Obrazy na stronie
PDF
ePub

No. 36. De Captivitate Babylonica Ecclesiae

Praeludium.

... Principio neganda mihi sunt septem sacramenta et tantum tria pro tempore ponenda, baptismus, poenitentia, panis; et haec omnia esse per Romanam Curiam nobis in miserabilem captivitatem ducta ecclesiamque sua tota libertate spolia

tam

[De coena Domini] Duo itaque sunt loci, qui de hac re clarissime tractant, Scriptura evangelica in coena Domini, et Paulus 1 Cor. xi: quos videamus. Consonant enim sibi Matthaeus, Marcus, et Lucas, Christum dedisse discipulis omnibus totum sacramentum, et Paulum utramque tradidisse partem certum est. . . . His adde quod Matthaeus refert non de pane Christum dixisse, Manducate ex hoc omnes, sed de calice, Bibite ex hoc omnes. Et Marcus item non dicit, Manducaverunt omnes, sed Biberunt ex eo omnes, uterque universitatis notam ad calicem non ad panem ponens, quasi Spiritus futurum hoc schisma praeviderit quod calicis communionem prohiberet aliquibus quem Christus omnibus voluerit esse communem. . . Concludo itaque, negare utramque speciem laicis, esse impium et tyrannicum, nec in manu ullius angeli, nedum papae et concilii cuiuscunque...

Prima ergo captivitas huius sacramenti est quoad eius substantiam seu integritatem, quam nobis abstulit Romana tyrannis. Non quod peccent in Christum qui una specie utuntur . . . sed quod illi peccant qui hoc arbitrio volentibus uti prohibent utramque dari. Culpa non est in laicis, sed sacerdotibus. Sacramentum non est sacerdotum sed omnium: nec domini sunt sacerdotes sed ministri, debentes reddere utramque speciem petentibus, quotiescunque petierint. Quod si hoc ius rapuerint laicis et vi negaverint, tyranni sunt, laici sine culpa, vel una vel utraque carent: fide interim servandi, et desiderio integri sacramenti... Itaque non hoc ago ut vi rapiatur utraque species, quasi necessitate praecepti ad eam cogamur, sed conscientiam instruo, ut patiatur quisque tyrannidem Romanam, sciens sibi raptum per vim ius suum in sacramento propter peccatum suum. . . .

Altera captivitas eiusdem sacramenti mitior est quod ad conscientiam spectat, sed quam multo omnium periculosissimum sit tangere, nedum damnare. Hic Viglephista, et sexcentis nominibus haereticus ero. . . . Dedit mihi quondam, cum theologiam scholasticam haurirem, occasionem cogitandi D.

Cardinalis Cameracensis,1 libro Sententiarum IV acutissime disputans, Multo probabilius esse et minus superfluorum miraculorum poni si in altari verus panis verumque vinum, non autem sola accidentia esse astruerentur, nisi ecclesia determinasset contrarium. Postea, videns quae esset ecclesia quae hoc determinasset, nempe Thomistica, hoc est, Aristotelica, audacior factus sum, et qui inter saxum et sacrum haerebam, tandem stabilivi conscientiam meam sententia priore: esse videlicet verum panem verumque vinum, in quibus Christi vera caro verusque sanguis non aliter nec minus sit, quam illi sub accidentibus suis ponunt. Quod feci, quia vidi Thomistarum opiniones, sive probentur a papa sive a concilio, manere opiniones, nec fieri articulos fidei, etiamsi angelus de coelo aliud statueret. Nam quod sine Scripturis asseritur aut revelatione probata, opinari licet, credi non est necesse. ...

Permitto itaque, qui volet utramque opinionem tenere: hoc solum nunc ago ut scrupulos conscientiarum de medio tollam, ne quis se reum haereseos metuat, si in altari verum panem verumque vinum esse crediderit. . . .

Est autem meae sententiae ratio magna, imprimis illa quod verbis divinis non est ulla facienda vis . . . sed, quantum fieri potest, in simplicissima significatione servanda sunt; et, nisi manifesta circumstantia cogat, extra grammaticam et propriam accipienda non sunt, ne detur adversariis occasio universam Scripturam eludendi. Quo consilio recte Origenes olim repudiatus est, quod ligna et omnia, quae de paradiso scribuntur, grammatica locutione contempta, in allegorias verterit, cum hinc possit duci ligna non esse creata a Deo. Ita et hic, cum evangelistae clare scribant, Christum accepisse panem ac benedixisse, et Actuum liber, et Paulus apostolus panem deinceps appellent, verum oportet intelligi panem, verumque vinum, sicut verum calicem. Non enim calicem transubstantiari etiam ipsi dicunt. Transubstantiationem vero potestate divina factam cum non sit necesse poni, pro figmento humanae opinionis haberi, quia nulla Scriptura, nulla ratione nititur. . . .

Cur autem non possit Christus corpus suum intra substantiam panis continere, sicut in accidentibus? Ecce ignis et ferrum duae substantiae sic miscentur in ferro ignito, ut quaelibet pars sit ferrum et ignis. Cur non multo magis corpus gloriosum Christi sic in omni parte substantiae panis esse possit? ..

1

1 Pierre d'Ailly, 1350-+1420, Cardinal of Cambray.

Tertia captivitas eiusdem sacramenti est longe impiissimus ille abusus, quo factum est, ut fere nihil sit hodie in ecclesia receptius ac magis persuasum quam missam esse opus bonum et sacrificium. Qui abusus deinde inundavit infinitos alios abusus, donec fide sacramenti penitus exstincta meras nundinas, cauponationes, et quaestuarios quosdam contractus e divino sacramento fecerint. Hinc participationes, fraternitates, suffragia, merita, anniversaria, memoriae, et id genus negotiorum in ecclesia venduntur, emuntur, paciscuntur, componuntur, pendetque in his universa alimonia sacerdotum et monacho

rum. ...

Stet ergo primum et infallibiliter, missam seu sacramentum altaris esse testamentum Christi, quod moriens post se reliquit, distribuendum suis fidelibus. Sic enim habent eius verba: Hic calix novum testamentum, in meo sanguine. . . .

Quaeramus ergo, quid sit testamentum, et simul habebimus quid sit missa, quis usus, quis fructus, quis abusus eius. Testamentum absque dubio est promissio morituri, qua nuncupat haereditatem suam, et instituit haeredes. Involvit itaque testamentum primo mortem testatoris, deinde haereditatis promissionem, et haeredis nuncupationem. Sic enim Paulus Rom. iv et Gal. iii [15] et iv [24] et Ebrae. ix [16] diffuse testamentum tractat. Quod et in verbis istis Christi clare videmus. Mortem suam Christus testatur, dum dicit: Hoc est corpus meum, quod tradetur: hic sanguis meus qui effundetur. Haereditatem nuncupat et designat, cum dicit: In remissionem peccatorum. Haeredes autem instituit, cum dicit: Pro vobis et pro multis, id est, qui acceptant et credunt promissioni testatoris; fides enim hic haeredes facit, ut videbimus.

Vides ergo quod missa, quam vocamus, sit promissio remissionis peccatorum, a Deo nobis facta, et talis promissio, quae per mortem Filii Dei firmata sit. . . .

Ex quibus iam sua sponte patet, quis sit usus et abusus missae, quae digna vel indigna praeparatio. Si enim promissio est, ut dictum est, nullis operibus, nullis viribus, nullis meritis, ad eam acceditur, sed sola fide. Ubi enim est verbum promittentis Dei, ibi necessaria est fides acceptantis hominis. . . .

Videmus ex his, quam grandi ira Dei factum sit, ut verba testamenti huius nos celarint impii doctores, atque per hoc ipsum fidem exstinxerunt, quantum in eis fuit. Iam pronum est videre quid ad fidem exstinctam sequi fuit necesse, nempe superstitiones operum impiissimas. Ubi enim fides occidit, et verbum fidei obmutescit, ibi mox surgunt opera in locum

eius, et traditiones operum. Quibus ceu captivitate Babylonica translati sumus de terra nostra, captis omnibus desiderabilibus nostris. Ita de missa contigit, quae impiorum hominum doctrina mutata est in opus bonum, quod ipsi vocant opus operatum, quo apud Deum sese omnia praesumunt posse. Inde processum est ad extremum insaniae, ut, quia missam ex vi operis operati valere mentiti sunt, adiecerunt eam non minus utilem esse caeteris, etiamsi ipsi impio sacrifico noxia sit. Atque in hanc arenam fundaverunt suas applicationes, participationes, et fraternitates, anniversaria, et id genus infinita lucri et quaestus negotia. . . .

Hoc autem facile admitto, orationes quas ad missam percipiendam congregati coram Deo effundimus, esse bona opera seu beneficia, quae nobis mutuo impartimus, applicamus et communicamus, et pro invicem offerimus... Sed quis sacerdotum hoc nomine sacrificat, ut solas orationes arbitretur sese offerre? Omnes imaginantur sese offerre ipsum Christum Deo Patri tanquam hostiam sufficientissimam, et bonum opus facere omnibus, quibus proponunt prodesse, quia confidunt in opere operati quod orationi non tribuunt. Sic paulatim errore crescente, id quod orationum est, tribuerunt sacramento; et quod recipere beneficium debent, id obtulerunt Deo.

Quare acute discernendum est inter testamentum sacramentumque ipsum et inter orationes, quas simul oramus; nec id solum sed scire quoque oportet orationes prorsus nihil valere nec oranti ipsi nec iis, pro quibus orantur, nisi primum testamentum fide perceptum sit, ut fides oret quae sola exauditur. . . ; adeo longe aliud est oratio quam missa. Orationem possum extendere in quotquot voluero, missam nemo accipit nisi qui per se ipsum credit et tantum quantum credit. ... Est ergo certum missam non esse opus aliis communicabile, sed obiectum . . . fidei, propriae cuiusque alendae et roborandae.

Iam et alterum scandalum amovendum est, quod multo grandius est et speciosissimum, id est, quod missa creditur passim esse sacrificium quod offertur Deo; in quam opinionem et verba canonis sonare videntur, ubi dicitur: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia; et infra: Hanc oblationem. Item clarissime postulatur, ut acceptum sit sacrificium sicut sacrificium Abel, etc. Inde Christus hostia altaris dicitur. Accedunt his dicta S. Patrum, tot exempla tantusque usus per orbem constanter observatus.

His omnibus, quia pertinacissime insederunt, oportet constantissime opponere verba ... Christi. Nisi enim missam

obtinuerimus esse promissionem Christi seu testamentum, ut verba clare sonant, totum evangelium et universum solatium amittimus. Nihil contra haec verba permittamus praevalere, etiamsi angelus de coelo aliud docuerit. Nihil enim de opere vel sacrificio in illis continetur. . . Quare sicut repugnat testamentum distribui seu promissionem accipere et sacrificare sacrificium, ita repugnat missam esse sacrificium; cum illam recipiamus, hoc vero demus. Idem autem simul recipi et offerri non potest, nec ab eodem simul dari et acceptari. Non magis certe quam oratio et impetrata res queunt idem esse, nec idem sit orare et orata accipere.

Quid ergo dicemus ad canonem et auctoritates Patrum? . . . Respondeo: Si nihil habetur quod dicatur, tutius est omnia negare quam missam concedere opus aut sacrificium esse, ne verbum Christi negemus, fidem simul cum missa pessundantes. . . .

[De sacramento Baptismi] Benedictus Deus et Pater D.N.I.C. qui... saltem hoc unicum sacramentum servavit in ecclesia sua illibatum et incontaminatum a constitutionibus hominum. . . .

Verum ubi virtutem baptismi in parvulis non potuit Satan exstinguere, praevaluit tamen ut in omnibus adultis exstingueret, ut iam fere nemo sit, qui sese baptizatum recordetur, nedum glorietur, tot repertis aliis viis remittendorum peccatorum et in coelum veniendi. Praebuit his opinionibus occasionem verbum illud periculosum divi Hieronymi, sive male positum sive male intellectum, quo poenitentiam appellat secundam post naufragium tabulam, quasi baptismus non sit poenitentia. Hinc enim, ubi in peccatum lapsi fuerint, de prima tabula seu nave desperantes velut amissa, secundae tantum incipiunt niti et fidere tabulae, id est, poenitentiae. Hinc nata sunt votorum, religionum, operum, satisfactionum, peregrinationum, indulgentiarum, sectarum infinita illa onera, et de iis maria illa librorum, quaestionum, opinionum, traditionum humanarum, quas totus mundus iam non capit, ut incomparabiliter peius habet ecclesiam Dei ea tyrannis, quam unquam habuit synagogam aut ullam nationem sub coelo. . . .

Primum itaque in baptismo observanda est divina promissio, quae dicit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Quae promissio praeferenda est incomparabiliter universis pompis operum, votorum, religionum, et quicquid humanitus est introductum. . . .

Pro hac duntaxat clamo libertate et conscientia, clamoque fidenter Christianis nihil ullo iure posse imponi legum, sive

« PoprzedniaDalej »