Obrazy na stronie
PDF
ePub

potem pervenerit, eum vos doctrina, quae a populo Dei recepta et probata est, instructuros ; sicuti breviter et summatim comprehensa est in ea confessione fidei, quam omnes tenemus. Credo, &c.

Spondetis igitur vos daturos operam, ut omni hac disciplina instruatur, ac generatim omnibus his, quae scriptis divinis continentur, id est, tum veteri tum novo Testamento: ut ea amplectatur et audiat tanquam verbum sermonemque Dei certissimum, coelitus demissum. Eum praeterea hortabimini, ut ad eam normam et regulam vitam suam instituat quam nobis Deus in Lege sua praescripsit, cuius haec summa sunt capita: primum, ut Deum toto pectore, animo et viribus, tum praeterea proximum nostrum non secus quam nosmetipsos diligamus. Item ut sermoni et admonitionibus, quas nobis per Prophetas et Apostolos suos Deus tradidit, fidem habens, ac sibi ipsi suisque concupiscentiis renuncians, omne suum studium in praedicando nomine Iesu Christi et proximis aedificandis collocet.

Promissione facta nomen infanti imponitur; tum in eum aquam Baptismi Minister effundit, inquiens:

N. Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Horum nihil nisi clara voce pronunciatur linguaque patria omnia nuncupantur: quippe quum multitudo, quae ad hoc mysterium assistit, testis esse debeat eorum, quae in eo fiunt: quam ad rem intelligentia necessaria est: quin etiam ut omnes magis magisque confirmentur, revocantes animum ad memoriam fructus et utilitatis sui Baptismi.

Neque vero ignoramus aliis in locis adhiberi alias ceremonias quamplurimas, quas vetustissimas esse minime diffitemur. Sed quoniam aut hominum arbitrio atque libidine aut certe levi aliqua de causa excogitatae sunt, denique quoniam sine verbo Dei fictae et inductae sunt, ac tam multae praeterea superstitiones inde manarunt, nobis sane sine ulla religione visum est eas tolli atque aboleri oportere, ut ne posthac cuiquam praecluderetur aditus ad Iesum Christum. Primum enim satis constat, quaecunque a Deo praescripta atque instituta non sunt, ea omnia libertati arbitrioque nostro relinqui; deinde, quicquid ad aedificationem confirmationemque pietatis non pertinet, id minime recipiendum esse in Ecclesiam; quod si in eam inductum esset, tollendum ac removendum esse. Quo magis id, quod nihil nisi scandalum et offensionem parit quasique idololatriae instrumentum quoddam est et commentitiarum opinionum, nullo modo tolerandum est.

Atqui non dubium est quin luminaria, unguenta (quae Chri

smata nominantur) aliaeque pompae generis eiusdem a Deo nunquam institutae sint, sed ab hominibus introductae, sensimque eo progressa superstitio sit, ut maiore in pretio atque honore haberentur quam ipsum Christi institutum. Illud profecto negari nullo modo potest, quin eam ipsam Baptismi formam ac rationem teneamus, quam et Christus praescripsit et Apostoli sequuti sunt, et vero etiam primaria et antiqua Ecclesia in more atque instituto habuerit; neque alio nomine culpari possumus, nisi quod Deum ipsum sapientia superare atque antecellere nolumus.

(b) Ratio celebrandae Coenae Dominicae.

Principio illud scire oportet, die Dominico qui proxime ei diei antecedit quo Coena celebranda est, prius hoc denunciari populo : primum ut se quisque ad eam digne recipiendam comparet, eaque reverentia, qua ratio postulat; tum ne pueri eo adducantur, nisi qui commode instituti fidemque suam in Ecclesia professi sint; tertio, ut, si forte advenae quidam et peregrini in urbe sint, nondum religionis disciplinaeque nostrae institutis imbuti, ii, si communicare S. Coenae velint, Ministros adeant, a quibus in privatis aedibus erudiantur. Quo die celebranda est, Minister ad finem concionis de ea commemorat, aut, si res postulare videatur, sermonem omnem in ea tractanda explicandaque consumit, ut populum doceat quid hoc mysterio Dominus designet ac significet, et qua ratione illud sit recipiendum. Absoluta precatione confessioneque fidei, ut multitudinis totius nomine Concionator testetur, velle omnes in doctrina religioneque Christiana vivere ac mori, clara et magna voce haec pronunciat:

Audite, qua ratione Iesus Christus sacrosanctam suam Coenam instituerit, sicuti Paulus memoriae tradidit capite undecimo prioris ad Corinthios Epistolae: Accepi, inquit, a Domino, quod et tradidi vobis, quod Dominus Iesus in ea nocte, qua traditus est, accepit panem, et postquam gratias egisset, fregit, ac dixit: Accipite, edite, hoc meum est corpus, quod pro vobis frangitur; hoc facite in mei commemorationem. Ad eundem modum et poculum peracta Coena, dicens: Hoc poculum novum Testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescunque biberitis, in mei commemorationem. Quotiescunque enim comederitis panem hunc, et poculum hoc biberitis, mortem Domini annunciabitis, donec venerit. Itaque quisquis ederit panem hunc aut biberit poculum Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem quisque seipsum, et sic de pane illo edat et de poculo bibat :

nam qui edit aut qui bibit indigne, iudicium sibi ipsi edit et bibit, non diiudicans corpus Domini.

Audivimus, fratres, quemadmodum Dominus Coenam suam una cum discipulis suis fecerit ; ex quo quidem illud intelligi voluit, extraneos eosque, qui in suorum numerum recepti non sunt, minime esse admittendos. Quamobrem hanc ego regulam et praescriptionem sequutus, in nomine atque auctoritate Domini nostri Iesu Christi, hinc ego arceo ac repello, atque hoc sacrosancto mysterio interdico omnibus idolorum cultoribus, impie et contumeliose de Deo loquentibus, impiis et sceleratis hominibus, numenque contemnentibus, haereticis, iisque omnibus qui sectas haeresesque amplectuntur, quo vinculum et communionem Ecclesiae perfringant, periuros, contumaces in utrumque parentem, ac superiores, seditiosos, factiosos, sicarios, concitos ad rixam, adulteros, stupris, furtis, rapinae, avaritiae, vino, gulae ventrique deditos, quicunque vitae rationem sequuntur flagitiosam et offensiones ac scandala parientem, iisque palam denuncio, ut ab hoc sacrosancto convivio abstineant, ne sanctissimas epulas, quas Dominus solis suis domesticis et fidelibus paravit, foede polluant atque con

taminent.

Itaque Pauli consilio atque cohortationi parens se quisque suamque conscientiam probet atque examinet, ac videat num vere se suorum scelerum poeniteat, atque ex iis dolorem animo maximum capiat, cupiens posthac vitam honeste ac sancte instituere, sed multo maxime, an fiduciam habeat in Dei misericordia fixam et positam, et in Christo Iesu suam salutem omni ex parte quaerat, omnibus inimicitiis ac simultatibus nuncium remittens, nihilque aliud studens nisi ut posthac fraterna benevolentia et charitate proximos suos complectatur.

Quod si hoc studium in nobis esse nostra conscientia coram Deo testatur, ne dubitemus quin habeat nos in filiorum loco et numero, Dominusque noster Iesus Christus nos compellet atque ad convivium suum invitet sanctissimumque hoc Sacramentum nobis offerat, quod cum discipulis suis communicavit.

Et quanquam plurimum in nobis fragilitatis et miseriae sentimus, neque fide perfecta praediti sumus, sed in diffidentiam et incredulitatem propendemus, multumque abest ut tanto studio atque ardore animi Deo serviamus, quam ratio exigit, quin potius bellum nobis assidue adversus carnis nostrae concupiscentias gerendum est: quoniam tamen Dominus nobis benignitate sua concessit ut eius Evangelium in animis nostris impressum atque insculptum sit, quo incredulitati diffidentiae

que resistamus, nobisque desiderium largitus est, cupiditatibus nostris renunciandi, quo iustitiam illius sanctissimasque leges et praeceptiones observemus: certum atque exploratum habeamus vitia omnia quae in nobis sunt minime obfutura quominus nos admittat dignosque reddat, qui spirituali hoc convivio participemus. Neque enim ob eam causam huc venimus, ut profiteamur nos integros et iustos esse in nobismetipsis, sed potius vitam nostram magno studio in Christo Iesu quaerentes fatemur nos in morte atque exitio versari. Teneamus igitur atque intelligamus, Sacramentum hoc morbo ac dolore affectis medicinam esse, dignitatemque omnem, quam a nobis Deus requirit, in eo versari, ut nosmetipsos quemadmodum recta ratio praescribit agnoscamus, doloremque maximum ac moerorem ex vitiis nostris capiamus, voluptatemque et laetitiam omnem in eo collocemus.

Primum igitur fidem habeamus promissis, quae Christus Iesus, veritas ipsa constans et firma, nobis ostendit: velle se videlicet vere nobiscum carnem et sanguinem suum communicare, ut eum totum atque integrum possideamus, ipseque in nobis vivat, et nos in illo. Et quamvis nihil nisi panem ac vinum videamus: minime tamen dubitemus quin spiritualiter in animis nostris id omne impleat ac perficiat, quod extrinsecus in his aspectabilibus signis commonstrat: ipsum videlicet panem esse coelestem, qui nos alat ac nutriat ad vitam aeternam. Itaque ne in bonitatem infinitam Domini ingrati simus, qui in hac mensa divitias opesque suas omnes exponit, ut eas nobiscum communicet. Nobis enim sese largiens testificatur se quicquid habet in nos profundere. Quamobrem Sacramentum hoc tanquam pignus iustitiae ipsius recipiamus, quae nobis vi mortis ac supplicii illius imputabitur, nihilo secius quam si eo supplicio nosmetipsi affecti essemus. Ne igitur tam pervicaci ac perdita natura simus, ut tum fugiamus, quum Christus nos tam humaniter ac liberaliter suo verbo invitat. Sed muneris huius, quod nobis impertit, pretium ac dignitatem spectantes, ardenti studio ei nos offeramus, ut tam pretioso munere nos dignos reddat. Ob eamque causam animos ac mentes nostras sursum erigamus, ubi Christus est in gloria Patris, et unde eum nos ad redemptionem nostram exspectamus. Neque vero animos in his terrenis et caducis elementis occupemus, quae et oculis cernimus et manibus tractamus, quasi eum ibi quaeramus, ut in pane vinoque inclusum. Tum enim animi nostri substantia eius ali ac nutriri poterunt, quum supra terrena omnia erecti ad coelos usque pertingent, ut in Regnum Dei,

ubi ipse habitat, ingrediantur. Satis ergo habeamus, si panis ac vinum nobis pro nota et signo dentur, veritatem in Spiritu investigantes, ubi Verbum divinum eam nos reperturos confirmat.

Ubi finem dicendi Concionator fecit, tum panem verbi Ministri, calicem vero Seniores Ecclesiae, qui morum censurae praesunt, populo distribuunt, prius commonitione facta ut honeste et decenter eo quisque adeat. Interea canitur Psalmus aliquis, aut locus Scripturae rei, quae Sacramento designatur, congruens atque conveniens clara et magna voce recitatur.

Ad extremum habentur gratiarum actiones, quas supra descripsimus.

Non ignoramus plerosque maiorem in modum offensos fuisse quod tam multa in hoc genere ab usu multis iam saeculis recepto aliena a nobis inducta sint. Quod enim Missa multos annos tanto in pretio habita est, ut omnes eam existimarint disciplinae religionisque Christianae caput esse, non dubitamus quamplurimos mirari quod eam plane ac funditus tollendam curavimus. Eamque ob rem quibus consilii nostri ratio minus perspecta est, ii sublata a nobis fuisse Sacramenta existimant. Verum si quis instituti nostri rationem diligentius perpendat; is sine dubio intelliget restituta potius atque in usum relata a nobis fuisse. Quod ut perspici a quovis possit, consideretur quanta inter Missam et Christi institutionem similitudo sit. Quis non videt non minus inter utramque quam inter lucem et tenebras interesse? Tametsi non est hoc quidem loco propositi institutique nostri copiosius hanc disputationem persequi. Verum ut iis satisfaceremus qui per ignorantiam eo nomine offendi possent, operae pretium nobis visum est nonnihil obiter de ea re commemorare. Quum enim Sacramentum Domini tam multis corruptelis ac vitiis inquinatum ac foedatum esse videremus: ut hisce malis remedium adhiberemus, necesse habuimus multa immutare quae perperam ac vitiose introducta fuerant, certe in perversum ac praeposterum usum detorta. Quod quo rectius faceremus, quae tandem potius sequenda esse ratio videbatur quam si ad purum et incorruptum Christi institutum rem omnem revocaremus? quod sane religiose ac bona fide (quemadmodum satis intelligi licet) sequuti sumus. Haec enim ipsa emendatio est quam nobis Paulus praescripsit.

No. 306. Calvin reviews his labours, 1542. From a letter to (?) Sebastian Munster at Basel, Jan. 1542.— Ut de rebus meis aliquid tibi referam, ne tantum ex auditu scias,

« PoprzedniaDalej »