Aug, enar. in ps. XLII, n. 5),

CXCI [Alias CXC], " De fine Legis. Finis legis Christus est, in quo lex justitiæ non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio in ipso est, ultra quem non est quo se spes fidei et cha ritatis extendat (Aug. enar. in ps. xLv, n. 1).

CXCII [Alias CXCI]. De malæ conscientiæ ° pœna. Nullæ pœnæ graviores sunt quam male conscientiæ: in qua P cum Deus non habetur, consolatio non invenitur; et ideo invocandus est liberator, ut quem tribulatio exercuit ad confessionem, confessio perducat ad veniam (Aug. ibid., n. 2). CXCIII [Alias CXCII]. De vera peccatorum remis

sione.

* Quod gravius peccatum ægri, quam medici interfectio? Sed cum in baptismo hoc dimittitur, quid non dimittitur (Aug. ibid., n. 4)?

CXCIV [Alias CXCHI]. De ruminante verbum Dei.

Auditor verbi similis debet esse animalibus, quæ ob hoc quia ruminant, munda " esse dicuntur; ut non sit piger de bis cogitare quæ in alvo cordis accepit: et cum audit, sit similis edenti; cun vero Jol., Qualiter accedi debeat ad altare.

" Ms. Joliensis, De vero et perfecto fine. Alii omnes, De Lege. Plenior sensus evadet, si legatur, De fine Legis, ex primis verbis sententiæ.

[ocr errors]

De

Voceni banc pœna sumimus ex ms. Joliensi. Alii habebant taptum, De mala conscientia. Ms. Jul., conscientiæ pœna.

P Ms. Remig., in qua Deus non habetur, lalio, etc.

conso

q lta ms. Joliensis, et quidem melius et clarius quam quod cæteri omnes, De ægro. Colon. vet. solus habet, De ægro interficiente medicum.

Sic legitur in mss. Corb. et Joliensi, et Augus'. tom. IV et in tom. X, append. In Prosperianis codicibus, Quid gravius peccato ægri, quam.

* Ms. Joliensis, Qualiter verbum debeat audiri. 1 Ms. Joliensis, Verbi Dei... animalium. Ms. Remig. scribit etiam animálium, et postea, quæ ab hoc.

u Ms. Jol., munda dicuntur... quæ alvo cordis. Calon. vel. edit., et non pigeat cogitare de his.

audita in memoriam revocat, sit similis ruminanti A (Aug, enar. in ps. XLVI, n. 1).

CXCV [Alias CXCIV]. De imperio anima. 571 Rationalis anima domina est corporis sui; quæ inferiori non bene imperabit, nisi superiori se Deo tota charitatis subjectione b servierit (Aug. ibid., n. 10).

CXCVI [Alias CXCV]. De misericordia Dei. Sicut terra de coelo exspectat pluviam et lucem, sic homo ex Deo debet exspectare misericordiam et veritatem (Aug. ibid., n. 15).

CXCVII [Alias CXCVI]. De discretione bonorum et malorum. Gaudendum est bonis Ecclesiæ filiis, quod in discretione eorum non fallitur divina justitia. Sed non temere dividant congregatos: quia ipsorum est velle B colligere, Domini separare (Aug. enar. in ps. XLVII, n. 11).

CXCVIII [Alias CXCVM]. De terreno amore.

Dominus est rerum quas habet, qui nulla cupiditate firretitur. Nam qui terrenorum amore obstringitur, non possidet, sed possidetur (Aug, enar. in ps. XLVIII, ser. 1, n. 2).

CXCIX [Alias CXCVIII]. De hæreditate & æterna. Hæreditas, in qua cohæredes Christi sumus, non minuitur multitudine filiorum, nec fit angustior numerositate cohæredum: sed tanta est multis, quanta paucis; tanta singulis, quanta omnibus (Aug. enar. in ps. XLIX, n. 2).

CC [Alias CXCIX]. h De felicitate. Numquam debet secura esse felicitas; quia pericu- C losiora sunt animo secunda, quam corpori adversa ; prius enim corrumpunt prospera, ut inveniant adversa i quod frangant (Aug. enar. in ps. L, n. 4).

CCI [Alias CC]. De remediis pœnitentiæ. Prima salus est, declinare i peccatum; secunda est, non desperare de venia. Nam ipse se in æternum perimit, qui apud misericordem judicem ad pœnitentiæ remedia non recurrit (Aug. ibid., n. 5).

k

CCII [Alias CCI]. De bonis occultis sanctorum. Boni latent, quia bonum ipsorum in occulto est; 1 nec visibile enim est, nec corporale quod diligunt, et tam merita eorum sunt in abscondito constituta, quam præmia (Aug. enar. in ps. LIII, n. 3).

Ms. Jol., De imperio animæ. Alii, De anima ra- D tionali.

Ms. Jol., subdiderit.

Ms. Jol., De misericordia et veritate. Forte plenius legeretur, Unde homini misericordia et veritas. d Ita ms. Jol. Alii, De bonis Ecclesiæ filiis.

Ms. Jol., Qualiter possidenda sit terrena substantia, 1 Ms. Remig., illuditur.

Ms. Jol., æterna, Alii, Christi.

h Ms. Jol., De prosperitate et adversitate lerrena,

i Colon. vet. edit., quæ franyant.

1 Ms. Remig., declinare a peccato.

Ms. Joliensis, De occulta vita sanctorum.

1 Edit. Colon. vet., nec visibile est, nec corporale est.

Ms. Remig., in abdito.

Ms. Remig., Qualiter amandi sunt inimici.

• Ms. Jol., quod ideo.

Ms. Jol., De resurrectione.

• Ms. Jol., incitatur.

[ocr errors]

CCII [Alias CCII]. a De inimicis bonorum. 572 Nullus bonorum inimicum habet, nisi malum: qui ideo esse permittitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Orandum est ergo pro inimicis, ut aut obtineatur eorum conversio, aut in nobis divinæ bonitatis inveniatur imitatio (Aug. enar. in ps. LIV, n. 4, et Cœlestin. I, ep. 1).

CCIV [Alias CCII]. P De vigore fidei Christianæ. Vigor fidei Christianæ tribus temporibus a initiatur, vespere, mane, et meridie. Vespere enim Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione. Unum ad patientiam occisi, aliud ad vitam resuscitati, tertium ad gloriam pertinet majestatis in Patris dextera consedentis (Aug. ibid., n. 18). CCV [Alias CCIV]. ↑ De purgandis electis.

Ad hoc exagitantur homines tribulationibus, ut vasa electionis evacuentur nequitia, et impleantur gratia (Aug. enar. in ps. Lv, n. 13).

CCVI [Alias CCV]. De bonis quæ nemo amittit invitus. Potest homo invitus amittere temporalia bona ; numquam vero, nisi volens, perdit æterna (Aug. ibid., n. 19).

[ocr errors]

CCVII [Alias CCVI]. De fine fidelium.

Finis fidelium Christus est: ad quem cum pervenerit currentis intentio, non habet quod possit amplius invenire, sed habet in quo debeat permanere (Aug. enar. in ps. LVI, n. 2).

CCVII [Alias CCVII]. De tristitia. Melior est tristitia Iniqua patientis, quam lætitia iniqua facientis (Aug. enar. in ps. Lvi, n. 14).

CCIX [Alias CCVII]. De peccatis præteritis. Revocandus est animus y a recordandis cum quadam delectatione præteritis, ne, subrepente concupiscentia, redeamus corde in Egyptum (Aug. enar. in ps. LVII, n. 10).

CCX [Alias CCIX]. De veritate. Bonum est a veritate vinci. Ad correptionem superet veritas bb volentem; nam et invitum ipsa superabit (Aug. ibid., n. 20).

CCXI [Alias CCX]. ce De impunitate peccatorum. Peccata sive parva, sive magna, impunita esse 573 non possunt, quia aut homine pœnitente, aut dd Deo vindicante plectuntur. Cessat autem vindicta Ms. Jol., De probatione justorum.

Edit. vet. Colon., excoquuntur homines tribulalionibus.

* Ms. Jol., De libero arbitrio.

u Ms. Remig., perdet.

Ms. Remig., De fine perfectorum.

Ms., Qua cautela sint recogitanda peccata.

y Col. vet. edit., ad recordandum (forte a recordando) cum quadam delectatione de præteritis.

z Ms. Jol., Amandum ut a veritate vincamur. aa Ms. Remig., ad correctionem superel te. bb Edit. vet. Colon., nolentem. Ms. Jol., superet veritas nolentem; nam et volentem et invitum ipsa superabil.

er Ms. Jol., Non posse impunita esse peccata. ad Col. vet. editio addit hic, in judicio. Ms. Jol., Deo vindicante; alii, judicante; priori favet locus August. citatus.

« PoprzedniaDalej »