Obrazy na stronie
PDF
ePub

saltem e quibus locis rerum summa pendeat, ut quorsum dirigenda sunt studia intelligatur.

Sunt autem rerum theologicarum haec fere capita :-Deus. Unus. Trinus. Creatio. Homo, hominis vires. Peccatum. Fructus peccati, Vitia. Poenae. Lex. Promissiones. Instauratio per Christum. Gratia. Gratiae fructus. Fides. Spes. Caritas. Praedestinatio. Signa sacramentalia. Hominum status. Magistratus. Episcopi. Condemnatio. Bea

titudo.

In his ut quidam prorsus incomprehensibiles sunt, ita rursus sunt quidam, quos universo vulgo Christianorum compertissimos esse Christus voluit. Mysteria divinitatis rectius adoraverimus quam vestigaverimus. Immo sine magno periculo tentari non possunt, id quod non raro sancti viri etiam sunt experti. Et carne Filium Deus Optimus Maximus induit ut nos a contemplatione maiestatis suae ad carnis adeoque fragilitatis nostrae contemplationem invitaret. . . . Proinde non est cur multum operae ponamus in locis illis supremis de Deo, de Unitate, de Trinitate Dei, de mysterio Creationis, de modo Incarnationis. Quaeso te quid adsecuti sunt iam tot saeculis scholastici theologistae cum in his locis solis versarentur ? Nonne in disceptationibus suis. . . vani facti sunt, dum tota vita nugantur de universalibus, formalitatibus, connotatis et nescio quibus aliis inanibus vocabulis, et dissimulari eorum stultitia posset, nisi Evangelium interim et beneficia Christi obscurassent nobis illae stultae disputationes. Iam si libeat ingenioso mihi esse in re non necessaria, facile queam evertere quaecunque pro fidei dogmatis argumenta produxerunt, et in his quam multa rectius pro haeresibus quibusdam facere videntur, quam pro catholicis dogmatis. Reliquos vero locos, peccati vim, legem, gratiam qui ignorarit, non video quomodo Christianum vocem; nam ex his proprie Christus cognoscitur, siquidem hoc est Christum cognoscere, beneficia eius cognoscere, non, quod isti docent, eius Naturas, modos Incarnationis contueri. Ni scias in quem usum carnem induerit, et cruci adfixus sit Christus, quid proderit eius historiam novisse? An vero medico satis est novisse herbarum figuras, colores, liniamenta, vim scire nativam nihil refert? Ita Christum, qui nobis remedii et, ut Scripturae verbo utar, salutaris vice donatus est, oportet alio quodam modo cognoscamus quam exhibent scholastici. Haec demum Christiana cognitio est, scire quid lex poscat; unde faciendae legis vim; unde peccati gratiam petas; quomodo labascentem animum

adversus daemonem, carnem, et mundum erigas; quomodo adflictam conscientiam consoleris. Scilicet ista docent scholastici? Paulus in Epistola quam Romanis dicavit, cum doctrinae Christianae compendium conscriberet, num mysteriis Trinitatis, de modo Incarnationis, de creatione activa et creatione passiva philosophabatur? At quid agit? Certe de lege, peccato, gratia e quibus locis solis Christi cognitio pendet. . . . Itaque nos aliquam delineabimus eorum locorum rationem qui Christum tibi commendent, qui conscientiam confirment, qui animum adversus Satanam erigant. . . .

De Gratia. Sicut lex peccati cognitio est, ita Evangelium promissio gratiae et iustitiae. . . . Sit gratia, favor, misericordia, gratuita benevolentia Dei erga nos. . . . In summa, non aliud est gratia nisi condonatio seu remissio peccati.

De Iustificatione et Fide. Iustificamur igitur cum mortificati per legem, resuscitamur verbo gratiae quae in Christo promissa est, seu Evangelio condonante peccata. Et illi fide adhaeremus, nihil dubitantes quin Christi iustitia sit nostra iustitia, quin Christi satisfactio sit expiatio nostri, quin Christi resurrectio nostra sit. Breviter nihil dubitantes quin peccata nobis condonata sint, et iam faveat ac bene velit Deus. Nihil igitur operum nostrorum, quantumvis bona aut videantur aut sint, iustitia sunt. Sed sola fides de misericordia et gratia Dei in Iesu Christo iustitia est. . . . Quid igitur fides? Constanter adsentiri omni verbo Dei.

De signis. Evangelium promissionem esse gratiae diximus. Porro promissionibus proximus signorum locus est. Adduntur enim in Scripturis ceu sigilli vice signa promissionibus quae cum admoneant promissionum tum certa testimonia divinae voluntatis sint erga nos, testanturque certo accepturos quod pollicitus est Deus. In usu signorum foedissime erratur. Nam scholae cum disputant quid intersit inter sacramenta veteris ac novi testamenti, in sacramentis veteris testamenti negant vim fuisse iustificandi novi sacramentis tribuunt vim iustificandi, manifesto nimirum errore. Sola enim fides iustificat. Proinde quae signorum natura sit, facillime ex Pauli Romanis potest intelligi, ubi de circumcisione in capite quarto disserit. .. Ex quibus qui sit signorum usus credo disci posse. Non iustificant signa, ut Apostolus ait, Circumcisio nihil est, ita Baptismus nihil est. Participatio mensae Domini nihil est, sed testes sunt Kaì σppayides divinae voluntatis erga te : quibus conscientia tua certa reddatur, si de gratia, de benevolentia Dei erga se dubitet. . . . Fidei excitandae gratia signa sunt

proposita.... Duo sunt autem signa a Christo in Evangelio instituta, Baptismus et participatio mensae Domini. Nos enim signa sacramentalia ea esse iudicamus, quae gratiae Dei signa divinitus tradita sunt. . . .

De privatis confessionibus. ... Absolutio privata sic necessaria est ut Baptismus. Tametsi enim audias Evangelium communiter universae Ecclesiae praedicari, tamen tum demum certus es id ad te proprie pertinere, quum tu privatim ac proprie absolveris. Non sitit gratiam qui non efflictim cupit audire sententiam de se divinam. Est enim Dei non hominum sententia qua absolveris, modo absolutioni credas. . . . Neque vero absolvuntur nisi qui et absolvi se optant et credunt. ...

De participatione Mensae Domini. Signum gratiae certum est participatio mensae Domini, hoc est, manducare corpus Christi et bibere sanguinem. Sic enim ait (Luc. xxii. 20), Hic est calix novi testamenti, &c. Item (1 Cor. xi. 25), Quoties feceritis, facite in memoriam mei. Id est, cum facitis, admoneamini Evangelii, seu remissionis peccatorum. Non est igitur sacrificium, si quidem in hoc est traditum, ut certo admoneat tantum promissi Evangelii. Nec delet peccatum participatio mensae, sed fides delet, ea vero hoc signo confirmatur. . . . Sunt igitur impiae missae omnes praeter eas quibus conscientiae ad confirmandam fidem eriguntur. Sacrificium est cum nos aliquid Deo offerimus; at Christum non offerimus Deo, sed ipse se semel obtulit. Quare qui missas in hoc faciunt, ut ceu bonum aliquod opus faciant, ut Deo Christum offerant pro vivis ac mortuis, ut putent quo saepius ingeminetur, eo melius fieri, impie errant. Et hos errores magna ex parte opinor Thomae imputandos esse, qui docuit missam prodesse aliis praeter eum qui manducat.

Est autem significatio huius sacramenti confirmare nos toties quoties labascunt conscientiae, quoties de Dei voluntate erga nos dubitamus. . . . Quid autem in mentem venit iis qui inter signa gratiae Ordinem numerarunt? Cum non aliud sit ordo quam deligi ex ecclesia eos qui doceant, baptizent, mensae benedicant, et eleemosynas partiantur egenis. Episcopi seu presbyteri dicebantur qui docebant, lavabant, et benedicebant mensae. Diaconi qui eleemosynas partiebantur inter inopes. Neque sic discretae horum functiones erant, ut Diacono piaculare esset docere, baptizare, aut benedicere mensae. Immo haec omnibus Christianis licent. Nam omnium sunt claves Matt. xviii. 18. Sed demandabatur eorum procuratio qui

busdam, ut essent qui sibi rem ecclesiasticam necessario scirent administrandam esse, et ad quos rite referri posset, si quid incidisset.

Et, ut hoc obiter moneam, vocabulo episcopi aut presbyteri aut diaconi non convenire cum vocabulo sacerdotis. Sacerdos enim a sacrificio in Scripturis et interpellando dicitur. Sumusque sacerdotes omnes Christiani, quia sacrificium, hoc est, corpus nostrum offerimus. Nam praeterea nullum est sacrificium in Christianismo, et ius habemus interpellandi Dei immo et placandi. Huc pertinet sententia Petri, gens sancta, regnum sacerdotale.1 Reges enim sumus Christiani quia liberi per Christum omnium creaturarum, vitae, mortis, peccati dominamur. . . . Sacerdotes quia nos ipsos Deo offerimus, et interpellamus pro peccatis nostris. Haec latius docet Epistola ad Hebr. Episcopi, presbyteri, diaconi non sunt nisi qui docent, baptizant, benedicunt mensae, eleemosynas dispensant. Missarii sacerdotes prophetae Iezabelis, hoc est, Romae sunt.

XXII

RADICALISM AT WITTENBERG, 1521-2

From 4 May 1521 to 3 March 1522 Luther lay hid in the Wartburg. On 1 April 1521 (de Wette i. 582) he had replied to the last of his Dominican antagonists, Ambrosius Catharinus, 1487-1553, asserting 'ubi baptisma et panem et evangelium esse videris... ibi ecclesiam esse non dubites' (Op. Lat. v. 311). He now wrote (de Wette, ii. 13), 1 June, on Private Confession, reforming, but not abolishing, the ordinance; and, 20 June, in reply to Latomus (Op. Lat. v. 397 sqq.). In December he [No. 48] finally humbled the Archbishop of Mainz (de Wette, ii. 112). But meanwhile developments took place at Wittenberg which, but for his intervention, would have discredited his teaching. See Ranke, Reformation, 248 sqq. Of the secular clergy some married, and found a champion in Carlstadt, 29 June, De coelibatu: while, among the friars, Gabriel Zwilling, 1487-+1558, the Augustinian preacher, attacked, 6 and 13 Oct., both monastic vows and private masses (Reports of 11 Oct. and 12 Nov. ap. Corpus Reformatorum, i. 460, 483), not without support from Luther's treatises De abroganda missa privata, 1 Nov. (Op. Lat. vi. 113 sqq.) and De votis monasticis, 21 Nov. (ibid. 238 sqq.). Fortified by [No. 49] opinions from a committee of the University, 20 Oct. (Op. Lat. vi. 217 sqq.: C. R. i. 465 sqq.), and from

1 1 Pet. ii 9.

a synod of the Augustinians of Meissen and Thuringia, Dec. (Op. Lat. vi. 213 sq.; C. R. i. 456 sqq.), Carlstadt, in spite of the Elector's monition against hasty innovation, 19 Dec. (Č. R. i. 508), gave notice of (ibid. 512) and, on Christmas Day, carried into effect [No. 50] alterations in the Mass (Zeitung aus Wittenberg, ap. Strobel, Miscellaneen, v. 121), such as he considered would reduce it to the Scriptural model. Two days later [No. 51] the arrival of 'prophets' from Zwickau (C. R. i. 513), who both claimed to be above Scripture in virtue of an immediate inspiration and rejected infant baptism (ibid. 536 sq.), drew down upon Melanchthon [No. 52] a reproof from Luther, 13 Jan. 1522 (de Wette, ii. 124 sqq.), and added to [No. 53] the confusion (Letter of Beyer, 25 Jan. C. R. i. 540: and Fröschel's Preface to his Tractat vom Priesterthum, 1565, tr. Gieseler, v, 380), till, 6 March, Luther himself arrived in Wittenberg (de Wette, ii. 141), and in a series of eight [No. 54] sermons, 9-16 March, saved the credit of the Reformation (ibid. ii. 177) by evoking order out of chaos (Luther's Schriften, ed. Walch, xx. 1 sqq. and 62 sqq.). In the following Sept. he provided his countrymen with the touchstone of authority by the publication of his [No. 55] translation of the New Testament: though the real touchstone was not Scripture but his doctrine of justification by Faith.

No. 48. Correspondence between Luther and

Albert of Mainz.

(a) Luther to the Elector, 1 Dec. 1521.-Your Electoral Grace has again set up the idol at Halle, which ruins poor simple Christians in wealth and soul. . . . Your Electoral Grace, perhaps, thinks that I am removed from your way; that you will now be safe from me; and that you will easily crush the monk by means of the Emperor's Majesty. . . . Your Electoral Grace will remember the beginning, how great a fire has risen from the little despised spark, when all the world was so secure and thought that one poor Mendicant was immeasurably too small for the Pope, and was undertaking impossibilities. But God has taken up the cause. He has given the Pope with all his followers enough to do. Against and above the thoughts of the world He has carried the game to a point from which the Pope will hardly bring it down again. It will grow worse with him daily, so that the work of God may be clearly recognized. The same God lives still no man can doubt it now. He has power to withstand a Cardinal of Mainz, though four Emperors were to stand by him. He has also special pleasure in breaking the lofty cedars; and abasing the proud hardened Pharaohs. . . .

But let not your Electoral Grace think that Luther is dead.

« PoprzedniaDalej »